Billeder på siden
PDF
ePub

Verum velle parum est: aditus custodia servat; Claustraque portarum genitor tenet: hunc ego Infelix timeo; solus mea vota moratur. [solum 70 Dî facerent, sine patre forem! Sibi quisque profecto

74

Fit Deus: ignavis precibus Fortuna repugnat.
Altera jamdudum succensa cupidine tanto
Perdere gauderet, quodcunque obstaret amori.
Et cur ulla foret me fortior? ire per ignes, [ullis,
Per gladios ausim: neque in hoc tamen ignibus
Aut gladiis opus est; opus est mihi crine paterno:
Ille mihi est auro pretiosior: illa beatam
Purpura me, votique mei factura potentem.”
Talia dicenti, curarum maxima nutrix
Nox intervenit; tenebrisque audacia crevit.
Prima quies aderat, qua curis fessa diurnis
Pectora somnus habet: thalamos taciturna paternos

sæ,

70. Claustra portarum, portæ clau

ut iv. 85. urbis claustra.

72. Sibi quisque, etc.] Multa ipsi nostris viribus efficere possumus, quæ a Diis petimus. Non est, quod Dî faciant sine patre sim; ipsa me eo liberare possum prodens eum : sententia sumpta ex Æneid. ix. 184 sqq. Dine hunc ardorem mentibus addunt-an sua cuique Deus fit dira cupido? Ignava preces, quibus non adduntur facta. Sallustius, Catil. 52. nostræ edit. p.95: Non votis, neque muliebribus suppliciis auxilia Deorum parantur: vigilando, ac agendo, bene consulendo prospere omnia cedunt: ubi secordiæ te atque ignavia tradideris, nequidquam Deos implores; irati infestique sunt. Seneca, Med. Fortuna fortes metuit, ignavos premit. Contra armate preces apud Ciceronem, Div. ix. 3. Jam hinc augetur impetus animi.

74. Jamdudum potes et nunc inter

80

pretari, continuo. Altera; alia. Perdere gravius, quam aliorum prodere. Singula verba hic habent pondus.

81. Curarum maxima nutrix.] Novo momento opus erat, quo cœpta tam audacia confirmarentur in animo. Nor curus quidem diurnas, id est, labores et negotia per diem suscepta, finit; sed eadem silentio suo et solitudine aliud curarum genus, nempe quas amor habet, nutrit, tum tenebris, quibus facinora occultat, hominum audaciam auget. Non bene autem curæ sic bis positæ. Habet somnus, ut vii. 329. ad quem locum vide.

84. Taciturnum illum ingressum præclare describit Virgilius, Cir. 209. Auribus arrectis nocturna silentia tentat, etc. In fatali nata parentem singula verba vim habent. Hinc præmissum heu facinus! fatali, quo fatum ipsius et patriæ pendebat. Hunc crinem fatalem ita explicat Georg. Sabi

Intrat; et, heu facinus! fatali nata parentem 85
Crine suum spoliat; prædaque potita nefanda
Fert secum spolium sceleris, progressaque porta
Per medios hostes, meritis fiducia tanta est,
Pervenit ad regem; quem sic affata paventem:
"Suasit amor facinus: proles ego regia Nisi 90
Scylla, tibi trado patriosque, meosque Penates.
Præmia nulla peto, nisi te: cape pignus amoris
Purpureum crinem; nec me nunc tradere crinem,
Sed patrium tibi crede caput:" scelerataque dextra
Munera porrexit. Minos porrecta refugit;
Turbatusque novi respondit imagine facti :
"Dî te submov ant, o nostri infamia sêcli,
Orbe suo, tellusque tibi pontusque negentur.
Certe ego non patiar Jovis incunabula Creten,

[blocks in formation]

95

aspiciens crinem ab ipsa Nisi filia

allatum.

91. Patriosque, etc.] Et patriam et domum meam: sic infra, Patrium caput, vitam et salutem patris. Ver. 115 sqq. patris ora dicitur donâsse. Impie commendat munus suum.

95. Minos porrecta refugit ; pulchre decorum servat poeta, quo ubique justum hunc ostendit. Imagine facti, cogitatione facti, ut alibi jam observatum. Novi, inauditi. Di te submoveant fuit in imprecationibus, ut Di te eradicent, perdant, etc. Orbe suo; Heins. suadebat Orbe pio; male. Orbe suo (quod habent Regii nostri) et mox meus orbis bene sibi opponuntur : orbe suo, toto terrarum orbe, in quem Deorum potestas.

99. Jovis incunabula.] Jupiter a multis in Creta, ab aliis in Arcadia natus esse credebatur. Vide Callimachi hymnum Jov. 4 sqq. ibique Spanhem. Noster supra, ii. 405. hos sequebatur, nunc illos. Bene hoc mytho

Noster movit amor, nec quod spes omnis in unum
Te mea congesta est? nam quo deserta revertar?

utitur, ut sanctitatem insulæ suæ ad-

dat. Contactu hominum nefariorum

polluebantur sancta.

101. Dixit; et, ut leges, etc.] Fe-
stinat et omittit expugnationem urbis,
quæ nil ad rem. Auctor, scilicet le-
gum, legislator. Plane sic, xv. 833.
de Augusto, legesque feret justissimus
auctor. Ab justitia et æquitate passim
laudatur Minos. Propertius, dicto
loco: Victor erat quamvis, æquus in
hoste fuit. Tragici tamen Græci eum,
tanquam ferum tyrannum notârunt,
propter tributum Atheniensibus impe-
ratum. Plutharchus, Thes. cap. 16.
Retinacula, Tεioμara, funes, quibus
naves alligabantur in litore, ne a ven-
tis fluctibusve auferrentur. Ea solvit,
qui proficiscitur. Impellere remos,
naves; aut mare remis, phrases solen-
nes; vide Heinsium.

104. Scylla, freto, etc.] E nave

suspensam Scyllam per mare tractam

esse a Minoe alii narrant. Vid. Hey-

nius ad Virg. Cirin, versu 389. Ex

alia rursus traditione uxorem eam

VOL. IV.

duxit Minos ductamque in mare ab-

jici jussit: Pausanias, Cor. p. 192.

Sed æquitati Minois magis convenit,
quod eam in patria relinquit. Freto,
in fretum, si conjungis cum deductas ;
sin cum nare, deest in.

108. Quo fugis, etc.] Confer la-
menta Scyllæ apud Virgilium, Ciri,
404 sqq.
Odium in ingratum Minoa
et impietatis miseriæque suæ sensus
tumultuantur in animo Scyllæ. Con-
vicia, quæ ei ingrati et immitis Minois
cogitatio suppeditat, ex mythis repeti-
ta sunt, tanguntque in primis matrem
et conjugem. Sic efficitur, ut totum
genus abominabile videatur.

111. Et scelus; quia prodidit pa-
trem: et meritum; quia victorem
fecit Minoem. Congesta cum vi.
Quum alii multa et varia sperent,
mea vota omnia in te conspirant; con-
geri enim dicuntur quæ in unum acer-

vum cumulantur. Superata jacet, ut

i. 149. victa jacet. Manere, statum

pristinum servare.

Officium tibi sit: te vere conjuge digna est, 131
Quæ torvum ligno decepit adultera taurum ;
Discordemque utero fœtum tulit: ecquid ad aures
Perveniunt mea dicta tuas? an inania venti
Verba ferunt; idemque tuas, ingrate, carinas? 135
Jam jam Pasiphaen non est mirabile taurum,
Præposuisse tibi: tu plus feritatis habebas.

Me miseram! properare juvat: divulsaque remis
Unda sonat: mecum simul ah! mea terra recedit.
Nil agis, o frustra meritorum oblite meorum: 140
Insequar invitum; puppimque amplexa recurvam,
Per freta longa trahar." Vix dixerat; insilit undas;

via verbi significatione, notante Bur-
manno. Vide nos ad Plinium, VII.
Ep. xii. 5. Officium, quia sceleri
oppositum est beneficium. Cicero,
ad Her. ii. 17. plura officia, quam
maleficia.

132. Quæ torvum ligno, etc.] Acer-
bissima exprobratio de horrendo et
nefando Pasiphaes flagitio. Pasiphae
enim, Minois conjux, quum tauro
ureretur, qui vaccam mulieri præfer-
ret, Dædalus fecit vaccam ligneam,
corio inductam, in qua Pasiphae cum
tauro concubuit, ex eoque concubitu
Minotaurum peperit, capite bubulo,
parte inferiore humana; hinc discors
fætus. Apollodorus, III. i. 4; Hy-
ginus, fab. 40. Palæphatus, cap. 2.
fabulam examinat, putatque, hunc
Taurum fuisse formosum adolescen-
tulum, qui, quum Minos genitalibus
aliquando laboraret, officiosum se præ-
stiterit ejus conjugi. Heynius vero
ad Virgilium, Æneid. vi. 26. suspi-
catur, fabulam ex noto Creta, Siciliæ
et Italiæ emblemate ductam, quod
figuram tauri cum capite viri barbati
exhibuerit, sive id patrii fluvii sig-
num fuerit, sive Solis. Discors ad
duplicem Minotauri naturan referen-
dum, pro quo ver. 156. monstrum bi-

forme, et 169. gemina figura. Dis-
cordem autem, quod Heinsius nulla
auctoritate in dissortem mutaverat,
jure restituisse mihi videor: a Lucre-
tio, v. 892. Centauris et Scyllæ dis-
cordia membra tribuuntur; apud Se-
necam, Med. 773. Typhous discors,
quia corpori humano anguinei pedes
additi. Etiam Sabinus, i. 35. MSS.
omnes, in uno corpore discors Parthe-
nope. Contra dissors foret, alius sor-
tis, naturæ non humanæ.

134. Inania, quæ non audiuntur,
verba, item vota irrita dicuntur ferri
a ventis et tradi ventis: Tibullus,
I. v. 35; III. iv. 96. Et hoc loco
tanto aptius, quia loquitur ad naves,
quæ agebantur a ventis.

139. Mea terra recedit.] Suaviter
ex illusione optica, qua terra recedere
nobis videtur, a qua naves abeunt
celeri cursu. Conf. xi. 466; Æn.

iii. 72.

140. Nil agit, qui propositum suum
non assequitur. Per freta, etc. Vide
ad vii. 67.

142. Undas habent quidem non-
nisi tertius Mediceus et tres alii; sed
insilire, incidere, etc. passim cum
quarto casu: vide Heinsium. Fa-
ciente, etc. Confer iv. 527.

« ForrigeFortsæt »