Billeder på siden
PDF
ePub

tamen ut verior lectio esset, conarer legere : Ego contracta scribo, id est, in compendium a me redacta. Proconsulem enim ipsum sua manu ex Iselasticorum charta in papyrum transcripsisse, librariorum opera non usum, quod Petitus voluit, credibile non fit. Quid? si libellum obtulerunt, Plinius ipsum eorum autographum Romam, credo, misisset. Sed lectio ita tamen ut videtur orta ex corrupto, et non intellecto itaque eorum. In mentem mihi venit, forte Plinium sic scripsisse Ego contra scilicet ipso Iselastici (vel Iselasticorum) nomine ita moveor (vel urgeor), ut vehementer addubitem, etc. Si Plinii integrum scilicet librarii posteriores more sibi consueto in sc. contraxerant, scribo facile nasutulus quidam pro sc. ipso obtrusit. Si Florentiæ, quæ ejusmodi xeunλíos membraneis vel chartaceis superbit, codex Plinii MS. inveniatur, eum inspicere ne dedigneris. >>

Nihil, quod nodum illum solvat, in thesauris Florentinarum bibliothecarum reperiri, amicum docet Gorius pag. 466.

Panegyr. 76, init. Scripsit de hoc loco in Programmate Fikenscherius, Rector Lycei Culmbacensis. Deletis duabus vocibus, tutum fuit, mutataque interpunctione, sic legit: quum......ageres! Interrogavit : quisque, quod placuit, dissentire....., facere. Displicet hæc ratio perinde, ac Schwarziana, J. Fran. Herelio, cui Plinius videtur scripsisse quum..... ageres! Quisque quod placuit, dissentire. . . ., facere. Vid. Magazin für Philologen. Herausgegeben von G.

A. Ruperti und H. Schlichthorst. Zweiter Band. Bremen. 1797, pag. 227, sqq.

Καὶ ταῦτα μὲν δὴ ταῦτα. De signis, quibus ad notas Kai interpretum discernendas usus sum, vix opus est ut moneam, E. Ernestii, G. Gesneri, H. Heusingeri, S. meas indicare.

[merged small][merged small][ocr errors]

LECTURIS

S.

AUGUSTUS GUILIELMUS ERNESTI.

Q

UUM essem rogatus a librario, repetitionem hujus Plinii Gesneriani paraturo, ut significarem, si quid esset, quod arbitrarer illi non invitis manibus Gesneri accedere posse; meminissem autem opportune, in bibliotheca filii, Caroli Philippi Gesneri, viri illustris, Dresda me vidisse exemplum notatum manu beati viri, nec dubitarem, quin facili domino libri uti liceret adii de voluntate librarii illum ipsum per literas, et, ut ad usum novæ editionis exemplum illud nobis concederet, rogavi. Ille vero, quo est in literas amore, ipse literatissimus, in meque favore singulari, statim non transmisit mihi solum, quod petieram, sed etiam donavit.

:

Hac ergo liberalitate, quam ipsæ bonæ literæ, si non diserto me, at grato saltem, interprete prædicant, ita usus sum, ut, præter diligentem curam speciminum typographicorum, religiosissime tractarem accessiones animadversionum, easque totidem verbis suo quasque loco insererem; non nisi voculis singulis subinde necessario additis. Ac ne quis existimet, pauculas illas accessiones esse, comparet, quæsumus, utriusque editionis, vel in duobus epistolarum prioribus libris I, 3, 5; I, 24, 4; II, 3, 3, 1; II, 11, 6; II, 12, 2; II, 17, 1; it. 5; II, 20, 12, similiterque in cæteris, præcipue in Panegyrico, plura esse addita reperiet.

Poterant et textui Pliniano subjici, quæ b. Gesnerus in epistola ad venerandum patruum meum data paullo post evulgatam priorem editionem, velut auctarium, proposuerat: sed vitari tamen vix posse videbatur, quin, suo quibusque loco addendis, veluti luxationibus tentarentur animadversiones. Itaque omissis modo, quæ ad culpas operarum pertinebant, integra illa epistola servata est; præsertim quum religioni mihi ducerem, monumentum amicitiæ, quod hic quoque b. Gesnerus in venerandum patruum meum exstare voluisset, subvertere; adeo carum illud patruo, ut sui vicissim in illum amoris testificandi gratia illi epistolæ, sociumne dicam an æmulum? addiderit commentariolum super locis quibusdam epistolarum libri decimi, Panegyrici item, ad quem ejus olim ad Gesnerum literæ non pertinuissent.

His igitur fruere B. L. nobisque fave. Scr. Lipsiæ in mercatu vernali A. O. S. CCCLXX.

A. G. ERNESTI.

PRAEFATIO SUPERIORIS EDITIONIS

EADEMQUE EPISTOLA

AD

ILLUSTRISSIMUM COMITEM

HENRICUM XI RUTHENUM

RELL.

NON ON quæris, quum ista tibi in manus traduntur, quod vehementer optabile est talem epistolam scribenti, quis est iste Gesnerus? Quid sibi vult ista dedicatio? Quale est, quod mihi offertur? Nosti, quæ magna mea felicitas est, Gesnerum; nosti, quod tu in aliqua felicitatis parte ponis merito, Plinium; recordaris, quamquam oblivisci soles tuorum benefactorum, quas ille caussas habeat ad te ablegandi exornatum præsenti opera Plinium; recordaris, inquam, quam generosa et liberali humanitate operam Plinio et mihi dederis, quantum legendo interpretandoque illius Panegyrico, quem Ciceronis epistolis et Taciti Agricolæ subjiciebamus, et voluptatis et utilitatis ceperis. Itaque non mirabere, meo quoque animo obversari horas, quas in jucundissimis vitæ meæ reponere soleo, in quibus tuam et discendi cupiditatem, et ingenium felicissimum, et vere generosum pectus, et propriam magnis animis, atque ut summo loco natis, ita ad summa omnia contendentibus, humanitatem intueri ex proximo admirarique mihi licuit. Quid ergo pronius mihi fuit, quam de te cogitare Illustrissime Comes, quum Plinium

« ForrigeFortsæt »