Billeder på siden
PDF
ePub

cernere coeperunt, contendere se atque parare, nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?

et tamen in rebus quoque apertis noscere possis, si non advertas animum, proinde esse quasi omni 810 tempore semotum fuerit longeque remotum. cur igitur mirumst, auimus si cetera perdit praeter quam quibus est in rebus deditus ipse? deinde adopinamur de signis maxima parvis, ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi. || Fit quoque ut interdum non suppeditetur imago eiusdem generis, sed femina quae fuit ante, in manibus vir uti factus videatur adesse, aut alia ex alia facies aetasque sequatur. quod ne miremur sopor atque oblivia curant. 820 || Illud in his rebus vitium vementer avemus te effugere, errorem vitareque praemetuenter, lumina ne facias oculorum clara creata,

815

prospicere ut possemus, et ut proferre queamus proceros passus, ideo fastigia posse

825 surarum ac feminum pedibus fundata plicari, brachia tum porro validis ex apta lacertis

esse manusque datas utraque ex parte ministras, ut facere ad vitam possemus quae foret usus. cetera de genere hoc inter quaecumque pretantur, 830 omnia perversa praepostera sunt ratione, nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti possemus, sed quod natumst id procreat usum. nec fuit ante videre oculorum lumina natum, nec dictis orare prius quam lingua creatast, 835 sed potius longe linguae praecessit origo sermonem, multoque creatae sunt prius aures quam sonus est auditus, et omnia denique membra ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus : haud igitur potuere utendi crescere causa. 840 at contra conferre manu certamina pugnae et lacerare artus foedareque membra cruore ante fuit multo quam lucida tela volarent, et volnus vitare prius natura coëgit

LUCRETIUS.

quam daret obiectum parmai laeva per artem. 845 scilicet, et fessum corpus mandare quieti multo antiquius est quam lecti mollia strata, et sedare sitim prius est quam pocula natum. haec igitur possunt utendi cognita causa credier, ex usu quae sunt vitaque reperta. 850 illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa nata dedere suae post notitiam utilitatis.

quo genere in primis sensus et membra videmus ; quare etiam atque etiam procul est ut credere possis utilitatis ob officium potuisse creari.

855 | Illud item non est mirandum, corporis ipsa
quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
multa modis multis docui, sed plurima debent
ex animalibu'; quae quia sunt exercita motu,
860 multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
his igitur rebus rarescit corpus et omnis
subruitur natura; dolor quam consequitur rem.
propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
865 et recreet vires interdatus, atque patentem
per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
umor item discedit in omnia quae loca cumque
poscunt umorem: glomerataque multa vaporis
corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
870 dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
urere ne possit calor amplius aridus artus.

sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
abluitur, sic expletur ieiuna cupido. ||

Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,

875 cum volumus, varieque datum sit membra movere, et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta. dico animo nostro primum simulacra meandi accidere atque animum pulsare, ut diximus ante. 880 inde voluntas fit: neque enim facere incipit ullam rem quisquam, quam mens providit quid velit ante

id quod providet, illius rei constat imago.

ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto, 885 per membra atque artus, animai dissita vis est: et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota paulatim moles protruditur atque movetur. praeterea tum rarescit quoque corpus, et aër, 890 scilicet, ut debet qui semper mobilis extat, per patefacta venit penetratque foramina largus, et dispargitur ad partis ita quasque minutas corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus, aeque id ut ac navis velis ventoque feratur. 895 nec tamen illud in his rebus mirabile constat, tantula quod tantum corpus corpuscula possunt contorquere et onus totum convertere nostrum: quippe etenim ventus suptili corpore tenvis trudit agens magnam magno molimine navem, 900 et manus una regit quantovis impete euntem atque gubernaclum contorquet quolibet unum, multaque, per trocleas et tympana, pondera magna commovet atque levi sustollit machina nisu.

Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem 905 inriget atque animi curas e pectore solvat, suavidicis potius quam multis versibus edam ; parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam clamor in aetheriis dispersus nubibus austri. tu mihi da tenuis aures animumque sagacem, 910 ne fieri negites quae dicam posse, retroque vera repulsanti discedas pectore dicta, tutemet in culpa cum sis neque cernere possis. principio somnus fit ubi est distracta per artus vis animae partimque foras eiecta recessit 915 et partim contrusa magis concessit in altum: dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque. nam dubium non est, animai quin opera sit sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse, tum nobis animam perturbatam esse putandumst

920 eiectamque foras; non omnem : namque iaceret aeterno corpus perfusum frigore leti.

quippe, ubi nulla latens animai pars remaneret in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis, unde reconflari sensus per membra repente 925 posset, ut ex igni caeco consurgere flamma?

Sed quibus haec rebus novitas confiat, et unde perturbari anima et corpus languescere possit, expediam: tu fac ne ventis verba profundam. principio externa corpus de parte necessum est, 930 aëriis quoniam vicinum tangitur auris,

tundier atque ab ibus crebro pulsarier ictu, proptereaque fere res omnes aut corio sunt aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae. interiorem etiam partem spirantibus aër 935 verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur. quare utrimque secus cum corpus vapulet, et cüm perveniant plagae per parva foramina nobis corporis ad primas partis elementaque prima, fit quasi paulatim nobis per membra ruina. 940 conturbantur enim positurae principiorum corporis atque animi. fit uti pars inde animai eiciatur, et introrsum pars abdita cedat, pars etiam distracta per artus non queat esse coniuncta inter se neque motu mutua fungi: 945 inter enim saepit coetus natura viasque : ergo sensus abit mutatis motibus alte.

et quoniam non est quasi quod suffulciat artus, debile fit corpus, languescuntque omnia membra, brachia palpebraeque cadunt, poplitesque cubanti 950 saepe tamen summittuntur virisque resolvunt. deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit aër, haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis, efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat, quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se 955 corpora conturbant magno contusa labore. fit ratione eadem coniectus partim animai altior, atque foras eiectus largior eius,

et divisior inter se ac distractior actus.

Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret, 260 aut quibus in rebus multum sumus ante morati atque in ea ratione fuit contenta magis mens, in somnis eadem plerumque videmur obire ; causidici causas agere et componere leges, induperatores pugnare ac proelia obire, 965 nautae contractum cum ventis degere bellum, nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum semper et inventam patriis exponere chartis. cetera sic studia atque artes plerumque videntur in somnis animos hominum frustrata tenere. 970 et quicumque dies multos ex ordine ludis adsiduas dederunt operas, plerumque videmus, cum iam destiterunt ea sensibus usurpare, relicuas tamen esse vias in mente patentis, qua possint eadem rerum simulacra venire: 975 per multos itaque illa dies eadem obversantur ante oculos, etiam vigilantes ut videantur cernere saltantis et mollia membra moventis, et citharae liquidum carmen chordasque loquentis auribus accipere, et consessum cernere eundem 980 scenaique simul varios splendere decores.

usque adeo magni refert studium atque voluptas, et quibus in rebus consuerint esse operati non homines solum sed vero animalia cuncta. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt, 985 in somnis sudare tamen spirareque semper et quasi de palma summas contendere viris aut quasi carceribus patefactis

venantumque canes in molli saepe quiete iactant crura tamen subito vocesque repente 990 mittunt et crebro redducunt naribus auras, ut vestigia si teneant inventa ferarum, expergefactique secuntur inania saepe cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant, donec discussis redeant erroribus ad se.

995 at consueta domi catulorum blanda propago

« ForrigeFortsæt »