Billeder på siden
PDF
ePub

Nigrum Merionen? aut ope Palladis
Tydiden Superis parem?
Nos convivia, nos prælia virginum
Sectis in juvenes unguibus acrium
Cantamus vacui sive quid urimur,
Non præter solitum leves.

CARMEN VII.-AD L. MUNATIUM PLANCUM.

LAUDABUNT alii claram Rhodon aut Mytilenen,
Aut Epheson bimarisve Corinthi

Monia, vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos
Insignes aut Thessala Tempe.

20

Sunt, quibus unum opus est intactæ Palladis urbem s
Carmine perpetuo celebrare, et
Undique decerptam fronti præponere olivam.

Plurimus in Junonis honorem

Aptum dicet equis Argos ditesque Mycenas.
Me nec tam patiens Lacedæmon

Nec tam Larissæ percussit campus opimæ,
Quam domus Albuneæ resonantis
præceps Anio ac Tiburni lucus et uda
Mobilibus pomaria rivis.

Et

Albus ut obscuro deterget nubila cœlo
Sæpe Notus neque parturit imbres
Perpetuos, sic tu sapiens finire memento
Tristitiam vitæque labores

Molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis
Castra tenent seu densa tenebit

Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque
Quum fugeret, tamen uda Lyxo

Tempora populea fertur vinxisse corona,
Sic tristes affatus amicos:

"Quo nos cunque feret melior fortuna parente
Ibimus, o socii comitesque!

10

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro;
Certus enim promisit Apollo,
Ambiguam tellure nova Salamina futuram.
O fortes pejoraque passi

Mecum sæpe viri, nunc vino pellite curas;
Cras ingens iterabimus æquor."

CARMEN VIII.—AD LYDIAM.

LYDIA, dic, per omnes

Te Deos oro, Sybarin cur properes amando Perdere; cur apricum

Oderit campum, patiens pulveris atque solis? Cur neque militaris

Inter æquales equitati, Gallica nec lupatis Temperat ora frenis?

309

Cur timet flavum Tiberim tangere? Cur olivum Sanguine viperino

Cautius vitat neque jam livida gestat armis 10 Brachia, sæpe disco,

Sæpe trans finem jaculo nobilis expedito? Quid latet, ut marinæ

Filium dicunt Thetidis sub lacrimosa Troja Funera, ne virilis

Cultus in cædem et Lycias proriperet catervas?

CARMEN IX.-AD THALIARCHUM.

VIDES, ut alta stet nive candidum
Soracte, nec jam sustineant onus
Silvæ laborantes, geluque

Flumina constiterint acuto.
Dissolve frigus, ligna super foco
Large reponens, atque benignius

[blocks in formation]

Deprome quadrimum Sabina, O Thaliarche, merum diota. Permitte Divis cetera, qui simul Stravere ventos æquore fervido Deprœliantes, nec cupressi

Nec veteres agitantur orni.

Quid sit futurum cras, fuge quærere, et
Quem Fors dierum cunque dabit, lucro
Appone, nec dulces amores

· Sperne puer neque tu choreas,
Donec virenti canities abest
Morosa. Nunc et campus et areæ
Lenesque sub noctem susurri
Composita repetantur hora,

Nunc et latentis proditor intimo
Gratus puellæ risus ab angulo
Pignusque dereptum1 lacertis
Aut digito male pertinaci.

CARMEN X-AD MERCURIUM.
MERCURI, facunde nepos Atlantis,
Qui feros cultus hominum recentum
Voce formasti catus et decoræ
More palæstræ,

Te canam, magni Jovis et Deorum
Nuntium curvæque lyræ parentem,
Callidum, quidquid placuit, jocoso
Condere furto.

Te, boves olim nisi reddidisses
Per dolum amotas, puerum minaci
Voce dum terret, viduus pharetra
Risit Apollo.

Quin et Atridas duce te superbos
Ilio dives Priamus relicto

sors

1

direptum

[blocks in formation]

Thessalosque ignes et iniqua Troja
Castra fefellit.

Tu pias lætis animas reponis
Sedibus virgaque levem coërces
Aurea turbam, superis Deorum
Gratus et imis.

CARMEN XI.—AD LEUCONOEN.

20

Tu ne quæsieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi
Finem Dî dederint, Leuconoë, nec Babylonios
Tentaris numeros. Ut melius, quidquid erit, pati!
Seu plures hiemes seu tribuit Jupiter ultimam,
Quæ nunc oppositis debilitat pumicibus mare
Tyrrhenum, sapias, vina liques et spatio brevi
Spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida
Atas. Carpe diem quam minimum credula postero.

[ocr errors]

CARMEN XII.-AD AUGUSTUM.

QUEM virum aut heroa lyra vel acri
Tibia sumis celebrare, Clio?
Quem Deum? Cujus recinet jocosa
Nomen imago

Aut in umbrosis Heliconis oris
Aut super Pindo, gelidove in Hæmo?
Unde vocalem temere insecutæ
Orphea silvæ

Arte materna rapidos morantem
Fluminum lapsus celeresque ventos,
Blandum et auritas fidibus canoris
Ducere quercus.

Quid prius dicam solitis parentis
Laudibus, qui res hominum ac Deorum,
Qui mare ac terras variisque mundum
Temperat horis ?

10

Unde nil majus generatur ipso,

Nec viget quidquam simile aut secundum:
Proximos illi tamen occupavit

Pallas honores.

Proliis audax, nequem te silebo,
Liber, et sævis inimica Virgo
Belluis, nec te metuende certa
'Phoebe sagitta.

Dicam et Alciden puerosque Ledæ,
Hunc equis, illum superare pugnis
Nobilem; quorum simul alba nautis
Stella refulsit,

Defluit saxis agitatus humor,
Concidunt venti, fugiuntque nubes,
quod sic voluere

Et minax

[ocr errors]

Unda recumbit.

[blocks in formation]

-, ponto

Romulum post hos prius, an quietum
Pompili regnum memorem, an superbos
Tarquinî fasces, dubito, an Catonis
Nobile letum.

Regulum et Scauros animæque magnæ
Prodigum Paullum superante Pœno
Gratus insigni referam Camena

Fabriciumque.

Hunc et incomptis n Curium capillis

Utilem bello tulit et Camillum

Sæva paupertas et avitus apto
Cum lare fundus.

Crescit occulto velut arbor ævo
Fama Marcelli, micat inter omnes
Julium sidus velut inter ignes
Luna minores.

Gentis humanæ pater atque custos
Orte Saturno, tibi cura magni

m honores, Præliis audax. Neque

n intonsis

40

50

« ForrigeFortsæt »