Euadnenque, et Pasiphaën. His Laodamia It comes; et juvenis quondam, nunc fœmina, Cænis,
Rursus et in veterem fato revoluta figuram. Inter quas Phœnissa recens a vulnere Dido
Errabat silva in magnâ : quam Troïus heros Ut primùm juxta stetit, agnovitque per umbram Obscuram, qualem primo qui surgere mense Aut videt aut vidisse putat per nubila lunam, Demisit lacrymas, dulcique affatus amore est:
Infelix Dido, verus mihi nuntius ergo Venerat extinctam, ferroque extrema secutam ! Funeris, heu! tibi causa fui! Per sidera juro, Per superos, et si qua fides tellure sub imâ est, Invitus, regina, tuo de littore cessi. Sed me jussa deûm, quæ nunc has ire per umbras, Per loca senta situ cogunt, noctemque profundam,
Imperiis egêre suis; nec credere quivi
Hunc tantum tibi me discessu ferre dolorem. Siste gradum, teque adspectu ne subtrahe nostro. Quem fugis? extremum fato quod te alloquor hoc est. Talibus Æneas ardentem et torva tuentem
Lenibat dictis animum, lacrymasque ciebat. Illa solo fixos oculos aversa tenebat;
Nec magis incepto vultum sermone movetur, Quàm si dura silex aut stet Marpesia cautes. Tandem corripuit sese, atque inimica refugit In nemus umbriferum, conjux ubi pristinus illi Respondet curis, æquatque Sychæus amorem. Nec minùs Æneas casu percussus iniquo Prosequitur lacrymans longè, et miseratur euntem. Inde datum molitur iter: jamque arva tenebant
Ultima, quæ bello clari secreta frequentant. Hîc illi occurrit Tydeus, hîc inclytus armis Parthenopæus, et Adrasti pallentis imago. Hîc multùm fleti ad superos, belloque caduci, Dardanidæ ; quos ille omnes longo ordine cernens, Ingemuit; Glaucumque, Medontaque, Thersilochumque, Tres Antenoridas, Cererique sacrum Polypheten, Idæumque etiam currus, etiam arma, tenentem. Circumstant animæ dextrâ lævâque frequentes. Nec vidisse semel satis est: juvat usque morari, Et conferre gradum, et veniendi discere causas. At Danaûm proceres, Agamemnoniæque phalanges,
Ut vidêre virum fulgentiaque arma per umbras,
Ingenti trepidare metu: pars vertere terga, Ceu quondam petiêre rates: pars tollere vocem Exiguam; inceptus clamor frustratur hiantes. Atque hîc Priamiden laniatum corpore toto
Deïphobum vidit, lacerum crudeliter ora, X Ora, manusque ambas, populataque tempora raptis Auribus, et truncas inhonesto vulnere nares. Vix adeò agnovit pavitantem, et dira tegentem Supplicia; et notis compellat vocibus ultro : Deïphobe armipotens, genus alto a sanguine Teucri, Quis tam crudeles optavit sumere pœnas? Cui tantùm de te licuit? Mihi fama supremâ Nocte tulit, fessum vastâ te cæde Pelasgûm Procubuisse super confusæ stragis acervum. Tunc egomet tumulum Rhœteo in littore inanem Constitui, et magnâ Manes ter voce vocavi. Nomen et arma locum servant. Te, amice, nequivi Conspicere, et patriâ decedens ponere terrâ. Ad quæ hæc Priamides: Nihil o tibi, amice, relictum; Omnia Deïphobo solvisti et funeris umbris: Sed me fata mea et scelus exitiale Lacænæ His mersêre malis; illa hæc monumenta reliquit. Namque ut supremam falsa inter gaudia noctem Egerimus nôsti; et nimiùm meminisse necesse est. Quum fatalis equus saltu super ardua venit Pergama, et armatum peditem gravis attulit alvo; Illa, chorum simulans, evantes orgia circum Ducebat Phrygias: flammam media ipsa tenebat Ingentem, et summâ Danaos ex arce vocabat. Tum me confectum curis somnoque gravatum Infelix habuit thalamus; pressitque jacentem Dulcis et alta quies, placidæque simillima morti. Egregia interea conjux arma omnia tectis Emovet, et fidum capiti subduxerat ensem. Intra tecta vocat Menelaum, et limina pandit; Scilicet id magnum sperans fore munus amanti Et famam extingui veterum sic posse malorum. Quid moror? irrumpunt thalamo; comes additus unâ Hortator scelerum Æolides. Dî, talia Graiis
Instaurate, pio si pœnas ore reposco. Sed te qui vivum casus, age, fare vicissim Attulerint: pelagine venis erroribus actus? An monitu divûm? an quæ te fortuna fatigat,
Ut tristes sine sole domos, loca turbida, adires ?
Hâc vice sermonum roseis Aurora quadrigis Jam medium ætherio cursu trajecerat axem ; Et fors omne datum traherent per talia tempus : Sed comes admonuit, breviterque affata Sibylla est: Nox ruit, Ænea; nos flendo ducimus horas. Hic locus est partes ubi se via findit in ambas : Dextera, quæ Ditis magni sub mænia tendit; Hâc iter Elysium nobis: at læva malorum Exercet pœnas, et ad impia Tartara mittit. Deïphobus contrà: Ne sævi, magna sacerdos; Discedam, explebo numerum, reddarque tenebris. I, decus, i, nostrum; melioribus utere fatis. Tantùm effatus, et in verbo vestigia torsit. Respicit Æneas subitò, et sub rupe sinistrâ Mœnia lata videt triplici circumdata muro, Quæ rapidus flammis ambit torrentibus amnis Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa. Porta adversa, ingens, solidoque adamante columnæ ; Vis ut nulla virûm, non ipsi exscindere ferro Celicolæ valeant: stat ferrea turris ad auras; Tisiphoneque sedens, pallâ succincta cruenta, Vestibulum exsomnis servat noctesque diesque. Hinc exaudiri gemitus, et sæva sonare Verbera: tum stridor ferri, tractæque catenæ. Constitit Æneas, strepitumque exterritus hausit : Quæ scelerum facies? o virgo, effare; quibusve Urgentur pœnis? qui tantus plangor ad auras ? Tum vates sic orsa loqui: Dux inclyte Teucrûm, Nulli fas casto sceleratum insistere limen; Sed me, quum lucis Hecate præfecit Avernis, Ipsa deûm pœnas docuit, perque omnia duxit. Gnosius hæc Rhadamanthus habet durissima regna; Castigatque auditque dolos, subigitque fateri Quæ quis apud superos, furto lætatus inani, Distulit in seram commissa piacula mortem. Continuò sontes ultrix accincta flagello Tisiphone quatit insultans; tortosque sinistrâ Intentans angues, vocat agmina śæva sororum. Tum demum horrisono stridentes cardine sacræ Panduntur portæ. Cernis custodia qualis Vestibulo sedeat? facies quæ limina servet? Quinquaginta atris immanis hiatibus Hydra Sævior intus habet sedem: tum Tartarus ipse Bis patet in præceps tantùm, tenditque sub umbras,
Quantus ad ætherium cœli suspectus Olympum. Hîc genus antiquum Terræ, Titania pubes, Fulmine dejecti, fundo volvuntur in imo. Hîc et Aloïdas geminos, immania, vidi, Corpora, qui manibus magnum rescindere cœlum
Aggressi, superisque Jovem detrudere regnis. Vidi et crudeles dantem Salmonea pœnas, Dum flammas Jovis et sonitus imitatur Olympi. Quatuor hic invectus equis, et lampada quassans, Per Graiûm populos mediæque per Elidis urbem Ibat ovans, divûmque sibi poscebat honorem : Demens! qui nimbos et non imitabile fulmen Ære et cornipedum pulsu simulârat equorum. At pater omnipotens densa inter nubila telum Contorsit; non ille faces, nec fumea tædis Lumina; præcipitemque immani turbine adegit. Nec non et Tityon, Terræ omniparentis alumnum, Cernere erat; per tota novem cui jugera corpus Porrigitur; rostroque immanis vultur obunco Immortale jecur tondens, fœcundaque pœnis Viscera, rimaturque epulis, habitatque sub alto Pectore; nec fibris requies datur ulla renatis. Quid memorem Lapithas, Ixiona, Pirithoümque, Quos super atra silex jam jam lapsura cadentique Imminet assimilis? Lucent genialibus altis Aurea fulcra toris, epulæque ante ora paratæ Regifico luxu: Furiarum maxima juxtà Accubat, et manibus prohibet contingere mensas; Exsurgitque facem attollens, atque intonat ore. Hîc quibus invisi fratres, dum vita manebat, Pulsatusve parens, aut fraus innexa clienti; Aut qui divitiis soli incubuêre repertis, Nec partem posuêre suis, quæ quæ maxima turba est; Quique ob adulterium cæsi, quique arma secuti Impia, nec veriti dominorum fallere dextras: Inclusi pœnam exspectant. Ne quære doceri Quam pœnam, aut quæ forma viros fortunave mersit. Saxum ingens volvunt alii, radiisve rotarum Districti pendent: sedet, æternùmque sedebit, Infelix Theseus: Phlegyasque miserrimus omnes Admonet, et magnâ testatur voce per umbras : "Discite justitiam moniti, et non temnere divos." Vendidit hic auro patriam, dominumque potentem Imposuit; fixit leges pretio, atque refixit.
Hic thalamum invasit natæ, vetitosque hymenæos. Ausi omnes immane nefas, ausoque potiti. Non, mihi si linguæ centum sint, oraque centum, Ferrea vox, omnes scelerum comprendere formas, Omnia pœnarum percurrere nomina, possim.
Hæc ubi dicta dedit Phœbi longæva sacerdos : Sed jam age, carpe viam, et susceptum perfice munus : Acceleremus, ait. Cyclopum educta caminis Mœnia conspicio, atque adverso fornice portas, Hæc ubi nos præcepta jubent deponere dona. Dixerat; et pariter, gressi per opaca viarum, Corripiunt spatium medium, foribusque propinquant.
Occupat Æneas aditum, corpusque recenti Spargit aquâ, ramumque adverso in limine figit. His demum exactis, perfecto munere divæ,
Devenêre locos lætos, et amœna vireta Fortunatorum nemorum, sedesque beatas. Largior hîc campos æther et lumine vestit Purpureo; solemque suum, sua sidera, nôrunt. Pars in gramineis exercent membra palæstris; Contendunt ludo, et fulva luctantur arenâ ; Pars pedibus plaudunt choreas, et carmina dicunt. Nec non Threïcius longâ cum veste sacerdos Obloquitur numeris septem discrimina vocum : Jamque eadem digitis, jam pectine pulsat eburno. Hîc genus antiquum Teucri, pulcherrima proles, Magnanimi heroës, nati melioribus annis, Ilusque, Assaracusque, et Trojæ Dardanus auctor. Arma procul currusque virûm miratur inanes. Stant terrâ defixæ hastæ, passimque soluti Per campos pascuntur equi. Quæ gratia currûm Armorumque fuit vivis, quæ cura nitentes Pascere equos, eadem sequitur tellure repôstos. Conspicit ecce alios dextrâ lævâque per herbam Vescentes, lætumque choro Pæana canentes, Inter odoratum lauri nemus, unde supernè Plurimus Eridani per silvam volvitur amnis. Hîc manus, ob patriam pugnando vulnera passi, Quique sacerdotes casti dum vita manebat, Quique pii vates et Phœbo digna locuti, Inventas aut qui vitam excoluêre per artes, Quique sui memores alios fecêre merendo : Omnibus his niveâ cinguntur tempora vittâ. Quos circumfusos sic est affata Sibylla;
« ForrigeFortsæt » |