Billeder på siden
PDF
ePub

copia nimborum turba maiore coacta

urget, de supero premit, ac facit effluere imbris. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis aut dissolvuntur, solis super icta calore, 515 mittunt'umorem pluvium, stillantque, quasi igni cera super calido tabescens multa liquescat. sed vemens imber fit, ubi vementer utraque nubila vi cumulata premuntur et impete venti. at remanere diu pluviae longumque morari 520 consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum, atque aliis aliae nubes nimbique rigantes insuper atque omni vulgo de parte feruntur, terraque cum fumans umorem tota redhalat. hic ubi sol radiis, tempestatem inter opacam 525 adversa fulsit nimborum aspargine contra, tum color in nigris existit nubibus arqui.

535

Cetera quae seorsum crescunt seorsumque creantur, et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum omnia, nix, venti, grando, gelidaeque pruinae, 530 et vis magna geli, magnum duramen aquarum, et mora quae fluvios passim refrenat euntis, perfacilest tamen haec reperire animoque videre omnia quo pacto fiant quareve creentur, cum bene cognoris elementis reddita quae sint. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet percipe. et in primis terram fac ut esse rearis supter item ut supera ventosis undique plenam speluncis, multosque lacus multasque lucunas in gremio gerere et rupes deruptaque saxa: 540 multaque sub tergo terrai flumina tecta volvere vi fluctus summersaque saxa putandumst: undique enim similem esse sui res postulat ipsa. his igitur rebus subiunctis suppositisque terra superne tremit magnis concussa ruinis, 545 subter ubi ingentis speluncas subruit aetas: quippe cadunt toti montes, magnoque repente concussu late disserpunt inde tremores.

et merito, quoniam plaustri concussa tremescun

tecta, viam propter, non magno pondere tota, 550 nec minus exultant, et ubi lapi' cumque viai ferratos utrimque rotarum succutit orbes.

fit quoque, ubi in magnas aqüae vastasque lucunas gleba vetustate e terra provolvitur ingens,

ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans ; 555 ut vas interdum non quit constare, nisi umor destitit in dubio fluctu iactarier intus.

Praeterea ventus cum per loca subcava terrae collectus parte ex una procumbit et urget obnixus magnis speluncas viribus altas, 560 incumbit tellus quo venti prona premit vis: tum supera terram quae sunt extructa domorum, ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque, inclinata abeunt in eandem prodita partem, protractaeque trabes inpendent ire paratae. 565 et metuunt magni naturam credere mundi exitiale aliquod tempus clademque manere, cum videant tantam terrarum incumbere molem! quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet res neque ab exitio possit reprehendere euntis: 570 nunc quia respirant alternis inque gravescunt et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi, saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas quam facit: inclinatur enim retroque recellit, et recipit prolapsa suas in pondera sedes. 575 hac igitur ratione vacillant omnia tecta

summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris,
ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta

580 in loca se cava terrai coniecit, ibique

speluncas inter magnas fremit ante tumultu versabundaque portatur, post incita cum vis exagitata foras erumpitur et simul altam diffindens terram magnum concinnat hiatum. 585 in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi in Peloponneso, quas exitus hic animai

disturbat urbes et terrae motus obortus: multaque praeterea ceciderunt moenia magnis motibus in terris, et multae per mare pessum 590 subsedere suis pariter cum civibus urbes.

quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai et fera vis venti per crebra foramina terrae dispertitur ut horror et incutit inde tremorem; frigus uti nostros penitus cum venit in artus, 595 concutit invitos cogens tremere atque movere. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis, tecta superne timent, metuunt inferne cavernas terrai ne dissoluat natura repente,

neu distracta suum late dispandat hiatum 600 atque suis confusa velit complere ruinis. proinde licet quamvis caelum terramque reantur incorrupta fore aeternae mandata saluti:

et tamen interdum praesens vis ipsa pericli subdit adhuc stimulum quadam de parte timoris, 605 ne pedibus raptim tellus subtracta feratur in barathrum, rerumque sequatur prodita summa funditus, et fiat mundi confusa ruina.

|| Principio mare mirantur non reddere maius naturam, quo sit tantus decursus aquarum, 610 omnia quo veniant ex omni flumina parte.

adde vagos imbris tempestatesque volantes, omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque adde suos fontis: tamen ad maris omnia summam guttai vix instar erunt unius adaugmen;

615 quo minus est mirum mare non augescere magnum. praeterea magnam sol partem detrahit aestu. quippe videmus enim vestis umore madentis exsiccare suis radiis ardentibu' solem:

at pelage multa et late substrata videmus. 620 proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol umoris parvam delibet ab aequore partem: largiter in tanto spatio tamen auferet undis. tum porro venti quoque magnam tollere partem umoris possunt verrentes aequora, ventis

625 una nocte vias quoniam persaepe videmus siccari mollisque luti concrescere crustas. praeterea docui multum quoque tollere nubes umorem magno conceptum ex aequore ponti, et passim toto terrarum spargere in orbi, 630 cum pluit in terris et venti nubila portant. postremo quoniam raro cum corpore tellus est, et coniunctast, oras maris undique cingens, debet, ut in mare de terris venit umor aquai, in terras itidem manare ex aequore salso: 635 percolatur enim virus, retroque remanat materies umoris et ad caput amnibus omnis confluit, inde super terras redit agmine dulci qua via secta semel liquido pede detulit undas. || Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae 640 expirent ignes interdum turbine tanto,

expediam: neque enim mediocri clade coorta flammea tempestas Siculum dominata per agros finitimis ad se convertit gentibus ora, fumida cum caeli scintillare omnia templa 645 cernentes pavida complebant pectora cura, quid moliretur rerum natura novarum.

Hisce tibi in rebus latest alteque videndum et longe cunctas in partis dispiciendum, ut reminiscaris summam rerum esse profundam, 650 et videas caelum summai totius unum

quam sit parvula pars et quam multesima constet, nec tota pars, homo terrai quota totius unus. quod bene propositum si plane contueare ac videas plane, mirari multa relinquas. 655 numquis enim nostrum miratur, siquis in artus accepit calido febrim fervore coortam

aut alium quemvis morbi per membra dolorem? opturgescit enim subito pes, arripit acer saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos, 660 existit sacer ignis et urit corpore serpens quamcumque arripuit partim, repitque per artus, nimirum, quia sunt multarum semina rerum,

et satis haec tellus nobis caelumque mali fert, unde queat vis immensi procrescere morbi. 665 sic igitur toti caelo terraeque putandumst ex infinito satis omnia suppeditare,

unde repente queat tellus concussa moveri perque mare ac terras rapidus percurrere turbo, ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum: 670 id quoque enim fit, et ardescunt caelestia templa, et tempestates pluviae graviore coortu

sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum. at nimis est ingens incendi turbidus ardor.' scilicet, et fluvius quivis est maximus ei

675 qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens arbor homoque videtur, et omnia de genere omni maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit, cum tamen omnia cum caelo terraque marique nil sint ad summam summai totius omnem. 680 Nunc tamen illa modis quibus inritata repente flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet, expediam. primum totius subcava montis est natura, fere silicum suffulta cavernis. omnibus est porro in speluncis ventus et aër. 685 ventus enim fit, ubi est agitando percitus aër: hic ubi percaluit calefecitque omnia circum saxa furens, qua contingit, terramque, et ab ollis excussit calidum flammis velocibus ignem, tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte. 690 fert itaque ardorem longe, longeque favillam differt, et crassa volvit caligine fumum, extruditque simul mirando pondere saxa; ne dubites quin haec animai turbida sit vis. praeterea magna ex parti mare montis ad eius 695 radices frangit fluctus aestumque resorbet. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst et penetrare maris penitus percocta in apertum atque efflare foras, ideoque extollere flammam 700 saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.

« ForrigeFortsæt »