Rupe sub aëria deserti ad Strymonis undam
Flevisse, et gelidis haec evolvisse sub antris,
Mulcentem tigres et agentem carmine quercus;
Qualis populea maerens philomela sub umbra
Amissos queritur fetus, quos durus arator
Observans nido implumes detraxit; at illa
Flet noctem, ramoque sedens miserabile carmen
Integrat, et maestis late loca questibus implet.
Nulla Venus, non ulli animum flexere Hymenaei.
Solus Hyperboreas glacies Tanaimque nivalem
Arvaque Rhipaeis numquam viduata pruinis
Lustrabat, raptam Eurydicen atque irrita Ditis
Dona querens: spretae Ciconum quo munere matres
Inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi
Discerptum latos iuvenem sparsere per agros.
Tum quoque marmorea caput a cervice revulsum
Gurgite cum medio portans Oeagrius Hebrus
Volveret, Eurydicen vox ipsa et frigida lingua,
Ah miseram Eurydicen, anima fugiente vocabat;
Eurydicen toto referebant flumine ripae.
Haec Proteus, et se iactu dedit aequor in altum,
Quaque dedit, spumantem undam sub vertice torsit.
At non Cyrene; namque ultro affata timentem:
Nate, licet tristes animo deponere curas.
Haec omnis morbi causa; hinc miserabile Nymphae,
Cum quibus illa choros lucis agitabat in altis,
Exitium misere apibus. Tu munera supplex
Tende petens pacem, et faciles venerare Napaeas;
Namque dabunt veniam votis irasque remittent.
Sed modus orandi qui sit, prius ordine dicam.
tia, d. i. unstät hin und herschweiz
fend, brechend] 520. quo mu-
nere, durch diesen (der Todten
erwiesenen) Liebesdienst] - 529.
spumantem etc., bewirkte einen schäumenden Wirbel (beim Untertauchen)] 535. tende = protende, offer] - faciles = placa