torem erit. Nunciatur Iovi venisse quendam bonae staturae, bene canum; nescio quid illum minari, assidue enim caput movere; pedem dextrum trahere. Quaesisse se, cuius nationis esset: respondisse nescio quid perturbato sono et voce confusa; non intelligere se linguam eius, nec Graecum esse nec Romanum nec ullius gentis notae. Tum Iuppiter Herculem, qui totum orbem terrarum pererraverat et nosse videbatur omnes nationes, iubet ire et explorare, quorum hominum esset. Tum Hercules primo aspectu sane perturbatus est, ut qui etiam non omnia monstra timuerit. Ut vidit novi generis faciem, insolitum incessum, vocem nullius terrestris animalis sed qualis esse marinis beluis solet, raucam et implicatam, putavit sibi tertium decimum laborem venisse. Diligentius intuenti visus est quasi homo. Accessit itaque et quod facillimum fuit Graeculo, ait : τις πόθεν εἷς ἀνδρῶν, πόθι τοι πόλις ἠδὲ τοκῆες; Claudius gaudet esse illic philologos homines sperat futurum aliquem historiis suis locum. Itaque et ipse Homerico versu Caesarem se esse significans ait : Ιλιόθεν με φέρων ἄνεμος Κικόνεσσι πέλασσεν, erat autem sequens versus verior, aeque Homericus : ἔνθα δ' ἐγὼ πόλιν ἔπραθον, ὤλεσα δ' αὐτόν; et imposuerat Herculi minime vafro, nisi fuisset illic Febris, quae fano suo relicto sola cum illo venerat : ceteros omnes deos Romae reliquerat. "Iste," inquit, "mera mendacia narrat. Ego tibi dico, quae cum illo tot annis vixi: Lugudununi natus est, Planci municipem vides. Quod tibi narro, ad sextum decimum lapidem natus est a Vienna, Gallus germanus. Itaque quod Gallum facere oportebat, Romam cepit; hunc ego tibi recipio Lugudununi natum, ubi Licinus multis annis regnavit. Tu autem, qui plura loca calcasti quam ullus mulio perpetuarius, (Lugudunenses) scire debes multa milia inter Xanthum et Rhodanum interesse." Excandescit hoc loco Claudius et quanto potest murmure irascitur. Quid diceret, nemo intelligebat. Ille autem Febrim duci iubebat illo gestu solutae manus et ad hoc unum satis firmae, quo decollare homines solebat. Iusserat illi collum praecidi. Putares omnes illius esse libertos: adeo illum nemo curabat. Seneca, ¿toxodoxÚvtWois, v., vi. 52. Last Will and Testament of a Sucking Pig. Incipit testamentum porcelli. M. Grunnius Corocotta porcellus testamentum fecit. Quoniam mea manu scribere non potui, scribendum dictavi. Magirus cocus dixit "veni huc, eversor domi, solivertiator, fugitive porcelle, et hodie tibi dirimo vitam." Corocotta porcellus dixit "si qua feci, si qua peccavi, si qua vascella pedibus meis confregi, rogo, domine coce, vitam peto, concede roganti." Magirus cocus dixit, "transi, puer affer mihi de cocina cultrum, ut hunc porcellum faciam cruentum." Porcellus comprehenditur a famulis, ductus sub die XVI Kal. lucerninas, ubi abundant cymae, Clibanato et Piperato consulibus. Et ut vidit se moriturum esse, horae spatium petiit et cocum rogavit ut testamentum facere posset. Clamavit ad se suos parentes, ut de cibariis suis aliquid dimitteret eis qui ait : "Patri meo Verrino Lardino do lego dari glandis modios xxx, et matri meae Veturinae Scrofae do lego dari Laconicae siliginis modios XL, et sorori meae Quirinae, in cuius votum interesse non potui, do lego dari hordei modios xxx : et de meis visceribus dabo donabo sutoribus saetas, rixoribus capitinas, surdis auriculas, causidicis et verbosis linguam, bubulariis intestina, isiciariis femora, mulieribus lumbulos, pueris vesicam, puellis caudam, cursoribus et venatoribus talos, latronibus ungulas. Et nec nominando coco legato dimitto popiam et pistillum, quae mecum attuleram: de Tebeste usque ad Tergeste liget sibi collo de reste. Et volo fieri mihi monumentum aureis literis scriptum: M. Grunnius Corocotta porcellus vixit annos DCCCC.XC.VIIII.S.: quod si semissem vixisset, mille annos implesset. Optimi amatores mei vel consules vitae, rogo vos ut cum corpore meo bene faciatis, bene condiatis de bonis condimentis nuclei, piperis, et mellis, ut nomen meum in sempiternum. Mei domini vel consobrini mei, qui in medio testamento interfuistis, iubete signari." Lardio signavit. Ofellicus signavit. Cyminatus signavit. Lucanicus signavit. Tergillus signavit. Celsinus signavit. Nuptialicus signavit. Explicit testamentum porcelli sub die XVI Kal. Lucerninas Clibanato et Piperato consulibus feliciter. Ap. Hieron in Praef., libr. xii. comm. in Isaiam., p. 493, Vall. 53. A Shabby Present. Tu rosum tineis situque patrem, Stat., Silv., IV. ix. 10–55. 54. A Shabby Present. De praetoricia folium mihi, Paulle, corona Tam leve nec bombyx pendulus urget opus. Quid tibi cum phiala, ligulam cum mittere posses: Magna nimis loquimur, cochleam cum mittere posses: Mart., viii. 33. 55. To a Stingy Friend who had asked for the Loan of his Book. Occurris quoties, Luperce, nobis: Contra Caesaris est forum taberna, Mart., I. cxviii. 56. A Dinner Hunter. Nil intentatum Selius, nil linquit inausum, Si quid Phyllirides praestet, et Aesonides. 57. "Ne sutor ultra crepidam." Mart., II. xiv. Das gladiatores, sutorum regule, cerdo, Lusisti, satis est: sed te, mihi crede, memento Nunc in pellicula, cerdo, tenere tua. Mart., III. xvi. |