Billeder på siden
PDF
ePub

Vergilium qui interpretandum susceperit, existimatorum ille expla

nationibus non minus quam verborum obscuritatibus premitur. Atque cum non quid illi senserint, sed quid auctor voluerit et diligenter quaerendum et constanter defendendum sit, fieri potest, ut illis nimis audax videatur, qui ipsorum commenta confutata reiecerit, nimis timidus, qui poetae consilium detectum probaverit. Quod utrumque mihi accidit. Nam eclogarum interpretationem cum vidissem contra prudentissimi iudicis auctoritatem 1) opinionum commentis adeo obscuratam, ut prae translationum quasi nube poetae voluntas vix perspici posset, vanitate earum demonstrata ad vim sententiarum intellegendam artemque poetae cognoscendam penetrare studui. Qua in re cum inveteratas virorum doctorum opiniones refellere coactus essem, audaciae sum ipse ab hominibus audacissimis insimulatus. At cum ad Aeneidem explanandam accessissem videremque carmen aptissime compositum, satis eleganter limatum, sanctissima multorum saeculorum veneratione optime servatum ab editoribus nec antiquis nec indoctis ita perturbatum esse, ut sententiarum ratio multis locis vix intellegeretur, ordinem versuum a poeta constitutum restituere non dubitavi, non ignorans fore, ut a temerariis tarditatis arguerer. Atque etiam fuerunt qui contrariam me in eclogis atque in Aeneide interpretanda viam ingressum esse arbitrarentur 2). Quod longe secus est: nam in utroque carminum genere interpretando

1) Quint. inst. orat. VIII, 6, 44: 'Alλŋropía, quam inversionem interpretantur, aut aliud verbis aliud sensu ostendit aut etiam interim contrarium. Prius fit genus plerumque continuatis translationibus: 45. Tale.. Vergilii G. II, 540. 541. Sine translatione vero in Bucolicis (IX, 7—10).

2) Glaser Jen. Lit. Zeit. 1879. p. 394: In dieser neuen Auflage der sechs ersten Bücher der Acneide ist Sch. entschieden conservativ aufgetreten, während er in der Ausgabe der Bucolica und Georgica vielfach neuernd und an der bisherigen Tradition rüttelnd, wie bekannt, vorgegangen war.

omnes cogitationes ad poetae et voluntatem perquirendam et artem illustrandam contuli. Nec omnia refutari necesse est, quae contra eam, quam ineundam esse statui, rationem scripta sunt. Nam qui quae ipsi posuerunt eadem paucis annis ita improbant, ut aut stolide dicta esse ipsi profiteantur aut omnino a se dicta esse negent, eorum commenta in disceptationem vocari non debent. Sed a viris et ingenio doctrinaque praestantibus et in explanandis Vergili carminibus diligentissime versatis multa ex iis quae mihi invenisse visus sum, aut probata aut correcta aut ita impugnata sunt, ut iudiciis eorum examinatis res melius cognosci posse videantur. De his pauca disserere mihi liceat.

Atque de annis, quibus eclogae scriptae sint, praeter Bitschofskyum3), cui Fritzschius respondit), Glaserus scripsit (N. Jahrb. f. Phil. u. Päd. II. Abt. 1877. h. 10, p. 496-502). Qui cum p. 496 dixisset Servi, qui tribus eclogas, septem annis georgica scripta esse tradidit, sententiam se ita probare, ut nec prorsus acciperet nec prorsus reiceret 5), idem p. 499 addidit se mecum consentire, triennium illud prorsus reiciente). Is cum ipse se refutaverit, nihil est cur ab aliis refutetur. Nec credibile est eum de carminum artificiosissime factorum temporibus recte iudicare, qui in brevissimo quattuor paginarum spatio sibi non constiterit. Nam hoc quidem iterum ac saepius monendum est, non quolibet argumento ex locis temere arreptis capto hanc disquisitionem niti, sed omnia quae in disceptationem veniant menti eius obversari debere, qui eclogarum tempora recte definire velit. Hoc ipsum fuit, cur de emendandi ratione accuratius dicendum esse crederem). In qua dissertationis parte nihil equidem novi finxi: sed id quod a Servio traditum erat restitui. Apud quem haec sunt, in quibus summa quaestionis inest: »ei proposuit Pollio, ut carmen bucolicum scriberet,

3) Quibus temporibus quoque deinceps ordine Vergilius eclogas composuerit. Stockerau. 1876. 4) Jahresbericht v. Bursian 1877. p. 78. 79.

5) I. .: »Noch jetzt . . . bin ich der Ansicht, dass die drei Abfassungsjahre für die bucolica und die sieben Jahre für die georgica, wie sie von Servius behauptet werden, nicht à tout prix anzunehmen, aber auch nicht sofort zu verwerfen sind.

6) 1. 1.: übrigens pflichten wir Sch. bei, wenn er die nur dreijährige Abfassungsfrist überhaupt aufgibt.

7) De georgicis a Vergilio emendatis. Berlin. 1873. p. 1sq.

quod eum constat triennio scripsisse et emendasse. item proposuit Maecenas Georgica, quae scripsit emendavitque septem annis. postea ab Augusto Aeneidem propositam scripsit annis undecim, sed nec emendavit nec edidit). Hoc loco si nihil de Aeneide additum esset, sine dubio quae de bucolicis et georgicis emendatis dicuntur ea ad primam limandi carminis curam referri possent. Quam recte emendationem vocari nemo negaverit 9). Sed de Aeneide quae scripta sunt ea aut mutari debent, id quod Tittlerus vidit 10), aut carmina edita iteratis curis emendata esse significant. Accedit quod cura carminibus nondum editis adhibita non solum ab eo qui Vergili vitam scripsit11), sed etiam ab aliis qui post Augustum fuerunt scriptoribus retractatio dicitur. Velut apud Tacitum in dialogi capite tertio Secundus Maternum his verbis obiurgat: an ideo librum istum apprehendisti, ut diligentius retractares et sublatis si qua pravae interpretationi materiam dederunt, emitteres Catonem non quidem meliorem, sed tamen securiorem? Recte igitur dixi Vergilium scripta retractasse, retractata edidisse, edita emendasse 12).

Neque in ipsis eclogis quidquam reperitur, quod huic sententiae adversetur. Nam quae Glaserus de eclogae primae versibus 7 et 8 disseruit 13) ea contra meam de illis versibus disputationem scripta non sunt. Numquam equidem negavi Octavianum a Vergilio vel primis ineuntis aetatis annis deum dici potuisse 14). Deum Cicero Lentulum 15), deos Horatius a. 723 non solum Octavianum, sed etiam Maecenatem et Agrippam dixit 16). Ergasilus vero apud

8) Serv. in Verg. Aen. 1. 1. comm. edd. Thilo et Hagen p. 2.
9) Cf. Quint. inst. orat. X, 4.

10) Progr. Brig. 1857. p. 4: Dies nec edidit nach emendavit bietet nicht einmal eine richtige Steigerung; man würde erwartet haben nec edidit nec emendavit.

11) Verg. vita. Reifferscheid Suet. p. 59. 12) Progr. Berol. 1873. p. 2.

13) 1. 1. p. 499 sq.

14) Jahrb. f. class. Phil. 1864. p. 769: Es fragt sich nur, ob die Verse, in welchen Octavianus nicht allein deus genannt, sondern auch zum Gegenstand eines festen Cultus gemacht wird, mit der Stellung, welche der jugendliche Imperator damals einnahm, vereinbar sind.

15) Cic. pr. Sestio c. 69, 144. Lentulum, cuius ego patrem deum ac parentem statuo fortunae ac nominis mei.

16) Serm. II, 6, 52: deos quoniam propius contingis.

Plautum se ipse non solum deum, sed etiam summum Iovem dicit 17). Nihil igitur de versu sexto:

O Meliboee, deus nobis haec otia fecit.

nihil de versu duodevicesimo:

sed tamen iste deus qui sit da, Tityre, nobis. nihil de versu quadragesimo aut quadragesimo primo: Quid facerem? neque servitio me exire licebat nec tam praesentis alibi cognoscere divos.

nihil de quadragesimo quarto aut quinto dicendum erat: hic mihi responsum primus dedit ille petenti,

pascite ut ante boves, pueri: submittite tauros.<<

Quae in his versibus scripta sunt ea sine dubio Vergilius anno 713 omnia scribere potuit. Disputavi et ante sedecim annos 18) et in libello, quem de eclogis interpretandis et emendandis Posnaniae scripsi 19) et in commentario, quo Bucolica interpretatus sum 20), de quattuor versibus:

7 sq. namque erit ille mihi semper deus: illius aram
saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.

42 sq. hic illum vidi iuvenem, Meliboee, quotannis

bis senos cui nostra dies altaria fumant.

In his enim Octaviano non divinae laudes, quibus ille iam iuvenis dignus erat, tribuuntur, sed sacra instituta esse dicuntur. Hoc anno 713 fieri potuisse negavi nec Glaserus hoc argumentum verbo aut infirmavit aut tetigit. Qui etiam credit illo iam tempore, quo invidiam aemuli infestissimi Octavianus studiosissime cavere debuit, tantam poetae non obscuri adulationem ei gratam fuisse 21).

17) Capt. IV, 2, 83: ego nunc tibi sum summus Iupiter:

85. proinde tu deum hunc saturitate facias tranquillum tibi.

18) Jahrb. f. class. Phil. 1864. p. 769.

19) Progr. des Fr. Wilh. Gymnasiums 1872. p. 7—15.

20) Vergils Gedichte erkl. v. Ladewig. 6. Aufl. 1876. p. 18-20.

21) 1. 1. 499. Man fragt sich ausserdem mit Recht: warum soll Octavian, von Julius Cäsar, der 42 v. Chr. unter die divi versetzt war, als Sohn adoptirt, nicht von Vergil, der ihm sein alles verdankte, in überschwenglicher Weise als deus verehrt werden ganz abgesehen davon, dass es psychologisch wahrscheinlicher ist, dass Jemand, der Wünsche hat, schmeichelt, als Jemand, der keine hat.

Tantum autem aberat, ut ille talem appellationem probaret, ut iis qui ea utebantur succenseret). »Templa«, ut ait Suetonius23), »quamvis sciret etiam proconsulibus decerni solere, in nulla tamen provincia nisi communi suo Romaeque nomine recepit. nam in urbe quidem pertinacissime abstinuit hoc honore«, nec in urbe aut in Italia quisquam qui quidem aliquo in numero fuerit imperatoris voluntati in tanta re refragari ausus est 24). Quodsi quis crediderit poetarum, qui in illo numero non fuerint, laudes quamvis intemperatas principi gratas fuisse, is Horatium legat et Augusti amicum et Vergili in principe laudando socium. Hic nec ante annum 725 Augustum inter deos referre 25) nec ante annum 740 deo praesenti< maturos honores largiri (ep. II, 1, 15) ausus est. Temporum igitur rerumque illa mutatio, quae et principis gloria et senatus populique adulatione facta est, effecit, ut etiam poetae elegantiores Augusti sacra solemnia laudare inciperent. Anno 713, quo ecloga prima composita esse creditur, idem illud fieri non potuit. Sequitur ut aut totum carmen multo post illum annum scriptum sit id quod verisimile non est aut quattuor illi versus (7. 8. 42. 43), quibus eiectis sententiarum ratio non dissolvitur, post annum 724 additi sint. Hoc enim anno sacra Augusto fieri coepta sunt 26).

In versu sexagesimo sexto, qui solus in hac ecloga emendatione sanandus est, novissimi editores plerique omnes rapidum cretae scribendum esse statuunt:

pars Scythiam et rapidum cretae veniemus Oaxen.

Forbigerus, qui insulae nomen defendit, nec fluvii nomen apud ullum scriptorem praeter Vibium Sequestrem repperit nec tam incogniti fluminis commemorationem pastori Mantuano non convenire

22) Philo leg. ad Gaium 23: τὸ μὴ δεσπότην μήτε θεὸν ἑαυτὸν ἐθελῆσαι προσειπεῖν, ἀλλὰ καὶ ἂν λέγοιτό τις, δυσχεραίνειν. Mommsen Rom. Staatsrecht II, 2. p. 734. A. 1: die Anrede als Gott litt er nicht.

23) Suet. Oct. 52.

...

24) Cass. Dio hist. rom. LI, 20: tois févois kavty tiva τεμενίσαι ἐπέτρεψε . . ἐν γάρ τοι τῷ ἄστει αὐτῷ τῇ τε ἄλλῃ Ἰταλίᾳ οὐκ ἔστιν ὅστις τῶν καὶ ἐφ ̓ ὁποσονοῦν λόγου τινὸς ἀξίων ἐτόλμησε τοῦτο ποιῆσαι.

25) C. III, 25, 4-6: Caesaris audiar aeternum meditans decus stellis inserere et concilio Jovis? dicam insigne recens, adhuc indictum ore alio. 16) Cass. Dio hist. rom. LI, 19: ἔν τε τοῖς γενεθλίοις αὐτοῦ καὶ ἐν τῇ τῆς ἀγγελίας τῆς νίκης ἡμέρᾳ ἱερομηνίαν εἶναι ἔγνωσαν.

« ForrigeFortsæt »