Billeder på siden
PDF
ePub

'Αλλ' ήλθεν αυτώ Ζηνός άγρυπνον βέλος,
Καταιβάτης κεραυνός εκπνέων φλόγα,
"Ος αυτόν εξέπληξε των υψηγόρων
Κομπασμάτων. φρένας γαρ εις αυτές τυπείς

'Εφεψαλώθη κάξεβροντήθη σθένος: Milton has it

and, with ambitious aim
Against the throne and monarchy of God,
Rais'd impious war in Heaven, and battle proud,
With vain attempt. Him the Almighty power
Hurl'd headlong flaming from th’ ethereal sky,
With hideous ruin and combustion down
To bottomless perdition; there to dwell
In adamantine chains and penal fire,

Who durst defy th' Omnipotent to arm Horace, a poet celebrated for felicitous originality of genius, has not scorned to imitate the dramatist in one of his tinest odes.

Γυνή γαρ ανδρ' έκαστον αιώνος στερεί,
Δίθηκτον έν σφαγαϊσι βάψασα ξίφος.
Τοιάδ' επ' εχθρούς τους εμούς έλθοι Κύπρις.
Μίαν δε παίδων ίμερος θέλξει, το μη
Κτεϊναι ξύνευνον, αλλ' άπαμβλυνθήσεται»
Γνώμαιν δυεϊν δε θάτερον βουλήσεται
Κλύειν άναλκις μάλλον, ή μιαιφόνος.

Audiat Lyde scelus atque notas
Virginum pænas, et inane lymphæ
Dolium fundo pereuntis imo;

Seraque fata, ,
Quæ manent culpas etiam sub Orco.
Impiæ nam quid potuere majus?
Impiæ sponsos potuere duro

Perdere ferro !
Una de multis face nuptiali
Digna, perjurum fuit in parentem
Splendide mendax, et in omne virgo

Nobilis ævum. I trust sufficient proof has now been afforded, that illustrious poets, ancient and modern, did not scruple freely to borrow the sentiments, and even the language of their predecessors; and that, therefore, we ought to make allowances for minor bards, whose minds, formed on the model of Greece and Rome, are almost unconsciously led into the same line of thought and exprossion.

G. C. F. VOL. XXVII. CO. . NO. LV. C

OXFORD LATIN PRIZE POEM.

PETRUS MAGNUS.
Dum tibi Russiacum primus qui attollere nomen,
Primus qui patriæ potuisti ingentia fata
Præcepisse animo et primordia ponere regni;
Dum tibi, magne Parens, pietate accensa fideli
Rite triumphales instaurat Russia pompas,'
Ipse etiam Britonum longinquis bospes ab oris
Qualiacumque licet, magno perculsus amore,
Dona feram, et sacra cingam tibi tempora lauro.

Auspice te, late Arctoas sibi Russia gentes
Subjecit sceptro, atque altam super æthera tollit
Imperii molem, majestatemque perennem,
Bello opibusque potens: utcumque aut acrior armis
Omnia tentaris vasto, Frederice, tumultu
Miscere et turbare odiis, aut Austria contra
Surgentis regni tantarumque invida rerum
Adversos varia molita est arte labores;
Illa obluctantem tamen, incassumque frementem
Contudit, et justa devinxit pace Polonum.
Illa etiam extremas Ægei ad littoris oras,
Ausa ingens facinus, Byzanti monia propter,
Hellespontiacum constravit classibus æquor,
Et solium, Mahumeda, tibi tremefecit avitum.

Nec vero tantis quamquam decorata triumphis,
Non tamen ipsa lubens Petro Catharina fatetur
Omnia deberi, neque enim non omnia primus,
Maxime Alexiada! rerum incrementa dedisti.
Ergo etiam merito jam nunc in vota vocaris
Grande decus patriæ, seclisque recentibus audis
Imperii Pater atque ævi melioris origo.

Nimirum hic olim per centum immania regna Horrida Barbaries tristes efluderat umbras. Vixere effrænes populi, nullisque domandi Legibus.--Ergo alii vasta in deserta locorum Com castris armenta sequi, cursuque vaganti Tranare ingenti porrectos limite campos.

· Statuam nimirum summa cum solennitate nuper Petriburgi ab Imperatrice Catharina Petro dicatain.

Nec jam triticeas scibant sibi condere messes,
Nec læti norant felicia dona Lyæi,
Agresti victu nutriti et lacte ferino.

Atqui alii studio sævi fera munera belli
Perpetuo tractare, et durum vi colere ævum.
Qualis nunc etiam Sinensibus accola terris
Præcipites glomerat turmas Scytha, et agmine facto
Ante expectatum cursu se effundit anhelo,
Et pavidos late fines circumstrepit armis.
Qualis et ipse olim Maracandæ monia linquens
Temirus, Eoo horrendum grassatus in orbe,
Antiquas Indorum arces, felicia regna
Vastavit, sacrumque infecit sanguine Gangem.

Ipsa adeo imperii quamquam sibi regia formam
Moscua jactabat, quamvis et splendida luxu
Altam ostentabat turritis manibus arcem;
Quamquam et nonnullo saltem sub foedere legum
Conjunctos lata populos ditione tenebat;
Illa tamen vano splendebat barbara fastu
Undique res miseræ circum, atque imbelle jacebat
Imperium et propria nimium sub mole gravatum,

Nequicquam magnis ingressis Alexius ausis
In melius vitæ normam revocare jacentis
Tentarat, cultuque animas mollire feroces
Nequicquam audaci Carambucis ostia cursu
Appulerant Britones, stabant ad littora gentes,
Miratæ missas externa per æquora classes,
Miratæ varias merces; necdum æmula virtus
Mentem accendebat vastos conscendere fluctus,
Aut artes tentare pares, sed mersa tenebris
Et victa ignavo torpebant secla veterno.

At neque Hyperboreas adverso numine terras
Æternum premere, et nebulis obvolvere cæcis
Fas superis visum est-tandem magno ordine fatą
Assurgunt alia. [mmissæ lux clara diei
Paulatim radiis tardam disrumpere noctem
Incipit, ætheriumque ostendere gentibus ortum,
Inclytus atque auctor venientis nascitur ævi.

Ille arces primus patrias, et inania sceptra, Abditaque in mediis rerum cunabula terris Deseruisse ausus, jam tum sibi mente capaci Providus æternæ posuit fundamina famæ.

Jamque ergo Codani descendens primus ad oras Æquoris, ingentem fugiens qua Neva Ladogam, Vorticibus rapidis se immiscet turbida ponto,

Littore in extremo, et super altæ stagna paludis
Jam sedes fundare novas, arcemque locare
Jussit, et immensas murorum attollere moles:
Ergo assurgentem et proprio de nomine dictam
(Non ille auguriis falsis aut omine lævo)
Tutaturque fovetque urbem; jam tum omnia fausta,
Venturosque olim certo præsagit honores.
Nec longum, et visæ deserto in littore classes
Insolitam rerum speciem, et nova pandere fata :
Jamque effossa altos inter navalia portus
Fervent arte nova, juvat indulgere labori
Et properare manu; secto juvat abiete costas
Struxisse, et pandas ratibus posuisse carinas.

Ergo etiam in mediis validam quatit ipse bipennem,
Hortaturque etenim duros non ille labores
Olim, nec rigidi dudum aversatus obire
Munera servitii; tantum magnæ insita menti
Virtus, et potuit multæ spes æmula famæ.
Ergo nec erubuit, posito diademate, vulgo
Addere se comitem, proprioque edoctus ab usu
Vidit, et attento penitus sub pectore fixit,
Aut humiles quicquid Batavus Flevonis ad undas
Molitur patiens operum, aut quas maxima rerum,
Dum pelagi imperium felicibus asserit armis,
Ostentat late victrices Anglia classes.
Sive tui, Thamesine Pater, prope fluminis oras,
Sive Vagæ ad ripas, aut qua Dumnonia largas
Volvit aquas Tamara, aut saxoso in littore Vectis
Porrecta ingentem claudit magno obice portum.

Tum vero mira circum immutarier arte
Undique terrarum facies, varioque laborum
Urgeri studio; cernas quæ ignota jacebant
Antehac et nullis hominum bene cognita curis,
Arva novo cultu et larga ditescere fruge,
Æquarique solo montes, et flumina cursus
Accepisse novos, patulis jam parcere campis
Edocta, et fluctus tandem lenire tumentes,
Aut cursu frænata acri et torrentibus undis
Injectas moles tolerare et strata viarum.
Sic demum immissa extremis commercia terris
Jam late patuere, et læto copia cornu
Ipsa ultro populis sese mirantibus offert.

Quid jam sanguineas lauros, victriciaque arma,
Aut referam quoties utroque ex littore mundi
Læta suum spoliis gravidum, insignemque tropæis

[ocr errors]

Spectabat regem, in meritos effusa triumphos,
Moscua, seu torrentem, ultra spatiatus Araxem,
Victor Persarum fines, et Caspia regna
Vastavit bello, aut longinquum sævus ad Istrum
Accensis acres odiis et multa minantes
Continuit Turcas et justo limite clausit.
Quid referam quoties Codani glacialis ad oras
Instruxit rostratam aciem, Suecosque feroces
Contudit, aut qualis Pultoæ ad moenia, demum
Casibus et longo duri certamine belli
Edoctus, tandem lapsis succurrere rebus,
Et potuit patriæ sortem renovare jacentis ?
Illa dies primum mutato numine vidit
Suecorum fractas adverso marte phalangas,
Et Carolum, elatumque animis nimiumque tumentem,
Terga dare. Ille adeo sortem indignatus acerbam
Trans Danaprim in sylvas atque in deserta ferarum
Relliquias secum miseras servavit, et orbe
Exul ab Arctoo, solioque extorris avito,
Achmetæ fastus supplex, et jura saperba
Pertulit, hospitio vix demum exceptus iniquo.

Jamque adeo positis coepit mitescere bellis
Russia, jam senior placida sub pace quiescens
Imperii fines Princeps et dissita regna
Lustrabatque oculis, caroque fovebat amore.
Jura dabat, legesque viris, vultuque paterno
Rite recognoscens numerat longo ordine gentes.
Quos Tyran inter magnique Borysthenis oras
Late dives alit populos denso ubere gleba;
Qui gelidum Tanaim vel qui Maeotidos undæ
Stagna colunt, vel qui septem super ostia Volgæ
Astracani campos, secretum .et littus lembæ;
Quique etiam Arctoo mundi porrecta sub axe
Arva tenent rigidis alte concreta pruinis,
Sive ubi Zembliaco properans se immittere ponto
Irtisca' ostentat regum monumenta priorum,
Antiquasque arces et vasta mole columnas;
Seu qua Sibericos violento flumine fines
Claudit Jenissa, aut longo quæ maxima cursu
Volvit aquas Lena, et pelago premit arva sonanti ;
Et qui longinquæ prope littora Kamschadalæ
Squallenti informes habitu cultuque ferino

[ocr errors]

Cujus ad ripas spectantur, ut fama est, urbium ruinæ, regum Tartarorum tumuli, et columnæ a Schinguis Chan extructæ.

« ForrigeFortsæt »