Billeder på siden
PDF
ePub

viderentur; sed illos etiam, in quibus adhæsisse, quamquam facilibus et apertis nostro judicio, alios observabamus. Contigit etiam hic, quod nuper in Quintiliano, ut dicenda essent, pro instituti nimirum ratione, non ea, quæ ipse primus vidi, quæ nescio quam multa sint; sed quæ necessaria, aut commoda certe lectoribus, licet dicta ab aliis quoque, arbitrabar. Morem equidem illum tenui, nihil ut ponerem, nisi quod ita se habere, meis oculis, meo animo, cognovissem; si quod inventum commemoratu dignum videretur, auctori suo libenter adscriberem, Cortium præsertim Schwarziumque frequenter laudarem.

Hoc igitur quidquid est operæ meæ tibi, illustrissime comes, dicatum esse volo ea lege atque conditione, uti profitear, tua etiam humanitate, tua indulgentia excitatum libenter tractasse Plinium, quod cognoscerem, esse apud te in honore hasce literas, teque sapientissima ratione, ab optimis præceptis et tuo ipsius excellentissimo ingenio profecta, arbitrari, vix, ut res sunt hodie, feliciter tractari cæteras doctrinæ partes posse, nisi quis ab horum librorum usu diligenti judicium, et quasi gustum quemdam veri, pulchri, et honesti, quod tum in oratione, tum in vita et consuetudine hominum conspicitur, retulerit.

Exstant, et suo tempore commemorabuntur apud posteros etiam, singularia plane excubantis pro te Providentia divinæ munera, quæ orbitatem tuam ita gubernavit, ut merito suspicemur, præparari te magnificum illius instrumentum ad salutem et felicitatem plurimorum hominum, tum qui in tua ditione sunt, tum aliorum quoque, procurandam. Non puto errare me, si inter illa munera locum tribuam non postremum illi, quod comitem tibi et adolescentiæ tuæ rectorem adsignavit consultissimum juris et omnis sapientiæ Risenbeckium tuum, cujus quum prudentiam et fidem in suis pignoribus cognitam perspectamque feliciter habuisset illustrissimus tutor tuus Henricus XXIV quem ante laudavi, eum tibi adjunxit, cui

æquam scilicet, quin, ut est religiosissimus, et officiorum omnium non peritissimus modo, sed etiam observantissimus, majorem sollicitioremque curam se debere, quam suis filiis existimaret, quum de his rationem reddendam præter Deum et suam conscientiam nemini, sciret; de te autem etiam judicia aliorum hominum revereatur Huic igitur Risenbeckio tuo, verissimo Phoenici, quum credideris, a me etiam aliquid disci posse profuturum, vehementer mihi elaborandum est, ut, bonum me virum esse, quod illi credidisti, tuo ipsius judicio intelligas. Gratum quidem et non immemorem tuæ in me indulgentiæ. hic ipse libellus testis semper exstabit. Utinam etiam verum me vatem agnoscas aliquando, quum prædicere tibi audeo, quod vehementissime opto, et e signis raro fallacibus colligere mihi videor, futurum, ut tui cives longa plenaque sub te felicitate beati gratias decernant iis omnibus, quorum cura, studio, consiliis, opera, generosissimum illud pectus virtutibus omnibus impletum, et sapienter feliciterque administrandæ reipublicæ præparatum erit, quarum rerum quamdam quasi auroram jam videmus in tot rebus, quas in Plinio, jam tuo, adhuc amamus hodie, in tot pueris, ut hoc utar, qui tua liberalitate cultu humanitatis et religionis imbuuntur, in tot miseris, qui benignitate tua foventur, in tot studiosis juvenibus, qui tibi se debere vitæ et studiorum præsidia quædam grati agnoscunt, in familiæ tuæ disciplina et tranquillitate, in honore eorum, quibus contigit, ut ad ingenii tui cultum aliquid conferant. Macte istis laudibus, Illustrissime Comes, et istas præclarissimas rectricis virtutis meditationes ad ipsum reipublicæ actum et civium tuorum felicitatem reliquorumque admirationem suo tempore faustis auspiciis transfer. Ita Deus ætatem tuam bonis omnibus cumulet! Dab. in Academia, quam ornas, Georgia Augusta Kal. Octobr. CCCXXXVIII.

J. M. GESNERUS.

JO. MATTHIE GESNERI

AD

JO. AUGUSTUM ERNESTI

COLL. THOM. APUD LIPSIENSES RECTOREM

EPISTOLA

QUA SUAM PLINII JUNIORIS EDITIONEM VEL EMENDANDI VEL DEFENDENDI CAUSSA RETRACTAT.

Quo tempore reducem e Lipsiensi prelo Plinium acci

pio, una mihi redditur epistola tua, ERNESTI, vir doctissime, et animo meo carissime. Non dico, jucundam fuisse; satis est, quod a te fuit. Sed amplius quiddam in ea reperi, quod non ad meæ tantum voluptatis fructum, sed ad aliorum quoque utilitatem referendum, statim judicabam, quum una mihi significaret Caspar Fritschius noster, si quid Plinio adjiciendum haberem, tempus adhuc esse, paucissimis ejus exemplis manu quasi emissis. Statim, inquam, consilium arripui errores, vel meos, vel operarum, de quibus nos admonuisti, sententiam de quibusdam locis tuam a mea discedentem, et si quid aliud occurreret salutanti postliminio quasi ad me redeuntem Plinium, ea omnia, epistola quadam comprehensa, ad te mittendi : quod tanto magis mihi placuit consilium, quum eodem tempore ad me pervenisset, quem avide diu exspectaveram, Panegyricus

C

Plinianus, quem tu propter negotia tua non attigeras, a Cl. Arntzenio editus, e quo decerpere quædam lectoribus Plinii profutura, et nostra inde vel augere vel emendare liceret.

Age igitur, quæ addita, detracta, immutata, defensa vellem in Plinianis curis nostris, apud te breviter persequar; quod obversans animo meo tua imago quum dulcius mihi, quidquid hoc est laboris, faciet, tum si qui sunt igniculi in nobis ingenii, eos leni quasi spiritu excitabit. Non vereor, ne voluntatem tuam offendam, sicubi a tua sententia discessero. Melius inter nos de maximis rebus convenit, quam ut minuta disputatiuncula animorum conjunctionem, sanctissimis adstrictam vinculis, labefactare possit, aut convellere. Cæterum non ejus modo brevitatis hic memor ero, quam ipsa quasi imperat necessitas; sed totius etiam consilii hujus editionis. Quum enim non eo spectet labor noster, ut integritati Plinii scrupulosa diligentia consulatur, quam provinciam, quantum ad epistolas, pulchre ornatam sciebam a Cortio, et qui succenturiatus illi fuit Longolio; in Panegyrico autem, (ne de Cel. Schwarzio hic dicam) id quod speraveram futurum, præclare eadem functum video doctissimum Arntzenium, qui viri suo labore in futurum quoque prospexerunt, prospicientque, ne temere, vel impune adeo, grassari in Plinium possit critica licentia; sed ut commodius legatur scriptor venustissimus, atque intelligatur, quod ipsum in epistola ad illustrissimum Ruthenum comitem professus sum propter has caussas venia nobis dabitur, quod non morose et ad unguem persequimur omnia, quum in libro ipso, tum in hoc quasi ejus spicilegio. Sed ne faciamus januam domo majorem, rem, age, ipsam aggrediamur.

I, 8, 12. Quum de munere hic sermo sit, placet tibi, Ernesti doctissime, non ad medicorum, de quibus alioquin hic agitur in protasi, pilulas referri verbum inducere; sed eo sumi intellectu, quo inducuntur, h. e. producuntur, ostenduntur, commendantur spectatoribus ludorum publicorum personæ, ipsaque adeo munera: quumque Græci eadem ratione dicant elsάye, inde ais explicari forte non absurde posse locum in epistola ad Hebræos, 1, 6.

I, 9, 1. Præfers junctisque, aut cunctisve, pro diversa oppositionis ratione, ex qua singulis opponendi sint aut plures junctique, h. e. plures, et ii quidem non singuli, sed junctim considerati, aut plures, atque adeo cuncti, h. e. cunctive. Mihi crescere videbatur oratio. Singulis diebus per officia urbana transactis sic satis constat ratio; minus constat pluribus; omnium minime cunctis, h. e. vel simpliciter omnibus, vel certe pluribus illis in unam summam collectis. Sunt enim cuncti, quod Festus et Asconius docent, simul omnes, quasi conjuncti.

I, 9,5. Pro nisi unum me jubet Cl. Arntzenius ad Paneg. XCIV, 3, legere nos, nisi tamen me.

I, 12, 1. Vetas me dubitare, vir doctissime, quo jacturæ appellatio respiciat, quum doceat ipse Plinius II, 1, 10. At ipsum hoc nempe dubitabam ego, utrum consolandi argumentum initio po

nere voluerit, et in luctu desinere.

I, 20, 7. Ad subscriptiones censorias hic respici putas; nec intercedo, quum in hoc conveniat et accusatoris, díxnv ypápovtos, subscriptio, et censoria, ut caussa vel crimen breviter designetur.

I, 20, 10. Orationis retinendum censes, ubi ego oratoris prætuli. Neque profecto temere: nempe h. 1. actio non consideratur, ais, quatenus ab oratore pendet, sed quatenus ab oratione: defenditurque a Plinio, nunquam bonam orationem esse sine bona actione ; et si bona oratio sit bona actione destituta, propter temporis ad agendum dati angustias, quibus actio frangatur, quum timeat orator, ne tempus constitutum excedat, non esse orationis culpam, neque propterea illud, quod posuerat de naturali bonæ orationis et actionis conjunctione negandum; sed judicis. Præclare ista. Sed vide, & phóng, qua parte ego consideraverim. Imaginabar hanc speciem, brevem nimis diem constitutam oratori, non datum esse tempus domi otiose commentandi et scribendi orationem; unde necessario ei sit ex tempore agendum : qua re fiat, ut actio talis, similis esse orationi cuicunque scriptæ, animo certe antea comprehensæ, non possit. Hoc ergo tum non accidit culpa oratoris,

C.

« ForrigeFortsæt »