Billeder på siden
PDF
ePub

AULI GELLII

NOCTES ATTICE.

VOL. III.

Delph. et Va. Clus.

A. Gell.

NOCTES ATTICE

EX EDITIONE JACOBI GRONOVII

CUM NOTIS ET INTERPRETATIONE

IN USUM DELPHINI

VARIIS LECTIONIBUS

NOTIS VARIORUM

RECENSU EDITIONUM ET CODICUM

ET

INDICE LOCUPLETISSIMO

ACCURATE RECENSITÆ.

VOLUMEN TERTIUM.

T

LONDINI:

CURANTE ET IMPRIMENTE A. J. VALPY, A. M.

1824.

[blocks in formation]

LIBER VIII.

CAP. I. Hesterna noctu] Proculdu. bio Macrobius lib. 1. Saturn. c. 4. descripsit sequentia ex Gellio, Auctore non nominato, ut solet. Verba ejus hæc sunt: 'Ennius enim, nisi cui videtur inter nostræ ætatis politiores munditias respuendus, noctu concubia dixit his versibus : Qua Galli furtim noctu summa arcis adorti Mœnia concubia, vigilesque repente cruentant. Quo in loco animadvertendum est, non solum quod, noctu concubia, sed quod etiam, qua noctu, dixerit. Et hoc posuit in Annalium septimo: in quorum tertio clarius dixit: Hac noctu filo pendebit Etruria tota. Claudius quoque Quadrigarius annali tertio : 'Senatus autem de noctu convenire, noctu multa domum dimitti.' Non esse ab re puto hoc in loco id quoque admo. nere, quod Decemviri in XII. tabulis inusitate nox pro noctu dixerunt. Verba hæc sunt: SEI. NOX. FURTUM. FACTUM. ESIT. SEI. IM. OCCISIT. JOURE. CAISUS. ESTO. In quibus verbis id etiam notandum est, quod ab eo quod est, is, non eum casu accusativo, sed im dixerunt.' Hæc omnia ex Gellio forsan etiam iisdem verbis excerpsit Macrobius. Noctu' itaque ac diu' (quæ Quintiliano lib. I. c. 4. adverbia sunt) veri sunt ablativi.

[ocr errors]

CAP. III. Peregrinus Philosophus] De quo Gell. lib. XII. c. 11. Lucian. in ejus vita, Ammian. lib. xxix. M. Tyrius Orat. 37. Pausan. lib. II. Eliac.

Assidue oscitantem] Ex hoc capite fragmentum subodoror apud Nonium in Halucinare.'

CAP. IV. Quod Herodotus] Verba Herodoti sunt lib. vI. Historiarum.

Illud tamen et piceæ, et cupresso, aliisque arboribus contingit, nisi fortasse cognationem inter has arbores esse voluerit, atque ideo pinus nomine appellaverit. Inter pinum certe et piceam magna convenientia. Pinus proprie Græcis πίτυς, picea πεύκη dicitur. Etiam aliquando confunduntur. Ita Theophrastus lib. III. c. 10. de plantarum Historia, ubi repl rîs weÚKŋs agit, pinum intellexit. Namque illi oτpóßiλov assignat sive nucem pineam, quæ ab Hippocrate et Aëtio Kókкaλos appellatur, ab aliis quoque kovos, ut auctor est Galenus lib. vii. de Comp. med. sec. loc. c. 1. Pini quoque quædam maritimæ breves nuces edunt instar cupressi, non tamen rotundas, sed acuminatas. Ita ut has arbores confudisse videatur Herodotus. Sicuti etiam larix et abies quandam cognationem habent.

CAP. V. Cælum stare pulvere] Habes hoc apud Virg. lib. xII. Æneid. 'et sævus campis magis ac magis horror Crebrescit, propiusque malum est: jam pulvere cœlum Stare vident.' Servius in Virgilium, Acro et Porphyrio, antiquissimi Horatii interpretes, exponunt plenum esse,' 'cooperiri.' Ita quoque intelligendum illud Lucilii pectus sentibus stare,' id est, plenum esse,' vel etiam 'horrere.' Vide Nonium in 'stare,' qui etiam quædam ex Gellio mutuatus videtur.

[ocr errors]

CAP. VI. Theophrasti libro] Пepì τῆς φιλίας. Citat eum quoque Gellius noster lib. 1. c. 3. Atque ex illo libro quædam adducit Plutarchus in Catone minore, et Hieronymus in Oseam proœmio lib. III.

CAP. VII. De natura et habitu me

« ForrigeFortsæt »