Billeder på siden
PDF
ePub

Fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura,
Fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras,
Si qua tegunt; teneor patriae nec legibus ullis.
Tu modo promissis maneas, servataque serves
Troia fidem, si vera feram, si magna rependam.
Omnis spes Danaum et coepti fiducia belli
Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo
Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes,
Fatale adgressi sacrato avellere templo
Palladium, caesis summae custodibus arcis,
Corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis
Virgineas ausi divae contingere vittas,
Ex illo fluere ac retro sublapsa referri
Spes Danaum, fractae vires, aversa deae mens.
Nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris.
Vix positum castris simulacrum: arsere coruscae
Luminibus flammae arrectis, salsusque per artus
Sudor iit, terque ipsa solo-mirabile dictu-
Emicuit, parmamque ferens hastamque trementem.
Extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas,
Nec posse Argolicis exscindi Pergama telis,
Omina ni repetant Argis, numenque reducant,
Quod pelago et curvis secum avexere carinis.
Et nunc, quod patrias vento petiere Mycenas,
Arma deosque parant comites, pelagoque remenso
Inprovisi aderunt. Ita digerit omina Calchas.
Hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso
Effigiem statuere, nefas quae triste piaret.
Hanc tamen inmensam Calchas attollere molem
Roboribus textis caeloque educere iussit,

Ne recipi portis, aut duci in moenia posset,
Neu populum antiqua sub religione tueri :
Nam si vestra manus violasset dona Minervae,
Tum magnum exitium-quod di prius omen in ipsum
Convertant!-Priami imperio Phrygibusque futu

rum;

Sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem,
Ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello
Venturam, et nostros ea fata manere nepotes.
Talibus insidiis periurique arte Sinonis

Credita res, captique dolis lacrimisque coactis,
Quos neque Tydides, nec Larissaeus Achilles,
Non anni domuere decem, non mille carinae.
v. 77-198.

LXXXI.

Laocoon.

IC aliud maius miseris multoque tremendum

Obiicitur magis, atque inprovida pectora

turbat.

Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos,

Sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras.
Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta—
Horresco referens-inmensis orbibus angues
Incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt;
Pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque
Sanguineae superant undas; pars cetera pontum
Pone legit sinuatque inmensa volumine terga;
Fit sonitus spumante salo. Iamque arva tenebant,

Ardentisque oculos suffecti sanguine et igni,
Sibila lambebant linguis vibrantibus ora.
Diffugimus visu exsangues. Illi agmine certo
Laocoonta petunt; et primum parva duorum
Corpora natorum serpens amplexus uterque
Inplicat et miseros morsu depascitur artus;
Post ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem,
Corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et iam
Bis medium amplexi, bis collo squamea circum
Terga dati, superant capite et cervicibus altis.
Ille simul manibus tendit divellere nodos,
Perfusus sanie vittas atroque veneno,
Clamores simul horrendos ad sidera tollit:
Qualis mugitus, fugit cum saucius aram
Taurus et incertam excussit cervice securim.
At gemini lapsu delubra ad summa dracones
Effugiunt saevaeque petunt Tritonides arcem,
Sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur.
v. 199-227.

LXXXII.

The Ghost of Hector.

EMPUS erat, quo prima quies mortalibus aegris

Incipit et dono divom gratissima serpit. In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector Visus adesse mihi, largosque effundere fletus, Raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento Pulvere, perque pedes traiectus lora tumentis. Hei mihi, qualis erat (quantum mutatus ab illo

Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli,
Vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis)
Squalentem barbam et concretos sanguine crinis
Volneraque illa gerens, quae circum plurima muros
Accepit patrios! Ultro flens ipse videbar
Compellare virum et maestas expromere voces:
O lux Dardaniae, spes o fidissima Teucrum,
Quae tantae tenuere morae? quibus Hector ab oris
Exspectate venis? ut te post multa tuorum
Funera, post varios hominumque urbisque labores
Defessi aspicimus! quae caussa indigna serenos
Foedavit voltus? aut cur haec volnera cerno?
Ille nihil, nec me quaerentem vana moratur,
Sed graviter gemitus imo de pectore ducens,
Heu fuge, nate dea, teque his, ait, eripe flammis.
Hostis habet muros; ruit alto a culmine Troia.
Sat patriae Priamoque datum: si Pergama dextra
Defendi possent, etiam hac defensa fuissent:
Sacra suosque tibi commendat Troia Penatis ;
Hos cape fatorum comites, his moenia quaere,
Magna pererrato statues quae denique ponto.
Sit ait, et manibus vittas Vestamque potentem
Aeternumque adytis effert penetralibus ignem.

v. 268-297.

LXXXIII

The Death of Priam.

IMEN erat caecaeque fores et pervius usus
Tectorum inter se Priami, postesque
relicti

A tergo, infelix qua se, dum regna manebant,
Saepius Andromache ferre incomitata solebat
Ad soceros, et avo puerum Astyanacta trahebat.
Evado ad summi fastigia culminis, unde
Tela manu miseri iactabant inrita Teucri.
Turrim in praecipiti stantem summisque sub astra
Eductam tectis, unde omnis Troia videri

Et Danaum solitae naves et Achaica castra,
Adgressi ferro circum, qua summa labantis
Iuncturas tabulata dabant, convellimus altis
Sedibus, inpulimusque; ea lapsa repente ruinam
Cum sonitu trahit et Danaum super agmina late
Incidit. Ast alii subeunt, nec saxa, nec ullum
Telorum interea cessat genus.

Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrhus

Exsultat, telis et luce coruscus aena;

Qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus,
Frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat,
Nunc, positis novus exuviis nitidusque iuventa,
Lubrica convolvit sublato pectore terga
Arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis.

Una ingens Periphas et equorum agitator Achillis,

« ForrigeFortsæt »