Billeder på siden
PDF
ePub
[graphic][merged small]

Nusquam abero, et tutum patrio te limine sistam.'
Dixerat, et spissis noctis se condidit umbris.

Vision of the Fate of Troy.

Adparent dirae facies inimicaque Troiae numina magna deum.

Tum vero omne mihi visum considere in ignis
Ilium et ex imo verti Neptunia Troia;

ac veluti summis antiquam in montibus ornum •
cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant
eruere agricolae certatim, - illa usque minatur
et tremefacta comam concusso vertice nutat,
volneribus donec paulatim evicta supremum
congemuit, traxitque iugis avolsa ruinam.

Counsels of Flight.

Descendo, ac ducente deo flammam inter et hostis expedior; dant tela locum, flammaeque recedunt.

Stubborn Refusal of Anchises.

Atque ubi iam patriae perventum ad limina sedis
antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos
optabam primum montis primumque petebam,
abnegat excisa vitam producere Troia
exsiliumque pati. Vos O, quibus integer aevi
sanguis,' ait 'solidaeque suo stant robore vires,
vos agitate fugam :

me si caelicolae voluissent ducere vitam,
has mihi servassent sedes. Satis una superque
vidimus exscidia et captae superavimus urbi.
Sic O sic positum adfati discedite corpus.
Ipse manu mortem inveniam; miserebitur hostis
exuviasque petet; facilis iactura sepulcri.

620

625

630

635

640

645

Iam pridem invisus divis et inutilis annos

demoror, ex quo me divom pater atque hominum rex fulminis adflavit ventis et contigit igni.'

Talia perstabat memorans, fixusque manebat. Nos contra effusi lacrimis, coniunxque Creüsa Ascaniusque omnisque domus, ne vertere secum cuncta pater fatoque urguenti incumbere vellet. Abnegat, inceptoque et sedibus haeret in isdem. Rursus in arma feror, mortemque miserrimus opto: nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur? 'Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto sperasti, tantumque nefas patrio excidit ore? Si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui, et sedet hoc animo, perituraeque addere Troiae teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto, iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus, natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras. Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis eripis, ut mediis hostem in penetralibus, utque Ascanium patremque meum iuxtaque Creüsam alterum in alterius mactatos sanguine cernam? Arma, viri, ferte arma; vocat lux ultima victos. Reddite me Danais; sinite instaurata revisam proelia. Numquam omnes hodie moriemur inulti.' Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram insertabam aptans, meque extra tecta ferebam. Ecce autem complexa pedes in limine coniunx haerebat, parvumque patri tendebat Iulum: 'Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum; sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis, hanc primum tutare domum. Cui parvus Iulus, cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?'

650

655

660

665

670

675

A Sign from the Gods. Anchises Gives Way.

Talia vociferans gemitu tectum omne replebat, cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum. Namque manus inter maestorumque ora parentum ecce levis summo de vertice visus Iuli

fundere lumen apex, tactuque innoxia mollis lambere flamma comas et circum tempora pasci.

680

[graphic][merged small]

Nos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantem excutere et sanctos restinguere fontibus ignis.

685

At pater Anchises oculos ad sidera laetus

extulit, et caelo palmas cum voce tetendit :

Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis,

aspice nos; hoc tantum, et, si pietate meremur,

690

da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma.' Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore

« ForrigeFortsæt »