Billeder på siden
PDF
ePub

3

tolerabile: gravius illud, quod pulcherrimum opus imperfectum reliquit. Quamvis enim agendis caussis distringeretur, scribebat tamen exitus occisorum aut relegatorum a Nerone et jam tres libros absolverat, subtiles, et diligentes, et Latinos, atque inter sermonem historiamque medios. Ac tanto magis reliquos perficere cupiebat, quanto frequentius hi lectitabantur. Mihi autem videtur acerba 4 semper et immatura mors eorum, qui immortale aliquid parant. Nam qui voluptatibus dediti quasi in diem vivunt, vivendi caussas quotidie finiunt: qui vero posteros cogitant, et memoriam sui extendunt, his nulla mors non repentina est, ut quæ semper inchoatum aliquid abrumpat. Caius quidem Fannius, quod accidit, multo ante præsen- 5 sit. Visus est sibi per nocturnam quietem jacere in lectulo suo compositus in habitum studentis, habere ante se scrinium ita, ut solebat: mox imaginatus est venisse Nero

[blocks in formation]

etc. Rom. Ut quæ semper inchoatum aliquid abrumpat. H.- De hac scriptura, quam cave pro vitiosa habeas, vid. Casaub. et Burmann. ad Sueton, Cæs. cap. XLVI, p. 107, sq. S.

5. In lectulo suo. Notum est, in lectis vel lecticis jacentes non cibum modo cepisse, verum etiam studuisse. Multa ad Augusti lecticulam lucubratoriam, Sueton. c. LXXVIII, Casaubonus. G.- Compositus in habitum studentis. Rom. compositus in habitu studentis. Sic Aldus etiam. H. Ita, ut solebat. Sic et Rom. Ald. Sic solebat. H. Neque hoc ferendum, nec quod Cortius adscivit, ita solebat. Indicaret id, proprium fuisse morem Fannii, habere ante scrinium, quoties in lectulo lucubratorio jaceret. Is vero mos communis fuit omnium, qui in lecto recumbentes legerent, aut scriberent. S. Mox imaginatus est ve

6

7

8

nem, in toro resedisse, promsisse primum librum, quem de sceleribus ejus ediderat, eumque ad extremum revolvisse, idem in secundo ac tertio fecisse, tunc abiisse. Expavit; et sic interpretatus est, tanquam idem sibi futurus esset scribendi finis, qui fuisset illi legendi: et fuit idem. Quod me recordantem miseratio subit, quantum vigiliarum, quantum laboris exhauserit frustra. Occursant animo mea mortalitas, mea scripta. Nec dubito, te quoque eadem cogitatione terreri pro istis, quæ inter manus habes. Proinde, dum suppetit vita, enitamur, ut mors quam paucissima, quæ abolere possit, inveniat. Vale.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][graphic]

VI.

Apollinari, qui Plinio, in Tuscis æstatem acturo, timuerat, et salubritatem hujus villæ, et commoditatem exponit.

[blocks in formation]

AMAVI curam et sollicitudinem tuam, quod, quum audisses me æstate Tuscos meos petiturum, ne facerem suasisti, dum putas insalubres. Et sane gravis et pestilens ora Tuscorum, quæ per litus extenditur. Sed hi procul

XI.* De Apollinari v. ad II, ep. 9.

ED. Habet hæc epistola elegantem villæ in Tuscis Plinianæ descriptionem, de qua eadem hic dicta intelligi volumus, quæ supra ad Laurentinam II, 17, observata sunt. Non difficile esset hic etiam ire per singula, et quantum Felibenius, quantum Castellus, a verbis et sententia Plinii aberraverint, ostendere. Sed quum pictorem et chalcographum vix admittat hæc editio, nec multum referat aliorum errores redarguere, nisi meliora ipse substituas satis in præsentia fuerit, novum quasi opus nuntiasse viris alioquin elegantissimis, ne illorum ædificationes Plinianis epistolis in posterum officiant. Cæterum video recusum esse Felibenii opusculum hoc titulo: Délices des maisons de campagne appelées le Laurentin et la maison de Toscane. Amst. 1736, 12. Et Plinii et Felibenii mentio fraude nescio cujus omissa. G. — Theotisce vertit et interpretatus est A. Rode in vernacula Vitruvii versione T. II, p. 54, sqq. S.

1. Amavi curam et sollicitudinem tuam. Cicero ep. 9, 16, init. « Delectaverunt me tuæ literæ in quibus primum amavi amorem tuum, qui, etc. ubi vide Cortium. S. Quod, quum audisses. Rom. Qui quum audisses: Ald. quod quum. H.—Præfero qui ut exquisitius. Cicero ep. I, 9, 31: «Illud quidem certe nostrum consilium jure laudandum est, qui meos cives....servis armatis objici noluerim. Vid. ibi Cortium. S.

17,

2. Et sane gravis. Non opus est Cortii conjectura uti, est sane, etc. Nam et simili modo Plinius II, 25: Et omnino litoris illius mira natura. Sed offendere possit, ora, quæ per litus extenditur, tanquam admodum pleonastice dictum. Nonne aptius esset, si legeretur, gravis et pestilens aura Tuscorum, qua litus extenditur? Hæc scita conjectura est viri docti, qui in Ephem. lit. Jenens. hunc locum in censura edit. Gierig. tractaverat. E. — Est sane Cortiana in textu habet, nihil in notis monens de lectionis varietate. Cætera noli tentare. Nullus hic pleonasmus.

2

a mari recesserunt: quin etiam Apennino, saluberrimo 3 montium, subjacent. Atque adeo, ut omnem pro me metum ponas, accipe temperiem cæli, regionis situm, villæ amoenitatem : quæ et tibi auditu, et mihi relatu 4 jucunda erunt. Cælum est hieme frigidum et gelidum: myrtos, oleas, quæque alia assiduo tepore lætantur, aspernatur ac respuit : laurum tamen patitur, atque etiam nitidissimam profert : interdum, sed non sæpius quam sub 5 urbe nostra, necat. Æstatis mira clementia. Semper aer spiritu aliquo movetur; frequentius tamen auras, quam 6 ventos habet. Hinc senes multos videas, avos proavosque jam juvenum; audias fabulas veteres, sermonesque majorum : quumque veneris illo, putes alio te sæculo natum. 7 Regionis forma pulcherrima. Imaginare amphitheatrum aliquod immensum, et quale sola rerum natura possit effingere. Lata et diffusa planities montibus cingitur: montes 8 summa sui parte procera nemora et antiqua habent. Fre

Ora enim et litus non sunt synonyma, sed illud quiddam amplius, omninoque terminum, extremitatem, ἐσχατιάν, indicat. Pomponius Mela procem, deinde rursus oras omnium et litora (expediam). Ubi vid. interpr. inprimis Ciacconium. Cicero de Nat. D. II, 39, quæ amœnitates orarum et litorum? Ægid. Forcellinus: «Ora differt a litore, quia ora latius patet: quia est alicubi ora, ubi tamen litus non est. » S.

4. Quæque alia, etc. Rom. Quæque alia estivo tempore [lege tepore] lætantur, aspernatur, et respuit. H.

·Atque etiam nitidissimam profert. Sic et Rom. H.

5. Aer...movetur. Sic et Rom. H. Auras...ventos. Aura aer lenis, inprimis a mari spirans: Euripid. Hec. 443, αὔρα ποντιάς, ubi Schol. αὔρα, ἡ ἐξ ὑγροῦ ἐκφερομένη πνοή.

[merged small][ocr errors][merged small]

quens ibi et varia venatio: inde cæduæ silvæ cum ipso monte descendunt: has inter pingues terrenique colles

10

neque enim facile unquam saxum, etiam si quæratur, occurrit) planissimis campis fertilitate non cedunt, opimamque messem serius tantum, sed non minus percoquunt. Sub his per latus omne vineæ porriguntur, unam- 9 que faciem longe lateque contexunt; quarum a fine imoque quasi margine arbusta nascuntur. Prata inde, campique. Campi, quos non nisi ingentes boves et fortissima aratra perfringunt. Tantis glebis tenacissimum solum, quum primum prosecatur, adsurgit, ut nono demum sulco perdo metur. Prata florida et gemmea, trifolium, aliasque herbas, 11 teneras semper et molles, et quasi novas alunt. Cuncta enim perennibus rivis nutriuntur: sed ubi aquæ plurimum, palus nulla; quia devexa terra, quidquid liquoris accepit, nec absorbuit, effundit in Tiberim. Medios ille 12 agros secat, navium patiens, omnesque fruges devehit in urbem, hieme duntaxat et vere; æstate submittitur, immensique fluminis nomen arenti alveo deserit, auctumno resumit. Magnam capies voluptatem, si hunc regionis si- 13

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]
« ForrigeFortsæt »