Billeder på siden
PDF
ePub
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]
[graphic]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

£7 29.136

HARVARD COLLEGE LIBRARY

• FROM THEM I PARY OF HENTY WILLIAMSON MAYNES JUNE 13, 1927

C. PLINII SECUNDI NATURALIS HISTORIAE

LIBER XXIV.

1. Ng silvae quidem, horridiorque naturae facies,

medicinis carent, sacra illa parente rerum omnium nusquam non remedia disponente homini, ut medicina fieret etiam solitudo ipsa: sed ad singula illius discordiae atque concordiae miraculis occursantibus. Quercus et olea tam pertinaci odio dissident, ut altera in alterius scrobe depactae moriantur: quercus vero et iuxta nucem iuglandem. Pernicialia et brassicae cum vite odia: ipsum olus, quo vitis fugatur, adversum cyclamino et origano arescit. Quin et annosas iam, et quae sternantur arbores, difficilius caedi, ac celerius inarescere tradunt, si prius manu, quam ferro, attingantur. Pomorum onera a iumentis statim sentiri: ac nisi prius ostendantur his, quamvis pauca portent, sudare illico. Ferulae asinis gratissimo sunt in pabulo, ceteris vero iumentis praesentaneo veneno: qua de causa id animal Libero Patri assignatur, cui et ferula. Surdis etiam rerum sua cuique sunt venena, ac minimis quoque. Philyra coci et polline nimium salem cibi eximunt. PLIN. TOM. IV.

A

« ForrigeFortsæt »