Billeder på siden
PDF
ePub

635

materies, varios conexus, pondera, plagas, concursus, motus, per quae res quaeque geruntur. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt ignem atque ex igni summam consistere solo, magno opere a vera lapsi ratione videntur. Heraclitus init quorum dux proelia primus, clarus ob obscuram linguam magis inter inanis 640 quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt: omnia enim stolidi magis admirantur amantque, inversis quae sub verbis latitantia cernunt, veraque constituunt quae belle tangere possunt auris et lepido quae sunt fucata sonore.

645

Nam cur tam variae res possent esse, requiro, ex uno si sunt igni puroque creatae? nil prodesset enim calidum denserier ignem nec rarefieri, si partes ignis eandem

naturam quam totus habet super ignis haberent. 650 acrior ardor enim conductis partibus esset, languidior porro disiectis disque supatis: amplius hoc fieri nil est quod posse rearis talibus in causis, nedum variantia rerum tanta queat densis rarisque ex ignibus esse. 655 id quoque, si faciant admixtum rebus inane, denseri poterunt ignes rarique relinqui: sed quia multa sibi cernunt contraria amussim et fugitant in rebus inane relinquere purum, ardua dum metuunt, amittunt vera viai, 660 nec rursum cernunt exempto rebus inani omnia denseri fierique ex omnibus unum corpus, nil ab se quod possit mittere raptim; aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem, ut videas non e stipatis partibus esse. 665 quod si forte alia credunt ratione potesse ignis in coetu stingui mutareque corpus, scilicet, ex nulla facere id si parte reparcent, occidet ad nilum, ni mirum, funditus ardor omnis et e nilo fient quaecumque creantur: 670 nam quodcumque suis mutatum finibus exit,

continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes

de niloque renata vigescat copia rerum.
675 nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
sunt, quae conservant naturam semper eandem,
quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
naturam res et convertunt corpora sese,
scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
680 nil referret enim quaedam decedere, abire,
atque alio adtribui, mutarique ordine quaedam,
si tamen ardoris naturam cuncta tenerent:

ignis enim foret omnimodis quodcumque crearent. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum 685 concursus motus ordo positura figurae

690

efficiunt ignis, mutatoque ordine mutant
naturam, neque sunt igni simulata neque ulli
praeterea rei quae corpora mittere possit
sensibus et nostros adiectu tangere tactus.

Dicere porro ignem res omnis esse, neque ullam
rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat,
et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
695 unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem:
credit enim sensus ignem cognoscere vere,
cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur:
quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
700 sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
praeterea quare quisquam magis omnia tollat
et velit ardoris naturam linquere solam,

705

quam neget esse ignis, quidvis tamen esse relinquat? aequa videtur enim dementia dicere utrumque.

Quapropter qui materiem rerum esse putarunt ignem atque ex igni summam consistere posse, et qui principium gignundis aëra rebus constituere, aut umorem quicumque putarunt

fingere res ipsum per se,

terramve creare 710 omnia et in rerum naturas vertier omnis, magno opere a vero longe derrasse videntur. adde etiam qui conduplicant primordia rerum, aëra iungentes igni, terramque liquori,

et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur 715 ex igni terra atque anima procrescere et imbri. quorum Acragantinus cum primis Empedocles es* insula quem triquetris terrarum gessit in oris, quam fluitans circum magnis anfractibus aequor Ionium glaucis aspargit virus ab undis,

7 20 angustoque fretu rapidum mare dividit almae Italiae terrarum oras a finibus eius.

hic est vasta Charybdis, et hic Aetnaea minantur murmura flammarum rursum se colligere iras, faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis 725 ad caelumque ferat flammai fulgura rursum. quae cum magna modis multis miranda videtur gentibus humanis regio visendaque fertur, rebus opima bonis, multa munita virum vi, nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se 730 nec sanctum magis et mirum carumque videtur. carmina quin etiam divini pectoris eius vociferantur et exponunt praeclara reperta, ut vix humana videatur stirpe creatus.

Hic tamen et supra quos diximus inferiores 735 partibus egregie multis multoque minores, quamquam multa bene ac divinitus invenientes ex adyto tamquam cordis responsa dedere sanctius et multo certa ratione magis quam Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur 740 principiis tamen in rerum fecere ruinas et graviter magni magno cecidere ibi casu; primum quod motus exempto rebus inani constituunt, et res mollis rarasque relinquont aëra, solem, ignem, terras, animalia, fruges 745 nec tamen admiscent in eorum corpus inane; deinde quod omnino finem non esse secandis

corporibus faciunt, neque pausam stare fragori, nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam; cum videamus id extremum cuiusque cacumen 750 esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur, conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis extremum quod habent, minimum consistere prorsum. huc accedit uti, quoniam primordia rerum

mollia constituunt, quae nos nativa videmus
funditus usque

755 esse et mortali cum corpore,

debeat ad nilum iam rerum summa reverti

de niloque renata vigescere copia rerum; quorum utrumque quid a vero iam distet habebis. deinde inimica modis multis sunt atque veneno 760 ipsa sibi inter se ; quare aut congressa peribunt, aut ita diffugient ut tempestate coacta

fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
765 qui magis illa queunt rerum primordia dici
quam contra res illorum retroque putari?
alternis gignuntur enim mutantque colorem
et totam inter se naturam tempore ab omni.
770 sin ita forte putas ignis terraeque coire

corpus et aërias auras roremque liquoris,
nil in concilio naturam ut mutet eorum,
nulla tibi ex illis poterit res esse creata,

non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos: 775 quippe suam quicque in coetu variantis acervi naturam ostendet, mixtusque videbitur aër cum terra simul atque ardor cum rore manere. at primordia gignundis in rebu' necessest naturam clandestinam caecamque adhibere ; 780 emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet quo minus esse queat proprie quodcumque creatur. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius, et primum faciunt ignem se vertere in auras aëris, hinc imbrem gigni, terramque creari 785 ex imbri, retroque a terra cuncta reverti,

umorem primum, post aëra, deinde calorem,
nec cessare haec inter se mutare, meare

a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi. quod facere haud ullo debent primordia pacto. 790 immutabile enim quiddam superare necessest, ne res ad nilum redigantur funditus omnes: nam quodcumque suis mutatum finibus exit, continuo hoc mors est illius quod fuit ante. quapropter quoniam quae paulo diximus ante 795 in commutatum veniunt, constare necessest ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam, ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes. quin potius tali natura praedita quaedam corpora constituas, ignem si forte crearint, 800 posse eadem, demptis paucis paucisque tributis, ordine mutato et motu, facere aëris auras, sic alias aliis rebus mutarier omnis?

'At manifesta palam res indicat' inquis in auras aëris e terra res omnis crescere alique : 805 et nisi tempestas indulget tempore fausto

imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent, solque sua pro parte fovet tribuitque calorem, crescere non possint fruges arbusta animantis.' scilicet, et nisi nos cibus aridus et tener umor 810 adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur: adiutamur enim dubio procul atque alimur nos certis ab rebus, certis aliae atque aliae res. nimirum, quia multa modis communia multis 815 multarum rerum in rebus primordia mixta sunt, ideo variis variae res rebus aluntur. atque eadem magni refert primordia saepe cum quibus et quali positura contineantur et quos inter se dent motus accipiantque 820 namque eadem caelum mare terras flumina solem constituunt, eadem fruges arbusta animantis, verum aliis alioque modo commixta moventur. quin etiam passim nostris in versibus ipsis

« ForrigeFortsæt »