Billeder på siden
PDF
ePub

Regius sanguis, dominæque tradi
Barbara pellex. Aderat querenti
Perfidùm ridens Venus, et remisso
Filius arcu.

Mox, ubi lusit satis, Abstineto,
Dixit, irarum calidæque rixa,
Quum tibi invisus laceranda reddet
Cornua taurus.

Uxor invicti Jovis esse nescis:
Mitte singultus: bene ferre magnam
Disce fortunam : tua sectus orbis
Nomina ducet.

ODE XXVIII.

AD LYDEN.

FESTO quid potiùs die

Neptuni faciam? Prome reconditum,
Lyde strenua, Cæcubum;

Munitæque adhibe vim sapientiæ.
Inclinare meridiem

Sentis; ac, veluti stet volucris dies,
Parcis deripere horreo
Cessantem Bibuli consulis amphoram.
Nos cantabimus invicem

Neptunum, et virides Nereidum comas:
Tu curvâ recines lyrâ

Latonam, et celeris spicula Cynthiæ:

Summo carmine, quæ Cnidon

Fulgentesque tenet Cycladas, et Paphon

Junctis visit oloribus:

Dicetur meritâ Nox quoque nænià.

ODE XXIX.

AD MAECENATEM.

TYRRHENA regum progenies, tibi

Non antè verso lene merum cado
Cum flore, Mæcenas, rosarum, et
Pressa tuis balanus capillis

Jamdudum apud me est. Eripe te moræ : Ne semper udum Tibur et Aesulæ Declive contempleris arvum, et Telegoni juga parricida.

Fastidiosam desere copiam, et
Molem propinquam nubibus arduis :

Omitte mirari beatæ

Fumum et opes strepitumque Romæ.

Plerumque gratæ divitibus vices;
Mundæque parvo sub lare pauperum
Cœnæ, sine aulæis et ostro,
Sollicitam explicuere frontem.

Jam clarus occultum Andromedes pater
Ostendit ignem : jam Procion furit,
Et stella vesani Leonis,

Sole dies referente siccos.

Jam pastor umbras cum grege languido
Rivumque fessus quærit, et horridi

Dumeta Silvani; caretque
Ripa vagis taciturna ventis.

Tu civitatem quis deceat status
Curas, et Urbi sollicitus times
Quid Seres et regnata Cyro

Bactra parent, Tanaisque discors.

Prudens futuri temporis exitum
Caliginosâ nocte premit Deus;
Ridetque, si mortalis ultra

Fas trepidat. Quod adest, memento

Componere æquus: cetera fluminis
Ritu feruntur, nunc medio alveo

Cum

pace

delabentis Etruscum

In mare, nunc lapides adesos

Stirpesque raptas et pecus et domos
Volventis unà, non sine montium
Clamore vicinæque silvæ,

Quum fera diluvies quietos

Irritat amnes. Ille potens sui
Lætusque deget, cui licet in diem
Dixisse, Vixi: cras vel atrá

Nube polum Pater occupato,

Vel sole puro: non tamen irritum Quodcumque retro est efficiet; neque Diffinget infectumque reddet

Quod fugiens semel hora vexit.

Fortuna, sævo læta negotio, et
Ludum insolentem ludere pertinax,
Transmutat incertos honores,

Nunc mihi, nunc alii benigna.

Laudo manentem: si celeres quatit
Pennas, resigno quæ dedit, et meâ
Virtute me involvo, probamque
Pauperiem sine dote quæro.

Non est meum, si mugiat Africis
Malus procellis, ad miseras preces
Decurrere, et votis pacisci

Ne Cypriæ Tyriæque merces

Addant avaro divitias mari.

Tum me, biremis præsidio scapha,
Tutum per Aegeos tumultus
Aura feret geminusque Pollux.

ODE XXX.

EXEGI monumentum ære perennius,

Regalique situ pyramidum altius;

Quod non imber edax, non Aquilo impotens
Possit diruere, aut innumerabilis
Annorum series, et fuga temporum.
Non omnis moriar: multaque pars mei
Vitabit Libitinam. Usque ego posterâ
Crescam laude recens, dum Capitolium
Scandet cum tacitâ virgine Pontifex.
Dicar, quà violens obstrepit Aufidus,
Et quà pauper aquæ Daunus agrestium
Regnavit populorum, ex humili potens
Princeps Aeolium carmen ad Italos
Deduxisse modos. Sume superbiam
Quæsitam meritis, et mihi Delphicâ

Lauro cinge volens, Melpomene, comam..

QUINTI

HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER QUARTUS.

TOTHE

ODE I.

AD VENEREM.

INTERMISSA, Venus, diù

Rursus bella moves. Parce, precor, precor!
Non sum qualis eram bonæ

Sub regno Cinaræ. Desine, dulcium
Mater sæva Cupidinum,

Circa lustra decem flectere mollibus
Jam durum imperiis. Abi

Quò blandæ juvenum te revocant preces.
Tempestiviùs in domum

Paulli, purpureis ales oloribus,
Commessabere Maximi,

Si torrere jecur quæris idoneum.

Namque et nobilis et decens,
Et pro sollicitis non tacitus reis,
Et centum puer artium,

Latè signa feret militiæ tuæ:

Et, quandoque potentior

« ForrigeFortsæt »