Billeder på siden
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

EduRT 1035,100.823

MARVARD COLLEGE LIBRARY
GT 1 OF

GEORGE ARTHUR PLIMPTON
JANUARY 25, 1924

[ocr errors][ocr errors]

LIBER PRIMUS..

EPITOME.

I, II. ADVENTUS Aeneae in Italiam, et res ab eo gestae referuntur. III. Ascanii regnum Albae, et deinceps Silviorum. IV. Numitoris filia a Marte compressa, nati Romulus et Remus. V. Amulius obtruncatus. VI. Urbs a Romulo condita. VIII. Senatus lectus. IX. Cum Sabinis bellatum. X. Opima spolia Jovi Feretrio lata. XIII. In curias populus divisus. XIV, XV. Fidenates et Vejentes victi. XVI. Romulus consecratus. XVIII, &c. Numa Pompilius ritus-sacrorum tradidit: Jano templum constituit; ejusque portam, pacatis omnibus circa populis, primus clausit. cum dea Egeria sibi congressus nocturnos esse simulans, feroces populi animos ad religionem perpulit. XXII, &c. Tullus Hostilius Albanos bello petiit. XXV. Posthaec trigeminorum pugna. XXVI. Horatius absolutus. XXVIII. Metti Fuffetii supplicium.. XXIX. Alba diruta. XXX. Albani in civitatem recepti. Sabinis bellum indictum. XXXI. Ad postremum fulmine Tullus absumptus. XXXII. Ancus Marcius ceremonias, a Numa institutas, renovavit: XXXIII. Latinis victis, et ad civitatem adscitis, montem Aventinum assignavit: Politorium, urbem Latinorum, bello repetitam, quam prisci Latini occupaverant, diruit. pontem sublicium in Tiberim fecit. Janiculum collem urbi addidit. fines imperii protulit. Ostiam condidit. Regnavit annos viginti quatuor. XXXIV. Eo regnante, Lucumo Damarati Corinthii filius, a Tarquiniis, Etruriae civitate, Romam venit; et, in amicitiam Anci receptus, Tarquinii nomen ferre coepit; et post mortem Anci regnum excepit. XXXV. Centum additis, patrum numerum auxit. Latinos subegit, Circum designavit, ludos edidit. XXXVI. Sabinorum bello petitus, equitum centurias ampliavit. Tentandae scientiae causa Atti Navii auguris, consuluisse fertur, an id, de quo cogitaret, effici posset: quod quum ille fieri posse respondisset; jussisse eum novacula cotem praecidere; idque protinus ab Atto factum. XXXVII. Sabinos praeterea acie vicit. XXXVIII. Urbem muro circumdedit, cloacas fecit. XL. Occisus est ab Ancii filiis, quum regnasset annos triginta octo. XLI. Successit ei Ser. Tullius, natus ex captiva nobili Corniculana; cui puero,

adhuc in cunis posito, caput arsisse traditum est. XLII, XLNI, Vejentes atque Etruscos praelio fudit. Censum primus egit. Lustrum condidit, quo civium capita censa octoginta millia esse dicuntur. Classes, centuriasque descripsit. XLIV. Pomoerium protulit: colles urbi, Quirinalem, Viminalem, Esquilinumque adjecit. XLV. Templum Dianae cum Latinis in Aventino fecit. XLVII, XLVIII. Interfectus est a L. Tarquinio, Prisci filio, consilio filiae suae Tulliae, quum regnasset annos quadraginta quatuor. XLIX. Post hunc L. Tarquinius Superbus, neque patrum, neque populi jussu, regnum invasit : quo die scelerata Tullia per patris jacentis corpus carpentum egit. Armatos circa se ad custodiam corporis sui habuit. L, LÍ. Turnum Herdonium fraude interemit. LIII. Bellum cum Volscis gessit. LIV. Et ex eorum praeda templum Jovi in Capitolio fecit. Terminus et Juventas non addixere: quorum arae moveri non potuerunt. LV. Filii Sexti Tarquinii dolo, Gabios in potestatem suam redigit. LVI. Hujus filiis Delphos profectis, et consulentibus, quis eorum regnaturus esset Romae, dictum est, eum regnaturum, qui primus matrem osculatus esset. Quod responsum quum ipsi aliter interpretarentur, Junius Brutus, qui cum iis profectus erat, prolapsum se simulavit, et, terram osculatus est. idque factum ejus eventus rei comprobavit. Nam quum, impotenter se gerendo, Tarquinius Superbus omnes in odium sui adduxisset; ad ultimum, propter expugnatam nocturna vi a Sexto filio ejus Lucretiae pudicitiam, (quae, vocato patre ad se Tricipitino, et viro Collatino, obtestala, ne inulta mors ejus esset, cultro se interemit.) LIX. Bruti opera maxime expulsus est, quum regnasset annos viginti quinque. LX. Tunc consules primum creati sunt L. Junius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.

[ocr errors][merged small]

PRAEFATIO.

1

FACTURUSNE operae pretium sim, si a primordio urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio; nec, si sciam, dicere ausim: Quippe qui, quum veterem tum vulgatam esse rem, videam, dum novi semper scriptores, aut in rebus certius aliquid allaturos se, aut scribendi arte 5 rudem vetustatem superaturos, credunt. Utcunque erit, juvabit tamen, rerum gestarum memoriae principis terrarum populi, pro virili parte et 2 ipsum consuluisse; et, si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum, meo qui nomini officient, me 10 consoler. Res est praeterea, et immensi operis, ut quae supra septingentesimum annum repetatur, et quae, ab exiguis profecta initiis, eo creverit, ut jam magnitudine laboret sua et legentium plerisque, haud dubito, quin primae origines proximaque originibus, minus praebitura volupta-15 tis sint, festinantibus ad haec nova, quibus jam pridem praevalentis populi vires 3 se ipsae conficiunt. Ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspec tu malorum, quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper, certe dum prisca illa tota mente repeto, avertam,20 omnis expers curae, quae scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere possit. Quae * ante conditam condendamve urbem, poeticis magis decora

1. Quippe qui.] Supply the ellipsis; Quippe ego vir, qui virvideam.

2. Ipsum consuluisse.] Me is elegantly omitted. Thus Virgil, ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum

Ludere, quae vellem, calamo permisit agresti. 3. Se. Se is here used reciprocally referring to vires.

4. Ante conditam condendamve urbem.] Before and during the building of the city. Thus Virgil, volvenda dies, the passing day.

B

« ForrigeFortsæt »