Billeder på siden
PDF
ePub

dem aetatis fuisset Agatharchidem ad verbum non translaturum fuisse. Artemidorus circiter a. C a. Chr. n. vixisse putatur; si artissimis circumscribuntur finibus ea temporum spatia, quibus quos Artemidorus memorat portus reperti coloniaeque deductae sunt, quoniam oppida celerrime maximis augescere incrementis nostra aetas nos satis docuit, tamen inter scriptores illos fere dimidium saeculum intercessisse opinior; qua re Agatharchidem senem fuisse pono circiter a. CL.

Neque hoc neglegendum est. Artemidorus et Agatharchide usus est et Eratosthene, cuius in errores inquisivit. v. Strab. p. 148. 159. 663. 825. 829. Strabo rursus Eratosthenis et Artemidori libros diligenter evolvit; ex hoc proferre solet quae apud illum non exstant; cetera missa facit v. p. 778 τἄλλα δὲ τὰ μὲν παραπλησίως to 'Epatoσdével éɣet scil. Artemidorus. Qua re quae ex Artemidoro excerpsit Strabo, magnam partem Agatharchides conscripsisse videtur. Alias igitur res narrasse Agatharchidem atque Eratosthenem facile intellegitur et Frieten tota re fallitur, qui Agatharchidem vestigia Eratosthenis secutum esse censet. cfr. 1. c. p. 66. Id autem quaeritur utrum Eratosthenes an Agatharchides fuerit posterior aetate. Alter alteram viam ac rationem in terris describendis sequitur; notitia autem quam uterque tenet maris australis litorumque similis videtur. Eratosthenes qua maiore diligentia est ac studio doctrinae intervalla et mensuras colligit; ab Heroonpoli Ptolemaidem quae nominatur pov abesse stadia novem milia, inde intermissa esse ad fauces angustas usque quattuor milia et quingenta, ad regiones in quibus casia feliciter provenit, stadia fere quinque milia v. Str. p. 768. § 4. cfr. § 20. cfr. etiam p. 786. 789. Agatharchides Heroonpolin non nominat, habet autem Arsinoen; sed quoniam proxime absunt in ultimo sinus Arabici angulo prope fossam a Nilo in mare perductam sitae, haud nescio an Strabo eas confuderit, v. p. 804. 809. Droysen p. 338. Ptolemaidis autem mentio etiam ab Agatharchide iniecta est, quae tunc temporis extrema urbs Graecorum fuisse videtur; condita autem fuit a Philadelpho v. Plin. VI, 29. Neque iis temporibus ora maritima usque ad Diram satis explorata erat; et Agatharchides et Eratosthenes ultra Sabaeos meridiem versus nullum iam populum noverunt, cfr. Bernhardy, Eratosth. p. 99 sqq. nec mirum, quod mercatores cum merces a Sa

baeis abunde acciperent ultra non progrediebantur cfr. Str. p. 798; id fieri potuit, ut inter Arabes et Indos maritimo itinere commercium intercederet. Utcumque res se habuit, si qui cognitionem Eratosthenis subtiliorem ducit, ei respondendum est, illum Agatharchide accuratiorem fuisse et acriore iudicio; qua re eidem aetati suppares eos habeo. Iam supra memoratum est, Agatharchidem usum esse Arriano, hunc Eratosthene; quod si ita est, Agatharchidem aetate minorem esse liquet, sed tamen paululo. Neque res quicquam offensionis habet, cum meminerimus quot libri regnantibus Ptolemaeis Alexandriae in lucem editi sint. Eratosthenes a. 194 obiit. Modo in eam sententiam adducti fuimus, ut senectutem scriptoris in medium saec. II distulerimus; id tempus optime convenit ad Eratosthenes mortem; nihil autem impedit, quo minus Agatharchidem paulo ante a. CL de vita decessisse ponamus. cfr. Droysen 1. c. II. p. 734 edit. prior. Agatharchides omisit scribere et senio confectus et ob seditiones in Aegypto concitatas. cfr. Phot. § 110 . . . οὔτε τῶν ὑπομνημάτων διὰ τὰς κατ' Αἴγυπτον ἀποστάσεις ἀκριβῆ παραδιδόντων σκέψιν. Ex iis tempus definiri nequit, sed Droysen, qua adsolet sagacitate, imperium Ptolemaei V vel annum CLXIV quo Philometor expulsus est intellegit. v. 1. c. III p. 337. Vides consensum iudicii; gratum autem et acceptum mihi est cum illo viro in eadem sententia esse.

Consulto adhuc eos locos omisi, quibus nixi homines docti aetatem Agatharchidis determinare conati sunt; nam quod in contrarias sententias discesserant, nihil certi ex eis effici posse apparet; sed num repugnent meo iudicio, nunc est considerandum. Omnes in partes de Agatharchide nuper disputaverunt Frieten, cuius dissertatio h. saec. a. XLVIII in lucem prodiit Bonnae, et qui eum ignorat, Mueller 1. c. p. LIV sqq.

Photius cod. CCXIII tradit Agatharchidem scribae et lectoris munere functum esse apud Heraclidem Lembum, qui Suida auctore s. v. Hoaxλ. sub Ptolemaeo VI floruit. Num alia ratio inter Her. et Ag. intercesserit nescimus; Frieten ac Mueller Agatharchidem adolescentulum fuisse sumunt; hic igitur A. natum esse inter annos CLXXXX et CLXXX ponit, ille a. CLX a. Chr. n.; sed nullo modo statui potest, quo fuerit tum aetatis anno, quamquam Frieten ex Diog. Laert. IX, 5, 5 ed. Cob. et VIII, 1, 21, cfr. V, 5, 8 tempus de

terminare studet. Cineas Agatharchidem educasse dicitur. Cineas a. CLXX Aegyptum moderatus est; sed nihil est, cur eo quoque tempore in eius tutelam Agatharchidem venisse coiciamus; id unum consequens est, Agatharchidem aetate Philometoris vixisse.

Exstat in Agatharchidis fragmentis pars orationis, qua bello contra Aethiopes imminente rex Aegypti iuvenis a tutore admonetur, ut animum ad fortitudinem prudentiamque applicet. à d' ἀφ ̓ ἧς ἡμέρας ἡ τύχη με κατέστησεν ἐπίτροπον τοῦ σώματος τοῦ σοῦ, νέου παντελῶς ὄντος καὶ τῆς ὅλης βασιλείας κτλ. Ab eodem Photio docemur, ab Agatharchide Thucydidem imitato conciones narrationibus interdum intextas esse v. cod. CCXIII. Agatharchides igitur regni Aegyptiorum administratorem istam orationem habentem fecit v. Friet. p. 5 sqq. Postquam hanc sententiam Niebuhr v. script. min. p. 411 proposuit, nemo nisi Mueller Agatharchidem ipsum regiam tulelam gessisse adfirmat. Quamquam aetas Agatharchidis nobis mera coniectura est auguranda, tamen quae Mueller profert argumenta diluuntur. Exempli causa verba quae exstant in ista oratione tutoris: πρεσβύτερος ὢν καὶ πολλῶν ἔμπειρος γεγονὼς πραγμátov eximie quadrare in Agatharchidem Mueller credit cfr. § 110. Videor mihi non sine causa arbitrari, qui gubernacula civitatum prehendant, plerosque aetate iam provectos esse; atque quorum in mentem veniunt tutori, Alexander, Cassander, Lysimachus ad saec. IV spectare videntur. Quod insulas in mari australi nuperrime esse repertas Agatharchides dicit ap. Phot. § 110, Mueller tempora Eudoxi significari vult, sed afferri non potest eius sententiae gravis probabilisque causa. v. Droysen 1. c. p. 337. Ap. Phot. § 102 iniecta est mentio de Ptolemaei Syria, sed cuiusnam Ptolemaei? v. supra. Non tota Syria ea potitus est Euergetes a. 243 sed potius Coelesyria intellegenda videtur, quam Ptolemaei occupatam habuerunt ex a. CCLXXX. Antiochus Magnus amissam recuperavit; inde crebrae possessorum mutationes. Syri teste Agatharchide magna lucra fecerunt ex commercio, quod habebant cum Arabibus; qua re magis tranquillus pacis status intellegendus est quam belli calamitas. Quia numero singulari dicitur, unum ex Ptolemaeis eligere cogimur, sub quo Agatharchides librum conscripsit, si vis, primum Ptolemaeum, si mavis Philadelphum, quippe qui Syriam expugnaverit, et hanc sententiam comprobo. Philadelphus quoque is fuit, quem copiis

[ocr errors]

Graecis primum in Aethiopiam invasisse nobis traditum est. v. Diod. I, 37, 5. Quamquam ad regnum pervenit, cum iam legitimam regnandi aetatem haberet. Novimus Sosibium tutorem Ptolemaei IV, Niebuhr Epiphanis aut Philometoris tutorem sumit v. 1. 1. p. 410. Droysen orationem cadere in annos inde ab a. CLXXXXVI usque ad a. CLXXXIV. v. edit prior. II. p. 733 contendit. Haec tota res vacillat et claudicat. Relinquo ne longus sim alias res parvulas et ambiguas et satis habeo complecti breviter quae effecisse mihi videor de temporibus Agatharchidis. Natus igitur est circiter a. CCL a. Chr. n., mortuus aetate exacta sub Ptolemaeo VI, qui obiit a. 146; haec ad veritatem accedere puto. Ut acrius videam, mihi quidem non contingit.

DE DIODORI LIBR. III, 2sqq. ET STRABONIS LIBR. XVII, 1 et 2.

Redeo ad Diodorum. Aethiopiae descriptionem incisam esse capite XI supra dixi; rationem autem quam Diodorus habuerit, non satis perspicio. Neque enim manifestum est, cur media in narratione percenseantur scriptores rerum Aegyptiacarum et Aethiopicarum. Ambigi potest utrum causa in rebus ipsis insita sit an extrinsecus inciderit. Itaque res ipsas perscrutari opus est earumque dispositionem.

Aethiopes narrat Diodorus lib. III. cap. II primos homines fuisse, primos coluisse deos, tutos a quovis hoste externo habitasse. Exponit deinde quas rationes cum Aegyptiis habuerint; Osiride enim duce eos colonias in Aegyptum deduxisse, iisdem legibus atque institutis, eodem scripturae genere quo Aegyptios usos esse. Tum adferuntur singularium morum exempla atque haec tota expositionis pars terminatur hoc enuntiato: ταῦτα μὲν οὖν τὰ νόμιμα παρὰ τοῖς Αἰδιόψιν ἐστι τοῖς τὴν μητρόπολιν αὐτῶν οἰκοῦσι καὶ νεμονένοις τήν τε νῆσον τὴν Μερόην καὶ τὴν χώραν τὴν πλησίον Αἰγύπτου 7, 3. li igitur Aethiopes intellegendi sunt, qui inde ab Aegypto ad meridiem versus spectant ac praecipue illi qui insulam urbemque Meroen incolunt. Ad eandem regionem pertinent verba cap. 3, 1 τοὺς Αιθίοπας

τοὺς ὑπὲρ Αἰγύπτου et cap. 6, 1: κατὰ τὴν Μερόην, ut nulla dubitatio esse possit.

Pergit cap. 8, 1 ἔστι δὲ καὶ ἄλλα γένη τῶν Αἰθιόπων παμπληθῆ, τὰ μὲν ἐξ ἀμφοτέρων τῶν μερῶν τὴν παραποτάμιον τοῦ Νείλου και τοικοῦντα καὶ τὰς ἐν τῷ ποταμῷ νήσους, τὰ δὲ τὴν ὅμορον τῆς ̓Αραβίας νεμόμενα, τὰ δ ̓ ἐν τοῖς μεσογείοις τῆς Λιβύης καθιδρυμένα. Praeter illas veras ac germanas fuerunt aliae gentes Aethiopum, quorum corpora mores arma vestes victus religiones perstringuntur. cfr. 8 et 9. Ubi terrarum habitaverint, apparet. cfr. 9, 1 oi àváτερον Μερόης οἰκοῦντες. Capite X describitur regio ad Nilum sita praestans amoenitate et fertilitate, de qua pugnavisse cum Afris Aethiopes. περὶ μὲν οὖν Αιθιόπων καὶ τῆς χώρας αὐτῶν τοσαῦτα λέγομεν 10, 6 Dilucide planeque scriptor dixit persequi Aethiopes se desinere. Atque sub finem totius narrationis nihil offensioni est, quod existimatur de scriptoribus capite XI; id autem caput pertinere ad priorem libri partem, ipsis ex verbis efficitur. v. § 3 καὶ τοὺς λόγους τῶν ἱστορικῶν ἐξελέγξαντες τοῖς μάλιστα συμφωνοῦσιν ἀκόλουθον τὴν ἀναγραφὴν πεποιήμεθα. Diodorus enim usus est tempore praeterito cfr. § 2 Ιστορηκότες τὰ πλεῖστα τῶν προειρημένων ἐν πᾶσι σχεδὸν ἐπιτυγχάνουσι.

Diodori verbis perpensis pro certo habemus orationem ad alias res procedere; sed scripta invenimus § 4 περὶ μὲν οὖν Αιθιόπων τῶν πρὸς τῇ δύσει κατοικούντων ἀρκεσθησόμεθα τοῖς ῥηθεῖσι, περὶ δὲ τῶν κατὰ τὴν μεσημβρίαν καὶ τὴν Ἐρυθρὰν θάλατταν κειμένων ἐν μέρει διέξιμεν.

Quae repugnant et meae sententiae et iis quae a Diodoro exposita sunt. Quid enim sibi volunt Aethiopes ad occidentem conversi? Significanturne ii, qui cum Afris pugnant? an omnes universi, de quibus adhuc dictum est? mirum autem, cur non ab initio disiuncti sint. Iam qui ad meridiem vergunt omnino non intelleguntur; quid autem valet mare Erythraeum? nam eae gentes quas supra Aegyptum Nilum accolere, finitimas Arabiae regiones obtinere Diodorus modo docuit, ubi habitant nisi ad meridiem versus et ad sinum Arabicum? sed v. infra. Si qui remotissimas partes meridianas interpretatur, rursus fallitur; nam pergit oratio: § 4 δοχεῖ δ' ἡμῖν ἁρμόττειν προδιελθεῖν περὶ τῆς τοῦ χρυσοῦ κατασκευῆς τῆς ἐν τούτοις τοῖς τόποις γινομένης. c. 12. περὶ γὰρ τὰς ἐσχατιάς τῆς

« ForrigeFortsæt »