Billeder på siden
PDF
ePub

arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur: hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum: 255 hinc laetas urbes pueris florere videmus, frondiferasque novis avibus canere undique silvas: hinc fessae pecudes pingui per pabula laeta corpora deponunt, et candens lacteus umor uberibus manat distentis: hinc nova proles 260 artubus infirmis teneras lasciva per herbas ludit lacte mero mentes perculsa novellas. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur; quando alid ex alio reficit natura, nec ullam rem gigni patitur, nisi morte adiuta aliena.

265

Nunc age, res quoniam docui non posse creari de nilo neque item genitas ad nil revocari, ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis, quod nequeunt oculis rerum primordia cerni, accipe praeterea quae corpora tute necessest 270 confiteare esse in rebus nec posse videri. principio venti vis verberat incita pontum ingentisque ruit navis et nubila differt, interdum rapido percurrens turbine campos arboribus magnis sternit montisque supremos 275 silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri

cum fremitu saevitque minaci murmure ventus. sunt igitur venti, nimirum, corpora caeca, quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli verrunt ac subito vexantia turbine raptant, 280 nec ratione fluunt alia stragemque propagant, et cum mollis aquae fertur natura repente flumine abundanti, quam largis imbribus auget montibus ex altis magnus decursus aquai, fragmina coniciens silvarum arbustaque tota, 285 nec validi possunt pontes venientis aquai vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri molibus incurrit, validis cum viribus, amnis, dat sonitu magno stragem, volvitque sub undis grandia saxa, ruunt quae quidquid fluctibus obstat. 290 sic igitur debent venti quoque flamina ferri,

quae veluti validum cum flumen procubuere
quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
impetibus crebris, interdum vertice torto

corripiunt rapideque rotanti turbine portant. 295 quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca, quandoquidem factis et moribus aemula magnis amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt. tum porro varios rerum sentimus odores,

nec tamen ad naris venientis cernimus umquam, 300 nec calidos aestus tuimur, nec frigora quimus usurpare oculis, nec voces cernere suemus; quae tamen omnia corporea constare necessest natura, quoniam sensus inpellere possunt: tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res. 305 denique fluctifrago suspensae in litore vestes uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt. at neque quo pacto persederit umor aquai visumst, nec rursum quo pacto fugerit aestu. in parvas igitur partis dispergitur umor, 310 quas oculi nulla possunt ratione videre.

quin etiam multis solis redeuntibus annis
anulus in digito subter tenuatur habendo
stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
315 strataque iam volgi pedibus detrita viarum
saxea conspicimus: tum, portas propter, aëna
signa manus dextras ostendunt adtenuari

saepe salutantum tactu praeterque meantum.
haec igitur minui, cum sint detrita, videmus :

320 sed quae corpora decedant in tempore quoque,
invida praeclusit spatium natura videndi.
postremo quaecumque dies naturaque rebus
paulatim tribuit, moderatim crescere cogens,
nulla potest oculorum acies contenta tueri,

325 nec porro quaecumque aevo macieque senescunt nec, mare quae inpendent, vesco sale saxa peresa quid quoque amittant in tempore cernere possis. corporibus caecis igitur natura gerit res.

Nec tamen undique corporea stipata tenentur 330 omnia natura: namque est in rebus inane. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus, nec sinet errantem dubitare et quaerere semper de summa rerum et nostris diffidere dictis. [quapropter locus est intactus inane vacansque] 335 quod si non esset, nulla ratione moveri

res possent: namque officium quod corporis exstat, officere atque obstare, id in omni tempore adesset omnibus: haud igitur quicquam procedere posset, principium quoniam cedendi nulla daret res. 340 at nunc per maria ac terras sublimaque caeli multa modis multis varia ratione moveri cernimus ante oculos; quae, si non esset inane, non tam sollicito motu privata carerent quam genita omnino nulla ratione fuissent, 345 undique materies quoniam stipata quiesset. praeterea quamvis solidae res esse putentur, hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas. in saxis ac speluncis permanat aquarum liquidus umor et uberibus flent omnia guttis. 350 dissipat in corpus sese cibus omne animantum : crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt, quod cibus in totas usque ab radicibus imis per truncos ac per ramos diffunditur omnis. inter saepta meant voces et clausa domorum 355 transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa. quod nisi inania sint, qua corpora quaeque valerent transire haud ulla fieri ratione videres. denique cur alias aliis praestare videmus pondere res rebus nilo maiore figura?

360 nam si tantundemst in lanae glomere quantum corporis in plumbo est, tantundem pendere par est; corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum, contra autem natura manet sine pondere inanis. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,

365 nimirum, plus esse sibi declarat inanis: at contra gravius plus in se corporis esse

370

dedicat et multo vacuum minus intus habere. est igitur, nimirum, id quod ratione sagaci quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus. Illud in his rebus ne te deducere vero possit, quod quidanı fingunt, praecurrere cogor. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt et liquidas aperire vias, quia post loca pisces linquant, quo possint cedentes confluere undae: 375 sic alias quoque res inter se posse moveri et mutare locum, quamvis sint omnia plena scilicet, id falsa totum ratione receptumst. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem, ni spatium dederint latices? concedere porro 380 quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt? aut igitur motu privandumst corpora quaeque, aut esse admixtum dicundumst rebus inane, unde initum primum capiat res quaeque movendi. postremo duo de concursu corpora lata

385 si cita dissiliant, nempe aër omne necessest, inter corpora quod fiat, possidat inane:

is porro quamvis circum celerantibus auris confluat, haud poterit tamen uno tempore totum compleri spatium: nam primum quemque necesses 390 occupet ille locum, deinde omnia possideantur. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere, tum putat id fieri quia se condenseat aër, errat: nam vacuum tum fit quod non fuit ante, et repletur item vacuum quod constitit ante, 395 nec tali ratione potest denserier aër,

nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
ipse in se trahere et partis conducere in unum.

Qua propter, quamvis causando multa moreris esse in rebus inane tamen fateare necessest. 400 multaque praeterea tibi possum commemorando argumenta fidem dictis conradere nostris. verum animo satis haec vestigia parva sagaci sunt, per quae possis cognoscere cetera tute: namque canes ut montivagae persaepe ferai

405 naribus inveniunt intectas fronde quietes,
cum semel institerunt vestigia certa viai,
sic alid ex alio per te tute ipse videre
talibus in rebus poteris caecasque latebras
insinuare omnis et verum protrahere inde.
410 quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
usque adeo largis haustos e fontibus amnis
lingua meo suavis diti de pectore fundet,
ut verear ne tarda prius per membra senectus
415 serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
quam tibi de quavis una re versibus omnis
argumentorum sit copia missa per auris.

Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis, omnis, ut est, igitur per se natura duabus 420 constitit in rebus: nam corpora sunt, et inane, haec in quo sita sunt et qua diversa moventur. corpus enim per se communis dedicat esse sensus; cui nisi prima fides fundata valebit, haut erit occultis de rebus quo referentes 425 confirmare animi quicquam ratione queamus.

tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus si nullum foret, haut usquam sita corpora possent esse neque omnino quoquam diversa meare; id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante. 430 praeterea nil est quod possis dicere ab omni corpore seiunctum secretumque esse ab inani, quod quasi tertia sit numero natura reperta. nam quodcumque erit, esse aliquid debebit id ipsum; cui si tactus erit quamvis levis exiguusque, 435 augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit, corporis augebit numerum summamque sequetur: sin intactile erit, nulla de parte quod ullam rem prohibere queat per se transire meantem, scilicet, hoc id erit, vacuum quod inane vocamus. 440 praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid aut aliis fungi debebit agentibus ipsum,

aut erit ut possint in eo res esse gerique:

« ForrigeFortsæt »