Subiiciunt fragmenta, thymum casiasque recentes. Hoc geritur, Zephyris primum impellentibus undas, Ante novis rubeant quam prata coloribus, ante Garrula quam tignis nidum suspendat hirundo. Interea teneris tepefactus in ossibus humor Aestuat, et visenda modis animalia miris, Trunca pedum primo, mox et stridentia pennis, Miscentur, tenuemque magis magis aëra carpunt, Donec, ut aestivis effusus nubibus imber, Erupere, aut ut nervo pulsante sagittae,
Prima leves ineunt si quando praelia Parthi.
Quis Deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem? 315 Unde nova ingressus hominum experientia cepit?
Pastor Aristaeus fugiens Peneïa Tempe,
Amissis, ut fama, apibus morboque fameque, Tristis ad extremi sacrum caput astitit amnis, Multa querens atque hac affatus voce parentem: Mater, Cyrene mater, quae gurgitis huius Ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum -
Si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo Invisum fatis genuisti? aut quo tibi nostri
Pulsus amor? quid me caelum sperare iubebas?
En etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem,
Quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers Omnia tentanti extuderat, te matre, relinquo. Quin age, et ipsa manu felices erue silvas,
Fer stabulis inimicum ignem atque interfice messes, Ure sata et validam in vites molire bipennem, Tanta meae si te ceperunt taedia laudis.
d. i. durchs Stoßen zermalmt, zer: rieben werden]-311. magis magis, verstärkend, dicht. ohne Copula; in Prosa gewöhnl. mit derselben: magis magisque, magis et magis;
At mater sonitum thalamo sub fluminis alti Sensit. Eam circum Milesia vellera Nymphae Carpebant, hyali saturo fucata colore, Drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque, Caesariem effusae nitidam per candida colla; [Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque] Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo,, Altera tum primos Lucinae experta labores, Clioqué et Beroe soror, Oceanitides ambae, Ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae, Atque Ephyre atque Opis et Asia Deïopea, Et tandem positis velox Arethusa sagittis. Inter quas curam Clymene narrabat inapem Vulcani, Martisque dolos et dulcia furta, Aque Chao densos divum numerabat amores. Carmine quo captae dum fusis mollia pensa Devolvunt, iterum maternas impulit aures Luctus Aristaei, vitreisque sedilibus omnes Obstupuere; sed ante alias Arethusa sorores Prospiciens summa flavum caput extulit unda, Et procul: O gemitu non frustra exterrita tanto, Cyrene soror, ipse tibi, tua maxima cura, Tristis Aristaeus Penei genitoris ad undam Stat lacrimans, et te crudelem nomine dicit. Huic percussa nova mentem formidine mater, Duc, age, duc ad nos; fas illi limina divum Tangere, ait; simul alta iubet discedere late Flumina, qua iuvenis gressus inferret. At illum Curvata in montis faciem circumstetit unda,
![[ocr errors][merged small][ocr errors]](https://books.google.dk/books/content?id=PQISAAAAIAAJ&hl=da&output=html_text&pg=RA2-PA104&img=1&zoom=3&q=%22meae+Siculis+errant+in+montibus+agnae%3B+Lac+mihi+non+aestate+novum,+non+frigore+d%C3%A9fit.%22&cds=1&sig=ACfU3U0872jnDTr4X4ksxVkXe8MHe74Tlw&edge=0&edge=stretch&ci=49,1176,631,160)
aque mero] a Chao, seit der Schöpfung, von der ältesten Zeit her] · 348. dum devolvunt, s. A. 2, 737] 354. tibi, dativ. ethic., vgl. B. 8, 6; A. 1, 136] 355.
![[ocr errors]](https://books.google.dk/books/content?id=PQISAAAAIAAJ&hl=da&output=html_text&pg=RA2-PA105&img=1&zoom=3&q=%22meae+Siculis+errant+in+montibus+agnae%3B+Lac+mihi+non+aestate+novum,+non+frigore+d%C3%A9fit.%22&cds=1&sig=ACfU3U3CcyBsuzeuft5CZTLJfZG94Ve2Pw&edge=0&edge=stretch&ci=724,249,6,7)
Accepitque sinu vasto misitque sub amnem. Iamque domum mirans genetricis et humida regna, Speluncisque lacus clausos lucosque sonantes, Ibat, et ingenti motu stupefactus aquarum, Omnia sub magna labentia flumina terra Spectabat diversa locis, Phasimque Lycumque, Et caput, unde, altus primum se erumpit Enipeus, Unde pater Tiberinus et unde Aniena fluenta, Saxosusque sonans Hypanis Mysusque Caïcus, Et gemina auratus taurino cornua vultu Eridanus, quo non alius per pinguia culta In mare purpureum violentior effluit amnis. Postquam est in thalami pendentia pumice tecta Perventum, et nati fletus cognovit inanes Cyrene: manibus liquidos dant ordine fontes Germanae, tonsisque ferunt mantelia villis; Pars epulis onerant mensas et plena reponunt Pocula; Panchaeis adolescunt ignibus arae; Et mater: Cape Maeonii carchesia Bacchi: Oceano libemus, ait. Simul ipsa precatur Oceanumque patrem rerum Nymphasque sorores, Centum quae silvas, centum quae flumina servant. Ter liquido ardentem perfudit nectare Vestam, Ter flamma ad summum tecti subiecta reluxit. Omine quo firmans animum sic incipit ipsa:
Est in Carpathio Neptuni gurgite vates, Caeruleus Proteus, magnum qui piscibus aequor Et iuncto bipedum curru metitur equorum. Hic nunc Emathiae portus patriamque revisit
Penei, zweisilbig, f. A. 1, 41] - Bimsteingrotte] 373. purpureum, hier nigricans, weil ihnen leicht abgeholfen werdunkelfarbig] 374. pendentia den konnte] 384. Vestam, dicht. pumice tecta, dicht.: die aus han f. Feuer, vgl. G. 1, 295] gendem Bimstein gebildete Decke, ff. nach Hom. Od. 4, 384-4703
Pallenen; hunc et Nymphae veneramur et ipse Grandaevus Nereus; novit namque omnia vates, Quae sunt, quae fuerunt, quae mox ventura trahuntur. Quippe ita Neptuno visum est, immania cuius Armenta et turpes pascit sub gurgite phocas. Hic tibi, nate, prius vinclis capiundus, ut omnem Expediat morbi causam eventusque secundet. Nam sine vi non ulla dabit praecepta, neque illum Orando flectes; vim duram et vincula capto Tende; doli circum haec demum frangentur inanes. Ipsa ego te, medias cum sol accenderit aestus, Cum sitiunt herbae, et pecori iam gratior umbra est, In secreta senis ducam, quo fessus ab undis Se recipit, facile ut somno aggrediare iacentem. Verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis, Tum variae eludent species atque ora ferarum. Fiet enim subito sus horridus atraque tigris Squamosusque draco et fulya cervice leaena; Aut acrem flammae sonitum dabit, atque ita vinclis Excidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit.
Sed quanto ille magis formas se vertat in omnes, Tanto, nate, magis contende tenacia vincla, Donec talis erit mutato corpore, qualem Videris, incepto tegeret cum lumina somno.
Haec ait et liquidum ambrosiae diffundit odorem,
Quo totum nati corpus perduxit; at illi Dulcis compositis spiravit crinibus aura,
Atque habilis membris venit vigor. Est specus ingens Exesi latere in montis, quo plurima vento
393, nach Hom. II. 1,70: "Os non tá τ' ἐόντα, τά τ' ἐσσόμενα, πρό τ' ἐόν Ta 397. eventus secundet, das widerfahrene Unglück zum Guten wenbe] 400. tende iniice]
circum haec haec cum facies] 403, in secreta, f. A. 8, 463]
407. atra, hier fig.: gräulich, grauenvoll] — 415, diffundit, näml. durch die Glieder des Sohnes]
Cogitur inque sinus scindit sese unda reductos, Deprensis olim statio tutissima nautis;
Intus se vasti Proteus tegit obiice saxi.
Hic iuvenem in latebris aversum a lumine Nympha Collocat; ipsa procul nebulis obscura resistit. Iam rapidus torrens sitientis Sirius Indos Ardebat caelo, et medium sol igneus orbem Hauserat; arebant herbae et cava flumina siccis Faucibus ad limum radii tepefacta coquebant: Cum Proteus consueta petens e fluctibus antra Ibat; eum vasti circum gens humida ponti Exsultans rorem late dispersit amarum. Sternunt se somno diversae in litore phocae; Ipse, velut stabuli custos in montibus olim, Vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit, Auditisque lupos acuunt balatibus agni, Considit scopulo medius numerumque recenset. Cuius Aristaeo quoniam est oblata facultas, Vix defessa senem passus componere membra, Cum clamore ruit magno, manicisque iacentem Occupat. Ille suae contra non immemor artis Omnia transformat sese in miracula rerum, Ignemque horribilemque feram fluviumque liquentem. Verum ubi nulla fugam reperit fallacia, victus In sese redit, atque hominis tandem ore locutus: Nam quis te, iuvenum confidentissime, nostras
Iussit adire domos? quidve hinc petis? inquit. At ille: Scis, Proteu, scis ipse; neque est te fallere quicquam ;
427. hauserat, hatte (gleichs. wie eine Arbeit) erschöpft, vollendet. durchlaufen]. 428, faucibus, dicht. v. Flußbette] ad limum, bis auf den Grund] 432. somno,
![[ocr errors]](https://books.google.dk/books/content?id=PQISAAAAIAAJ&hl=da&output=html_text&pg=RA2-PA107&img=1&zoom=3&q=%22meae+Siculis+errant+in+montibus+agnae%3B+Lac+mihi+non+aestate+novum,+non+frigore+d%C3%A9fit.%22&cds=1&sig=ACfU3U23WRHU_yS-rRB5TsjPV6qcxjLZ2g&edge=0&edge=stretch&ci=184,1270,10,6)
![[ocr errors]](https://books.google.dk/books/content?id=PQISAAAAIAAJ&hl=da&output=html_text&pg=RA2-PA107&img=1&zoom=3&q=%22meae+Siculis+errant+in+montibus+agnae%3B+Lac+mihi+non+aestate+novum,+non+frigore+d%C3%A9fit.%22&cds=1&sig=ACfU3U23WRHU_yS-rRB5TsjPV6qcxjLZ2g&edge=0&edge=stretch&ci=214,1299,27,7)
liquentem, f. A. 1, 432] 445. nam quis, dicht. f. quisnamr, vgl. A. 2, 373] 446, hinc = a
me] 447. neque etc., und nicht ist es (jemandem) gestattet, dativ.: zum Schlafe] diversae, dich in irgend etwas zu täuschen; an verschiedenen Orten] 442. zu est fallere vgl. A. 6, 596]
« ForrigeFortsæt » |