Billeder på siden
PDF
ePub
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed]
[ocr errors]

libertinam, pater iam manumissus duxerat, unde filius ingenuus
natus est. 7) Quem iam domi utriusque linguae (Graeca enim
et Latina lingua in Apulia et Lucania utebantur 8) elementis
imbutum pater, quum felicissimi filii ingenii omni cura excolendi
sanctissimum sibi iniunctum esse officium intellexisset, in Ve-
nusinum Flavii magistri ludum, cui magni centuriones liberos
tradere non dedignabantur, mittere noluit. Agro igitur ven-
dito 9) atque, quo functus erat, coactoris munere deposito 10)
puerum est ausus Romam portare docendum

Artes, quas doceat quivis eques atque senator
Semet prognatos (sat: I, 6, 76 sqq.).

Quod quo anno factum sit, incertum videtur, quum e locis huc spectantibus (adde epist. II, 1, 70. 2, 41) nihil recte colligi possit. Persium poetam duodecimo aetatis anno scimus Romam ad grammaticos audiendos venisse, quod idem de Horatio nostro statuere licet, ut anno 701 urbem adierit. Orbilium Pupillum Beneventanum Andronici, vetustissimi Romanorum poetae, carmina sibi dictasse memorat 11), quem inde ab anno 691 Romae docuisse scimus. Alio loco 12) se Homeri Iliadem Romae legisse testatur.

Romae nutriri mihi contigit atque doceri,

Iratus Graiis quantum nocuisset Achilles.

Ipse pater, qui nihil pretio parcens eum vestimentis servisque equitum senatorumque more instruxit, custos incorruptissimus omnes circum doctores aderat (sat. I, 6, 80 sq.), ne improborum iuvenum societate pessimisque urbis moribus pudicus filii animus corrumperetur, cui praesentibus vitiorum ex

7) Cf. sat. I, 6, 6. 8. 45 sq. epist. I, 20, 20 sq.

8) Cf. sat. I, 10, 30.

9) Alii, qui agrum, quem patrem vendidisse negant, postea proscriptionibus poetae ereptum esse statuunt, loco epist. II. 2, 50 sq. male intellecto nituntur.

10) Nonnulli Romae tantum, alii et Venusiae et Romae patrem coactorem fuisse sibi persuaserunt. At illud munus minime, quo debuit, modo Romae obire poterat, si tantam curam filio custodiendo et comitando impendebat. Si vero Romae sine munere vixit, de agro vendito, e quo magnos sumptus filio instituendo praebuit, vix dubitare licet. Ceterum

non solum agrum, sed etiam ipsum coactoris munus vendidisse Horatium haud satis certo conieceris.

70 sq.

11) Epist. II, 1,
12) Epist. II, 2, 41 sq.

emplis propositis, quid fugiendum esset, clarissime demonstravit. Sed patrem prudentissimum, qui eum pudicum,

Qui primus virtutis honos, servavit ab omni

Non solum facto, verum opprobrio quoque turpi (sat. I, 6, 82 sqq.), quo tempore filius Romae, grammaticis relictis, rhetoribus operam dedit, obiisse verisimile est. Quod non certius decerni potest, quam quo anno Athenas, clarissimam philosophiae omnisque doctrinae sedem, nobilium iuvenum Romanorum morem secutus migraverit, ubi tunc temporis Cratippus Peripateticus, qui Ciceroni princeps huius memoriae philosophorum, par summis Peripateticis audit, Theomnestus Academicus et Philodemus Epicureus 18) summam consecuti erant gloriam. Ciceronis filium undevicesimo aetatis anno Athenas profectum esse constat, neque a vero abhorret eadem fere aetate, intra decimum octavum et vicesimum annum, Horatium illuc se contulisse.

Adiecere bonae paullo plus artis Athenae,
Scilicet ut possem curvo dignoscere rectum
Atque inter silvas Academi quaerere verum.
Dura sed emovere loco me tempora grato,
Civilisque rudem belli tulit aestus in arma

Caesaris Augusti non responsura lacertis (epist. II, 2,

43 sqq.).

Nam Julio Caesare Idibus Martiis anni u. c. 710, vicesimi primi Horatii, a Bruto, Cassio ceterisque coniurationis sociis interfecto civile iterum exarsit bellum. Brutus in provinciam Macedoniam profectus Athenis commoratus est, ubi iuvenes de patria feliciter liberata exultantes arctissime sibi adiunxit, inter quos Horatium fuisse vix dubitari potest. Athenis Brutus in Macedoniam et inde in Asiam tendit, ubi novem, quas habuit, legiones cum decem Cassianis coniunxit. Interea Romae contra Brutum et Cassium, quos hostes patriae senatus declarat, bellum decernitur. Hoc igitur tempore, exeunte anno 711, Horatius in Asiam ad Brutum profectus est, 14) qui quanti nostrum 13) Cf. sat. I, 2, 121.

14) Horatium diutius militasse, neque Philippensi tantum pugnae interfuisse suadent loci carm. II, 6, 7 sq. et 7, 1 sq., ubi se lassum maris et viarum militiaeque et Pompeium amicum saepe secum tempus in ultimum Bruto militiae duce deductum esse dicit. Atque Lebedum epist.

[ocr errors]

poetam, libertini filium, neque bellica laude insignem, fecerit, eo probavit, quod tribunum militum legioni eum praefecit. 15) Brutus et Cassius, in Macedoniam transgressi, auctumno anni 712 in pugna apud Philippos commissa superati. Praeceps fuga, cui ne Brutus quidem resistere potuit, Horatium tribunum militum abripuit, 16) qui reipublicae libertatem ignaviae et proditioni improborum hominum occubuisse summo doloris sensu intellexit. Brutus altero proelio victus vitam finivit exorato Stratone comite, ut sibi gladium adigeret: idemque fecerunt principum Romanorum circiter quadraginta, inter quos Q. Hortensius fuit." 17) Messalla Corvinus, Bruto et Cassio proximus auctoritate, quum essent, qui ipsum ducem poscerent, de libera republica recuperanda desperans, victori se tradidit, cuius „beneficio servari maluit, quam dubiam spem armorum tentare amplius". 18) Quod idem Horatium, Messallae Corvino anicissimum, fecisse colligimus. 19) In Italiam reversus utrum Venusiam notosque primae pueritiae locos viserit, 20) an recta via Romam profectus sit, vix diiudices. Quod ad Palinurum, Lucaniae promontorium, olim se naufragio prope periisse dicit carm. III, 4, 28, de itinere e Macedonia in Italiam facto vetus interpres intelligit. 21)

Philippi Horatium dimisere

Decisis humilem pennis inopemque paterni
Et laris et fundi (epist. II, 2, 50 sq.).

I, 11, 6 sqq. et litem Clazomenis Bruto praetore actam sat. I, 7 ita describit, ut poetam in illis fuisse regionibus certo colligas.

15) Cf. sat. 1, 6, 48. epist. I, 20, 23. carm. II, 7, 1.

16) Cf. carm. II, 7, 9 sqq. III, 4, 26. epist. II, 2,

17) Liv. epit. 123.

18) Vell. Paterc. II, 71.

49 sq.

19) Recte Suetoniana vita refert, Horatium victis partibus veniam impetrasse. Seriores, nullius fere pretii vitae, quae in quibusdam codicibus inveniuntur, poetam, quum carmini incumberet, a Caesare captum et omnibus, quae habebat, direptis proscriptum esse adfirmant.

20) Huc male referunt carm. III, 13, neque e sat. II, 2, 114 sq. certo efficis, in reditu e Graecia Horatium Ofellum agricolam Venusiae vidisse. Qui statuunt poetam "tritissimo itinere Brundisino usum primum in paternam sedem commigrasse, ubi in patris agello victum sibi comparare potuerit certiorem saltem, quam alibi," Venusiam iam anno 711 veteranis esse adsignatam (Appian. Bell. civ. IV, 3) cogitent, ut de Horatio agricola taceamus.

21) Cf. Cic. Phil. I, 3: Quum Brundisium iterque illud, quod tritum

« ForrigeFortsæt »