Billeder på siden
PDF
ePub

In me arietare, eoque ictu me ad casum dari:
Exin prostratum terra, graviter saucium,
Resupinum in caelo contueri maxumum

Mirificum facinus: dextrorsum orbem flammeum
Radiatum solis liquier cursu novo.

Interpretation of the Dream.

Rex, quae in vita usurpant homines, cogitant curant vident,

Quaeque agunt vigilantes agitantque, ea si cui in somno accidunt,

Minus mirum est, sed di rem tantam haut temere inproviso offerunt.

Proin vide ne, quem tu esse hebetem deputes aeque

ac pecus,

Is sapientia munitum pectus egregium gerat Teque regno expellat: nam id, quod de sole ostentum est tibi,

Populo commutationem rerum portendit fore
Perpropinquam.

Haec bene verruncent populo !

Nam quod dexterum

Cepit cursum ab laeva signum praepotens, pulcher

rume

Auguratum est rem Romanam publicam summam

fore.

Brutus.

C. LUCILII.

XXI.

Vir bonus est quis?

IRTUS, Albine, est pretium persolvere

verum

Queis in versamur, queis vivimu' rebu' potesse:

Virtus est homini scire id quo quaeque habeat

res.

Virtus scire homini rectum, utile, quid sit hon

estum ;

Quae bona, quae mala item, quid inutile turpe inhonestum ;

Virtus, quaerendae finem rei scire modumque;
Virtus, divitiis pretium persolvere posse;
Virtus, id dare, quod re ipsa debetur honori:
Hostem esse atque inimicum hominum morumque

malorum,

Contra defensorem hominum morumque bonorum; Hos magni facere, his bene velle, his vivere amicum; Commoda praeterea patriai prima putare,

Deinde parentum, tertia jam postremaque nostra.

T. LUCRETII CARI.

XXII.

De Rerum Natura.

LIB. I.-Exordium.

ENEADUM genetrix, hominum divomque voluptas,

Alma Venus, caeli subter labentia signa Quae mare navigerum, quae terras frugiferentis Concelebras, per te quoniam genus omne animantum Concipitur visitque exortum lumina solis.

Te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli
Adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus
Summittit flores, tibi rident aequora ponti
Placatumque nitet diffuso lumine caelum.
Nam simul ac species patefactast verna diei
Et reserata viget genitabilis aura favoni,
Aeriae primum volucres te, diva, tuumque
Significant initum perculsae corda tua vi.
Inde ferae pecudes persultant pabula laeta
Et rapidos tranant amnis: ita capta lepore
Te sequitur cupide quo quamque inducere pergis.
Denique per maria ac montis fluviosque rapacis
Frondiferasque domos avium camposque virentis
Omnibus incutiens blandum per pectora amorem
Efficis ut cupide generatim saecla propagent.
Quae quoniam rerum naturam sola gubernas
Nec sine te quicquam dias in luminis oras

Exoritur neque fit laetum neque amabile quicquam,
Te sociam studeo scribendis versibus esse
Quos ego de rerum natura pangere conor
Memmiadae nostro quem tu, dea, tempore in omni
Omnibus ornatum voluisti excellere rebus.
Quo magis aeternum da dictis, diva, leporem.
Effice ut interea fera moenera militiai
Per maria ac terras omnis sopita quiescant.
Nam tu sola potes tranquilla pace iuvare
Mortalis, quoniam belli fera moenera Mavors
Armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se
Reicit aeterno devictus vulnere amoris,
Atque ita suspiciens tereti cervice reposta
Pascit amore avidos inhians in te, dea, visus,
Eque tuo pendet resupini spiritus ore.
Hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto
Circumfusa super, suavis ex ore loquellas
Funde petens placidam Romanis, incluta, pacem.
Nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo
Possumus aequo animo nec Memmi clara propago
Talibus in rebus communi desse saluti.

v. 1-43.

XXIII.

Iphigenia.

LLUD in his rebus vereor, ne forte rearis
Inpia te rationis inire elementa viamque
Indugredi sceleris, quod contra saepius

illa

Religio peperit scelerosa atque impia facta.

Aulide quo pacto Triviai virginis aram
Iphianassai turparunt sanguine foede
Ductores Danaum delecti, prima virorum.
Cui simul infula virgineos circumdata comptus
Ex utraque pari malarum parte profusast,
Et maestum simul ante aras adstare parentem
Sensit et hunc propter ferrum celare ministros
Aspectuque suo lacrimas effundere civis,
Muta metu terram genibus summissa petebat.
Nec miserae prodesse in tali tempore quibat
Quod patrio princeps donarat nomine regem;
Nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
Deductast, non ut sollemni more sacrorum
Perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
Sed casta inceste nubendi tempore in ipso
Hostia concideret mactatu maesta parentis,
Exitus ut classi felix faustusque daretur.
Tantum religio potuit suadere malorum.

v. 80-101.

XXIV.

LIB. II.-Philosophy the Solace for Care.

UAVE, mari magno turbantibus aequora ventis,

E terra magnum alterius spectare labo

rem;

Non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,

Sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est Suave etiam belli certamina magna tueri

Per campos instructa tua sine parte pericli.

« ForrigeFortsæt »