Quoque loco est arbor, turgescit in arbore ramus: Cedunt verbosi garrula bella fori. Lusus equis nunc est, levibus nunc luditur armis : At mihi sentitur nix verno sole soluta, Rarus ab Italia tantum mare navita transit, Fas quoque ab ore freti longaeque Propontidos undis Quisquis is est, memori rumorem voce referre Is, precor, auditos possit narrare triumphos Hei mihi! iamne domus Scythico Nasonis in orbe est? Iamque suum mihi dat pro lare poena locum? Di facite, ut Caesar non hic penetrale domumque, Hospitium poenae sed velit esse meae! CLXVI. Ovid, on his Life. EMPORIS illius colui fovique poetas, Saepe suas volucres legit mihi grandior aevo, Successor fuit hic tibi, Galle: Propertius illi : Tunc quoque, cum fugerem, quaedam placitura cremavi, Iratus studio carminibusque meis. Molle Cupidineis nec inexpugnabile telis Cor mihi, quodque levis causa moveret, erat. Cum tamen hic essem, minimoque accenderer igne, Nomine sub nostro fabula nulla fuit. Paene mihi puero nec digna nec utilis uxor Filia me mea bis prima fecunda iuventa, Felices ambo, tempestiveque sepultos, Lib. iv. Eleg. x. ANTHOLOGIA LATINA. BOOK III. PHAEDRUS THRAX. CLXVII. The Cobbler turned Doctor. ALUS cum sutor, inopia deperditus, Medicinam ignoto facere coepisset loco Et venditaret falso antidotum nomine; Verbosis acquisivit sibi famam strophis. Hic cum iaceret morbo confectus gravi Rex urbis, eius experiendi gratia Scyphum poposcit: fusa dein simulans aqua Combibere iussit ipsum posito praemio. |