CXXXII. Lib. ii. Elegia i. Praise of the Country. ENTIS Aquitanae celeber Messala triumphis Et magna intonsis gloria victor avis, Huc ades aspiraque mihi, dum carmine nostro Redditur agricolis gratia caelitibus. Rura cano rurisque deos. His vita magistris Servitium et plaustro supposuisse rotam. v. 33-56. CXXXIII. Elegia iv. Nemesis. IC mihi servitium video dominamque paratam : Iam mihi, libertas illa paterna, vale. Servitium sed triste datur, teneorque catenis, Et nunquam misero vincla remittit Amor, Et seu quid merui seu quid peccavimus, urit. Uror io: remove, saeva puella, faces. O ego ne possim tales sentire dolores, Quam mallem in gelidis montibus esse lapis, Stare vel insanis cautes obnoxia ventis, Naufraga quam vasti tunderet unda maris! Nunc et amara dies et noctis amarior umbra est: Omnia nam tristi tempora felle madent. Nec prosunt elegi nec carminis auctor Apollo : Illa cava pretium flagitat usque manu. Ite procul, Musae, si non prodestis amanti: Non ego vos, ut sint bella canenda, colo, Nec refero solisque vias et qualis, ubi orbem Complevit, versis Luna recurrit equis. Ad dominam faciles aditus per carmina quaero: Ite procul, Musae, si nihil ista valent. v. 1-20. CXXXIV. Lib. iv. Elegia ii. Sulpicia. ULPICIA est tibi culta tuis, Mars magne, Kalendis ; Spectatum e caelo, si sapis, ipse veni. Hanc vos, Pierides, festis cantate kalendis, Hoc solemne sacrum: multos hoc sumet in annos : CXXXV. Elegia iv. A Prayer to Phoebus. UC ades et tenerae morbos expelle puellae, coma. Crede mihi, propera: nec iam te, Phoebe, pigebit Neu notet informis candida membra color, Pone metum, Cerinthe: deus non laedit amantes. At nunc tota tua est, te solum candida secum Phoebe, fave: laus magna tibi tribuetur in uno Iam celeber, iam laetus eris, cum debita reddet Tunc te felicem dicet pia turba deorum, DOMITII MARSI. CXXXVI. Epitaph on Tibullus. E quoque Virgilio comitem non aequa, Mors iuvenem campos misit in Elysios, Ne foret, aut elegis molles qui fleret amores, SEX. AURELII PROPERTII. Liber i. CXXXVII. To Cynthia. UID iuvat ornato procedere, vita, capillo, myrrha, Teque peregrinis vendere muneribus, Naturaeque decus mercato perdere cultu, Nec sinere in propriis membra nitere bonis ? |