Billeder på siden
PDF
ePub

Te multa prece, te prosequitur mero
Defuso pateris, et Laribus tuum
Miscet numen, uti Græcia Castoris
Et magni memor Herculis.

Longas o utinam, dux bone, ferias
Præstes Hesperiæ ! dicimus integro
Sicci mane die, dicimus uvidi,
Quum Sol oceano subest.

VI.

DIVE, quem proles Niobea magnæ
Vindicem linguæ Tityosque raptor
Sensit, et Trojæ prope victor altæ
Phthius Achilles,

Ceteris major, tibi miles impar;
Filius quamquam Thetidis marinæ
Dardanas turres quateret tremendā
Cuspide pugnax.

Ille, mordaci velut icta ferro
Pinus, aut impulsa cupressus Euro,
Procidit latè posuitque collum in
Pulvere Teucro.

Ille non inclusus equo Minervæ
Sacra mentito malè feriatos
Troas et lætam Priami choreis
Falleret aulam ;

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Sed palam captis gravis, heu nefas! heu!
Nescios fari pueros Achivis
Ureret flammis, etiam latentem
Matris in alvo:

Ni, tuis victus Venerisque gratæ
Vocibus, divûm pater annuisset
Rebus Æneæ potiore ductos
Alite muros.

Doctor argutæ fidicen Thaliæ,
Phoebe, qui Xantho lavis amne crines,
Dauniæ defende decus Camenæ,
Levis Agyieu.

Spiritum Phoebus mihi, Phoebus artem
Carminis nomenque dedit poëtæ.
Virginum primæ, puerique claris
Patribus orti,

Deliæ tutela deæ fugaces
Lyncas et cervos cohibentis arcu,
Lesbium servate pedem meique
Pollicis ictum,

Rite Latonæ puerum canentes,
Rite crescentem face Noctilucam,
Prosperam frugum celeremque pronos
Volvere menses.

Nupta jam dices: Ego dîs amicum,
Seculo festas referente luces,
Reddidi carmen docilis modorum
Vatis Horatî.

20

25

30

35

40

VII.

DIFFUGERE nives; redeunt jam gramina campis

Arboribusque comæ ;

Mutat terra vices, et decrescentia ripas

Flumina prætereunt ;

Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet 5
Ducere nuda choros.

Immortalia ne speres, monet Annus et almum
Quæ rapit Hora diem.

Frigora mitescunt Zephyris, Ver proterit Æstas
Interitura, simul

Pomifer Auctumnus fruges effuderit ; et mox
Bruma recurrit iners.

Damna tamen celeres reparant cœlestia lunæ :
Nos, ubi decidimus,

Quò pius Æneas, quò dives Tullus et Ancus,
Pulvis et umbra sumus.

Quis scit an adjiciant hodiernæ crastina summæ
Tempora dî superi?

Cuncta manūs avidas fugient heredis, amico
Quæ dederis animo.

Quum semel occideris, et de te splendida Minos
Fecerit arbitria,

Non, Torquate, genus, non te facundia, non te
Restituet pietas.

Infernis neque enim tenebris Diana pudicum
Liberat Hippolytum,

Nec Lethæa valet Theseus abrumpere caro
Vincula Pirithoo.

10

15

20

2.5

VIII.

DONAREM pateras grataque commodus,

Censorine, meis æra sodalibus ;
Donarem tripodas, præmia fortium
Graiorum; neque tu pessima munerum
Ferres, divite me scilicet artium,
Quas aut Parrhasius protulit, aut Scopas;
Hic saxo, liquidis ille coloribus,
Sollers nunc hominem ponere, nunc deum.
Sed non hæc mihi vis: nec tibi talium
Res est aut animus deliciarum egens.
Gaudes carminibus; carmina possumus
Donare, et pretium dicere muneri.
Non incisa notis marmora publicis,
Per quæ spiritus et vita redit bonis
Post mortem ducibus; non celeres fugæ
Rejectæque retrorsum Hannibalis minæ,
Non incendia Carthaginis impiæ,
Ejus, qui domitā nomen ab Africā
Lucratus rediit, clariùs indicant
Laudes, quàm Calabræ Pierides; neque,
Si chartæ sileant, quod benè feceris,
Mercedem tuleris. Quid foret Ilia
Mavortisque puer, si taciturnitas
Obstaret meritis invida Romuli ?
Ereptum Stygiis fluctibus acum
Virtus et favor et lingua potentium
Vatum divitibus consecrat insulis.
Dignum laude virum Musa vetat mori;

5

10

15

20

25

Cœlo Musa beat. Sic Jovis interest
Optatis epulis impiger Hercules ;
Clarum Tyndaridæ sidus ab infimis
Quassas eripiunt æquoribus rates;
Ornatus viridi tempora pampino
Liber vota bonos ducit ad exitus.

IX.

NE forte credas interitura, quæ
Longè sonantem natus ad Aufidum
Non antè vulgatas per artes
Verba loquor socianda chordis.

Non, si priores Mæonius tenet
Sedes Homerus, Pindaricæ latent,
Ceæque, et Alcæi minaces,

Stesichorique graves, Camenæ ;

Nec, sí quid olim lusit Anacreon,
Delevit ætas; spirat adhuc amor,
Vivuntque commissi calores

Æoliæ fidibus puellæ.

Non sola comptos arsit adulteri
Crines, et aurum vestibus illitum
Mirata regalesque cultus

Et comites, Helene Lacana;
Primusve Teucer tela Cydonio
Direxit arcu non semel Ilios

Vexata non pugnavit ingens
Idomeneus Sthenelusve solus

30

5

IO

15

20

« ForrigeFortsæt »