Billeder på siden
PDF
ePub

νοι δωδεκα, κοινώς υπερκοσμιοι οντες, οι και παντα τον κοσμον. Here in the first place, for ούτε γεννα, I read ουτε γαρ γεννα. In the next place, for TOIS aλUTOIS EOIs, it is evidently necessary from what almost immediately follows, to read Tois ATOλUTOIS DEOIS. And in the third place, in the words απολυτοι δε εισιν οι δυο ουτοι οι νυν λεγομενοι δωδεκα, for οι δυο, it is necessary to read οι θεοι. T.

CASPARI JACOBI CHRISTIANI REUVENS

DISPUTATIO

DE SIMULACRIS QUIBUSDAM TYMPANORUM PARTHENONIS AD TAYLOREM COMBIUM MUSEL BRITANNICI ANTIQUITATIBUS PRÆFECTUM.

PART II.--[Concluded from No. LV. p. 183.]

QUOD vero idem exempla VISCONTIANA templorum ad Orientem conversorum repellere tentat, nihil agere mihi videtur Erechtheum primo sumit: in cujus ædificii compositi unum latus, si ab Occidente introitus fuerit, non fuit profecto nisi transeundo per latus alterum, neque introitus externus ab Occidente fuit ullus: cujus rei testem etiam recentem, et certæ fidei, habemus WILKINSIUM. Deinde Theseum, utraque parte pervium comparat: mox templum Victoriæ anтépov, ad latus dextrum Propylæorum, profecto a meridie aut ab Occidente patuisse adlegat; et sacellum ad Ilissum fluvium, templum potius duplex videri, utrimque apertum, contendit: de quibus videamus.

Non negaverim equidem ulla templa Græciæ ab Occidente introitum habuisse: et, si non templi, certe exempla ad manum sunt sacrorum septorum Pelopis, Olympiæ, quod diserte a PAUSANIA tale fuisse memoratur, et Dianæ in insula Delo cui similis positio ab HERODOTO tribuitur;3 verum, primo

2

XXXII. of this Journal. See also the 6th book of Proclus On the Theology of Plato.

In Atheniensibus, sive Topography of Athens, p. 129.; et in WALPOLE'S Travels in the East, p. 411. extr.

2 PAUS. v. 13. §. 1.

3 HERODOT. 1. iv. c. 35. extr. réμevos hoc fuisse, adparet ex cap. 34.

VOL. XXVIII.

Cl. JI.

NO. LVI.

S

loco, amo præcipue VÖLKELII, HÜBSCHII' aliorum doctrinam, ex rerum humanarum natura petitam, Græcos diversa ætate, et pro diversa locorum, materiæ, alteriusve necessitatis ratione, diversissimis modis ædificia sacra et alia construxisse; tum vero, Parthenonem et exempla proxime ad Parthenonem facientia, templum Thesei Athenis, et Jovis, Olympiæ, ad Orientem conversa fuisse, contendo. Templi Victoria Tépou dispositio a loci natura necessario pendebat; alterumi WEBERI argumentum de sacello ad Ilissum conjectura vaga est, et CHANDLERI diserto testimonio contraria. Ergo jam ad templum Thesei et Parthenonem mentem advertamus, et simul LEAKIANA argumenta, a WEBERO infeliciter sollicitata, defendamus, et novis adeo confirmemus.

Duæ sunt præcipuæ LEAKII argumentationes, quibus WEBERUS suas opponit, idque post impugnatam diligentiam COCKERELLII, viri nobis amicissimi, quemque ego certe diligentiæ, judicii, sagacitatis, atque bonæ fidei laude defraudare noluerim. Primum de statua Jovis Poliei; cui dum se opponit WEBERUS, suspectam suam ipse reddit facultatem quæstionis ejus naturæ enucleandæ, cum ex male intellectis PAUSANIE verbis (1. 24. §. 3.) ὁμοῦ δέ σφισιν ἐν τῷ ναῷ [scil. τῆς ̓Αθηνᾶς] Σπουδαίων Δαίμων ἐστίν: templum τῶν Σπουδαίων fingit, quod Spudæonem nuncupat.3 Alterum de directione totius pompa Panathenaicæ in Zophoro Parthenonis, quæ LEAKIO, quæque omnibus satis indicare videtur, præcipuam templi faciem eam esse, ubi utrumque pompa caput concurrat, cujus evidentis vim argumentationis dum infringere conatur WEBERUS, non pompam, sed pompæ præparationem agnoscit, non Deos in Orientali Zophoro sedentes, sed magistratus; 4 caput pompæ non in Oriente, ubi duo ordines virginum cæterarumque personarum concurrunt, ubi vultus adeo hominum cernuntur, atque ubi artifex

VÖLKEL de templo Jovis Olympia, p. 23.; HUBSCH de Græcorum Architect. (Heidelb. 1822. 4to.) Uterque liber Germanice scriptus.

2 In Ionia Antiquitatibus, qui liber mihi ad manum non est: sed citat WILKINS, Magna Græcia, p. viii. not. 1. Cæterum duplex templum, Esculapii et Latona, Mantineæ, memoratur a PAUSANIA, Viii. 9. princ. 3 Quem errorem taxavit et ipse editor.

[ocr errors]

4 Obiter et is WEBERI error notandus est, quo absurdum censet "Deos sedeutes fingi inter pompam sacrorum.' Vere, ad nostrum sensum; non item ad consuetudinem veterum. Vid. verbi caussa, Amazonum pugna, in vase apud MILLIN T. II. Pl. 25. (Galer. Mythol. Pl. cxxxvi. n. 499.) et cursus Pelopis et Hippodamiæ in vase apud DUBOIS MAISONNEUVE, Introduction, &c. Pl. xxx.; et apud INGHIRAMUM, Monumenti Etruschi Serie v. Tav. 15.

præcipuam dramaticæ actionis partem collocavit, sed in occidente, ubi una tantum series juvenum, ubi, si modo paullulum ex obliquo templum adspicias, terga mera et abeuntes homines alioque properantes cernuntur, ubi omnia arguunt, finem actionis, non initium exhiberi, quæsitum ivit. Et, ne de directione pompæ dicam, quam solam tractavit LEAKIUS, quæque et sola sufficiebat, crediderim WEBERUM nunquam vidisse continuam Zophori seriem quatenus quidem exstat. Potuissetne alioquin sic judicare? Estne credibile, cum pars Orientalis Zophori artificiose et ad vivum sit elaborata, et dense figuris stipata, Occidentalis contra multo rudioris sit artis, majoraque multo spatia vacua relinquat, ea, quæ maximam diligentiam indicent, servata esse ad exornandam partem posticam, cum anticæ intima quæque sufficerent? Et ne quis in sola artificii præstantia, quæ oculos fallere possit, hoc situm esse opinetur, omnes caussæ, quæ huc aliquid faciant, tam in Parthenone, quam in Theseio, eodem concurrunt. Zophori Parthenonis pars Occidentalis festinanter, ut videtur, elaborata, constat e laminis marmoreis ita sculptis, ut singulæ singulas aut binas figuras integras capiant; Orientalis autem, et cæteræ, series habent figuras suas in duabus sæpe laminis divisas, ita ut corpus humanum equinumve in una, brachium, pes aut caput ejusdem in proxima lamina sit exsculpta. Ipse tu, doctissime COMBI, in Catalogo Musei Britannici monuisti. Ad oculum nihil est discriminis: laminarum juncturæ olim adparere non debuerunt. Verum, me quidem judice, hæcce ratio tympani Orientalis meliorem figurarum dispositionem et altiorem artificis mentem indicant, cui impedi mento non fuit laminæ marmorea brevitas.-Clypeos et alia donaria in facie Orientali Parthenonis suspensa fuisse, omnes sibi persuadent testes oculati: in parte Occidentali alii nulla, alii multo pauciora eorumdem vestigia viderunt: in Thesei autem templo solum tympanum Orientale simulacris fuit ornatum; solæ metopa Orientales et quaternæ proximæ utriusque lateris sculptæ fuerunt, cætera omnia plana manserunt. Hæc omnia, si quid video, perspicue indicant, aut, data opera, exornatiorem fuisse faciens Orientalem quam Occidentalem, tam Parthenonis, quam templi Thesei: aut, cum in Oriente incoepissent, argentum aut tempus defecisse, ut oppositæ parti æquali ratione orna menta adderent. Utrum vero fuerit, estne probabile vel consilio,

2

'DODWELL, Travels, 1. 341. sq.; WILKINS, Atheniens. p. 95.; et in WALFOLE'S Travels, p. 411. not. *; LEAKE, Topography, p. 231.

2

STUART; DODWell; Leake, p. 392.

vel casu anticam faciem tam male habitam fuisse, ut postica omnia ornamenta servarentur? Si quid autem valet, in aliis rebus, comparatio templi ejusdem ætatis, Jovis, Olympiæ, etiam hic valere potest. Quod quidem a PAUSANIA describitur introitum a parte Orientali habens, si bene capio locum, a nemine, quod sciam, huic comparationi adhibitum. Pelopium scilicet, Pelopis réuevos, situm erat, secundum scriptorem illum, Toũ vαoũ τοῦ Διὸς κατὰ δεξιὰν τῆς ἐσόδου, πρὸς ἄνεμον Βορέαν: quæ si vulgari ratione vertas: ad dextram introitus templi Jovis, ad septentrionem, recte verteris, et facile hinc effeceris introitum templi Jovis Orienti oppositum fuisse. In memoriam enim hic revocanda sunt, quæ superius de templi Olympiaci utraque facie a PAUSANIA observari, monui: diligenter eum, quod et hic adparet, distinguere vaòv et omιolódoμov, ut de introitu postico cogitare non possimus: porro si intellexisset templi januam ipsam, ad septentrionem, (ut ab Australi janua distingueret) conversam, dicturum fuisse τῆς ἐσόδου τῆς κ. τ. λ. aut τῆς πρὸς ἄνεμον Βορέαν ἐσόδου.

Cæterorum fere templorum Græcorum in Europa, quorum rudera ad hodiernum diem sunt servata, ea fere conditio est, ut aut directio secundum cœli regiones non amplius investigari possit, aut, ut scriptis suis eam diserte indicare oniserint etiam recentissimi exploratores. Vixdum tamen reperta sunt, in quibus Occidentalis introitus magis probabilis fieret.-WILKINSIUS in plerisque templis Siciliæ scalas observavit, in una tantum parte, quam adeo partem anticam subinde nominat. Jam quamvis cœli directionem is non indicaverit, Orientale tamen latus ab eo architecto anterius vocari, valde credibile est, quippe cujus perpetua doctrina est, Atheniensium templa ad Orientem introitum habuisse, et vero etiam templa Græcorum universe accedere ad exemplar templi SALOMONIS, ad Orientem conversi. Si hoc igitur sibi voluit de templis Siculis, confirmatur ejus ratio exemplo templi Olympia in quo PAUSANIAS scalas

'Mirari subit, a nemine illorum, qui templum vel e PAUSANIÆ descriptione restituerunt, VÖLKELIO, SIEBEN KEESIO, QUATREMERIO, vel ejus rudera viderunt, CHANDLERO, GELLIO (in Appendice Magna Gracia WILKINSIANE) DODWELLO, POUQUEVILLIO, templi directionem, quantum equidem vidi, indicatam esse. Quo magis gaudeo, in tabulis BARTHOLOMEI Itinerario Anacharsideo adjunctis, positionem eandem esse notatam, quam ego ex PAUSANIE verbis mihi animo informavi; sive illud ipsi BARTHOLOMEO, sive tabularum Geographicarum auctori, BARBIE DU ВoCAGE, Sive FAUVELIO, AUTÓTTY investigatori, cujus ille manuscriptis usus est, debeatur. Vid. Analyse critique des cartes, p. xv. ed. 1789.

2 In Proamio Descriptionis Magna Gracia.

non in opisthodomo, sed in va, id est, in parte antica memorat,1 adeoque verisimiliter in crassitie parietis anterioris, prout in templis Siculis scale in alterutro pariete sunt inclusæ. Quæ quidem interpretatio verborum Wilkinsii etsi conjectura quodammodo nitatur, aliquid tamen probabilitatis habere mihi videtur. Unica tamen exceptio in Siculis templis videtur esse in templo Jovis Olympii Agrigentino: cui Occidentalem introitum tribuit KLENZIUS, nuperrimus descriptor. Exceptionem hanc facile ferimus, quippe non omnia omnino Græciæ templa ad Orientem fuisse inversa ipsis nobis verisimile fuit. Verumtamen exceptionem hanc nondum firmis argumentis stabilitam nos censere, jam supra ostendimus.2

Templum in Italia unicum, unde auxilium sperare possimus, Posidoniæ nempe, hexastylum minus, diversas habet facies duas, quarum una certe antica, altera certe postica potest vocari, Verum in illius cæterorumque directione ita differunt auctores, ut cum ichnographiæ, WINCKELMANNIANO et WILKINSIANO operi additæ, cuncta templa ab Oriente ad Occidentem, aut contra, sita esse indicent, MAJOR in Pasti Ruderibus (Anglice descriptis) a Septentrione ad Meridiem, aut contra, eadem dirigat. Utrumvis rectum sit, nemo ad Occidentem introitum collocavit: siquidem MAJOR faciem anticam ad Meridiem, WILKINSIUS vero3 ad Orientem posuit.

De templo Cereris Eleusiniæ etiam post FOUCHEROTI ichnographiam nihil constat.+ Templa tandem, quorum detectorum et descriptorum laus amico maxime nostro COCKERELLIO debetur, Apollinis Phigalense, et Jovis in Egina inter se diversa sunt. Prius præcipuam faciem ad septentrionem, lateralem vero introitum habebat ad Orientem; templum vero Jovis indubitatam rursus frontem ad Orientem."

Quum itaque horum exemplorum unum tantum nobis adversari videtur, pleraque vero, et maxime adposita, nobiscum faciant, sententia de Parthenonis fronte etiam exemplis multum confirmata esse dicenda est. Sed plus etiam lucis universa

1 V. 10. extr.

3 Magna Græcia, p. 65. lin. 11.

2 Vid. sup. No. lv. p. 180.

4 Quæ inserta est SANCTO CRUCI libro, Mystères du Paganisme, ed. SYLV. DE SACY (Paris, 1817. 2 vol. 8.) T. 1.

5 Sic COCKERELLIUS in Musei Britannici Marmoribus, Parte 1v. Tab. ult.: et similiter in Germanica descriptione quæ prodiit a. 1816. (Vimaria. 4.) pag. 7. col. 1. extr.

6 Idem in Quarterly Journal of Liter. Science and Arts, Lond. 1819. N. XII. p. 337.; cf. C. O. MÜLLER in Ægineticis, p. 109.

« ForrigeFortsæt »