in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam non satis est, verum pluris, unde una tamen sit; 705 corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas conveniat leti, dicatur ut illius una : nam neque eum ferro nec frigore vincere possis interiisse neque a morbo neque forte veneno, 710 verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus. Nilus in aestatem crescit campisque redundat, unicus in terris Aegypti totius amnis. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem, 715 aut quia sunt aestate aquilones ostia contra, anni tempore eo qui etesiae esse feruntur, et contra fluvium flantes remorantur et undas cogentes sursus replent coguntque manere. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur 720 flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur: ille ex aestifera parti venit amnis ab austro, inter nigra virum percocto saecla colore exoriens penitus media ab regione diei. est quoque uti possit magnus congestus arenae 725 fluctibus adversis oppilare ostia contra, cum mare permotum ventis ruit intus arenam ; et proclivis item fiat minus impetus undis. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque expediam, quali natura praedita constent. 740 principio, quo Averna vocantur nomine, id ab re inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis, e regione ea quod loca cum venere volantes, remigi oblitae pennarum vela remittunt, praecipitesque cadunt molli cervice profusae 745 in terram, si forte ita fert natura locorum, aut in aquam, si forte lacus substratus Avernist. is locus est Cumas apud, acri sulpure montes oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti; est ut Athenaeis in moenibus, arcis in ipso 750 vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae, quo numquam pennis appellunt corpora raucae cornices, non cum fumant altaria donis: usque adeo fugitant non iras Palladis acris pervigili causa, Graium ut cecinere poëtae, 755 sed natura loci vi ibus officit ipsa suapte. in Syria quoque fertur item locus esse videri, quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa, manibus ut si fit divis mactatu' repente. 760 omnia quae naturali ratione geruntur, et quibus effiant causis apparet origo; ianua ne Puteis Orci regionibus esse reamur credatur, post hinc animas Acheruntis in oras ducere forte deos manis inferne 765 naribus alipedes ut cervi saepe putantur ducere de latebris serpentia saecla ferarum. quod procul a vera quam sit ratione repulsum percipe: nam de re nunc ipsa dicere conor. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante, 770 in terra cuiusque modi rerum esse figuras; multa, cibo quae sunt, vitalia, multaque, morbos incutere et mortem quae possint adcelerare. et magis esse aliis alias animantibus aptas res ad vitai rationem ostendimus ante 775 propter dissimilem naturam dissimilisque texturas inter sese primasque figuras. multa meant inimica per auris, multa per ipsas nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem 780 aspectu fugienda saporeque tristia quae sint. Deinde videre licet quam multae sint homini res acriter infestae sensu spurcaeque gravesque; arboribus primum certis gravis umbra tributa usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores, 785 siquis eas supter iacuit prostratus in herbis. est etiam magnis Heliconis montibus arbos floris odore hominem taetro consueta necare. scilicet, haec ideo terris ex omnia surgunt multa modis multis multarum semina rerum, 790 quod permixta gerit tellus discretaque tradit. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri nidore offendit nares, consopit ibidem concidere et spumas qui morbo mittere suevit. castoreoque gravi mulier sopita recumbit, 795 et manibus nitidum teneris opus effluit ei, tempore eo si odoratast quo menstrua solvit. multaque praeterea languentia membra per artus solvunt atque animam labefactant sedibus intus. denique si calidis etiam cunctare lavabris 800 plenior et laveris, solio ferventis aquai quam facile in medio fit uti des saepe ruinas! carbonumque gravis vis atque odor insinuatur quam facile in cerebrum, nisi aquam praecepimus ante! at cum membra domus percepit fervidior vis, 805 tum fit odor viri plagae mactabilis instar. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa gignier et taetro concrescere odore bitumen; denique ubi argenti venas aurique secuntur, terrai penitus scrutantes abdita ferro, 810 qualis expiret Scaptensula subter odores? quidve mali fit ut exhalent aurata metalla! quas hominum reddunt facies qualisque colores! nonne vides audisve perire in tempore parvo quam soleant, et quam vitai copia desit, 815 quos opere in tali cohibet vis magna necessis hos igitur tellus omnis exaestuat aestus expiratque foras in apertum promptaque caeli. Sic et Averna loca alitibus summittere debent mortiferam vim, de terra quae surgit in auras, 820 ut spatium caeli quadam de parte venenet; quo simul ac primum pennis delata sit ales, impediatur ibi caeco correpta veneno, ut cadat e regione loci, qua derigit aestus. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus 825 reliquias vitae membris ex omnibus aufert. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum: posterius fit uti, cum iam cecidere veneni 830 in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda Fit quoque ut interdum vis haec atque aestus Averni aëra, qui inter avis cumquest terramque locatus, discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis. cuius ubi e regione loci venere volantes, claudicat extemplo pinnarum nisus inanis, 835 et conamen utrimque alarum proditur omne. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis, scilicet, in terram delabi pondere cogit natura, et vacuum prope iam per inane iacentes dispergunt animas per caulas corporis omnis. 840 frigidior porro in puteis aestate fit umor, Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna frigidus et calidus nocturno tempore fertur. 850 hunc homincs fontem nimis admirantur et acri sole putant supter terras fervescere raptim, nox ubi terribili terras caligine texit. quod nimis a verast longe ratione remotum: quippe, ubi sol nudum contractans corpus aquai 855 non quierit calidum supera de reddere parte, cum superum lumen tanto fervore fruatur, qui queat hic supter tam crasso corpore terram percoquere umorem et calido donare vapore? praesertim cum vix possit per septa domorum 860 insinuare suum radiis ardentibus aestum. quae ratiost igitur? nimirum, terra magis quod rara tepet circum fontem quam cetera tellus, multaque sunt ignis prope semina corpus aquai. hoc ubi roriferis terram nox obruit umbris, 865 extemplo penitus frigescit terra coitque: hac ratione fit ut, tamquam compressa manu sit, exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis, quae calidum faciunt aqüae tactum atque saporem. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus 870 et rarefecit calido gliscente vapore, rursus in antiquas redeunt primordia sedes 875 umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu: propterea fit uti quae semina cumque habet ignis dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se, mittit et exolvit glaciem nodosque relaxat. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe 880 stuppa iacit flammam concepto protinus igni, taedaque consimili ratione accensa per undas conlucet, quocumque natans impellitur auris. nimirum, quia sunt in aqua permulta vaporis semina, de terraque necessest funditus ipsa 885 ignis corpora per totum consurgere fontem |