IV. Menaechmi. Act. v. sc. i. Menaechmus Sosicles, Mulier. Mulier. ON ego istaec tua flagitia possum perpeti : mavelim, Quam istaec flagitia tua pati, quae tu facis. Mu. Quas fabulas? Non, inquam, patiar praeter hac, Quin vidua vivam, quam istos mores perferam. Vel usque dum regnum optinebit Iuppiter. meum, Atque ei narrabo tua flagitia quae facis. I, Decio, quaere meum patrem, tecum simul Iam ego aperiam istaec tua flagitia! Me. Quae mea flagitia ? Mu. Sanane's? Pallam atque aurum quom meum Domo suppilas clam tuae uxori, et tuae Degeris amicae. Satin' haec recte fabulor? Me. Heu: hercle, mulier, multum et audax et mala's. Tun tibi surruptam hanc dicere audes, quam mihi Dedit alia mulier, ut concinnandam darem ? Mu. Haut mihi negabas dudum surrupuisse te ; Nunc eandem ante oculos attines? Non te pudet? Me. Quaeso hercle, mulier, si scis, monstra, quod bibam, Tuam qui possim perpeti petulantiam. Quem tu med hominem esse arbitrare, nescio: Mu. Si me derides, at pol illum non potes, Patrem meum, qui huc advenit. Quin respicis? Novistin tu illum? Me. Mu. Negas novisse me? negas patrem meum? Tr. V. Mostellaria. Act. II. sc. ii. Theuropides, Tranio. Tranio. UIS homost, qui nostras aedis accessit Th. Meus servos hic quidemst Tranio. Foris ambulatis: natus nemo in aedibus Servat, neque qui recludat neque respondeat, Quomodo pultare potui, si non tangerem? Tr. Male hercle factum! Th. Tr. Quid est negoti? Non potest Dici, quam indignum facinus fecisti et malum. Th. Quam ob rem? aut quam subito rem mihi Tr. Metuo, te atque istos expiare ut possies. Tr. Fuge, obsecro, atque abscede ab aedibus. Fuge huc, fuge ad me propius! tene terram manu: Et, heus, iube illos illim, amabo, abscedere. Tr. Quia septem menses sunt, quom in hasce aedis pedem Nemo intro tetulit, semel ut emigravimus. Tr. Caputale factumst. Th. : Quid id est ? non intellego. Tr. Scelus, inquam, factumst iam diu antiquom et vetus, Caputale: id adeo nos nunc factum invenimus. Th. Quid istuc scelus est aut quis id fecit? cedo. Tr. Hospes necavit hospitem captum manu; Iste, ut ego opinor, qui has tibi aedis vendidit. Th. Necavit ? Tr. Aurumque ei ademit hospiti, Eumque hic defodit hospitem ibidem in aedibus. Th. Quapropter id vos factum suspicamini? Tr. Ego dicam ausculta. Ut foris cenaverat Tuus gnatus, postquam rediit a cena domum, Abimus omnes cubitum, condormivimus. Lucernam forte oblitus fueram extinguere : Atque ille exclamat derepente maxumum. Th. Quis homo? an meus gnatus? Tr. St, tace; ausculta modo. Ait venisse illum in somnis ad se mortuom. Th. Nempe ergo in somnis? Tr. Ita. Set ausculta modo. Ait illum hoc pacto sibi dixisse mortuom Tr. Mirum, quin vigilanti diceret, Qui abhinc sexaginta annis occisus foret. Tr. Set ecce, quae illi ille inquit mortuos. "Ego transmarinus hospes sum Diapontius; Hic habito; haec mihi dedita est habitatio : Nam me Acheruntem recipere Orcus noluit, Quia praemature vita careo. Per fidem Deceptus sum hospes me hic necavit, isque me Defodit insepultum clam in hisce aedibus, Scelestus, auri causa. Nunc tu hinc emigra : Scelestae haec aedes? impiast habitatio." Quae hic monstra fiunt, anno vix possum eloqui. Th. St st. Tr. Quid obsecro hercle factumst ? Th. Concrepuit foris Tr. Haecine percussast? guttam haut habeo sanguinis: |