Billeder på siden
PDF
ePub

His commota fugam Dido sociosque parabat :
conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni
aut metus acer erat; navis, quae forte paratae,
corripiunt, onerantque auro: portantur avari
Pygmalionis opes pelago; dux femina facti.
Devenere locos, ubi nunc ingentia cernis
moenia surgentemque novae Karthaginis arcem,
mercatique solum, facti de nomine Byrsam,
taurino quantum possent circumdare tergo.
Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris,
quove tenetis iter?' Quaerenti talibus ille
suspirans, imoque trahens a pectore vocem :

Eneas's Tale.

'O dea, si prima repetens ab origine pergam, et vacet annalis nostrorum audire laborum, ante diem clauso componat Vesper Olympo. Nos Troia antiqua, si vestras forte per auris Troiae nomen iit, diversa per aequora vectos forte sua Libycis tempestas adpulit oris. Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penates classe veho mecum, fama super aethera notus. Italiam quaero patriam et genus ab Iove summo. Bis denis Phrygium conscendi navibus aequor, matre dea monstrante viam, data fata secutus ; vix septem convolsae undis Euroque supersunt. Ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro, Europa atque Asia pulsus.' Nec plura querentem passa Venus medio sic interfata dolore est :

The Omen.

'Quisquis es, haud, credo, invisus caelestibus auras.

vitalis carpis, Tyriam qui adveneris urbem.

Perge modo, atque hinc te reginae ad limina perfer,

360

365

370

375

380

385

Namque tibi reduces socios classemque relatam
nuntio, et in tutum versis aquilonibus actam,
ni frustra augurium vani docuere parentes.
Aspice bis senos laetantis agmine cycnos,
aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto
turbabat caelo; nunc terras ordine longo
aut capere, aut captas iam despectare videntur :
ut reduces illi ludunt stridentibus alis,

et coetu cinxere polum, cantusque dedere,
haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum
aut portum tenet aut pleno subit ostia velo.
Perge modo, et, qua te ducit via, dirige gressum.'

The Goddess Revealed.

Dixit, et avertens rosea cervice refulsit, ambrosiaeque comae divinum vertice odorem spiravere, pedes vestis defluxit ad imos,

et vera incessu patuit dea. Ille ubi matrem
adgnovit, tali fugientem est voce secutus:
'Quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis
ludis imaginibus? Cur dextrae iungere dextram
non datur, ac veras audire et reddere voces?'

Æneas Veiled in a Cloud.

390

395

400

405

Talibus incusat, gressumque ad moenia tendit:

410

at Venus obscuro gradientes aëre saepsit,
et multo nebulae circum dea fudit amictu,
cernere ne quis eos, neu quis contingere posset,
molirive moram, aut veniendi poscere causas.
Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit
laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo
ture calent arae, sertisque recentibus halant.

415

First View of Carthage.

Corripuere viam interea, qua semita monstrat. Iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi imminet, adversasque adspectat desuper arces. Miratur molem Aeneas, magalia quondam,

[blocks in formation]

miratur portas strepitumque et strata viarum.
Instant ardentes Tyrii, pars ducere muros,
molirique arcem et manibus subvolvere saxa,
pars optare locum tecto et concludere sulco.
[Iura magistratusque legunt sanctumque senatum ;]
hic portus alii effodiunt; hic alta theatris

420

[graphic]

425

fundamenta locant alii, immanisque columnas
rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris.
Qualis apes aestate nova per florea rura
exercet sub sole labor, cum gentis adultos
educunt fetus, aut cum liquentia mella
stipant et dulci distendunt nectare cellas,

430

aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto
ignavom fucos pecus a praesepibus arcent:
fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
'O fortunati, quorum iam moenia surgunt!'
Aeneas ait, et fastigia suspicit urbis.
Infert se saeptus nebula, mirabile dictu,

435

per medios, miscetque viris, neque cernitur ulli.

440

Temple of Juno.

Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbra, quo primum iactati undis et turbine Poeni effodere loco signum, quod regia Iuno monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello egregiam et facilem victu per saecula gentem. Hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido condebat, donis opulentum et numine divae, aerea cui gradibus surgebant limina, nexaeque aere trabes, foribus cardo stridebat aënis. Hoc primum in luco nova res oblata timorem leniit, hic primum Aeneas sperare salutem ausus, et adflictis melius confidere rebus. Namque sub ingenti lustrat dum singula templo, reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi, artificumque manus inter se operumque laborem miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas,

bellaque iam fama totum volgata per orbem,

Atridas, Priamumque, et saevum ambobus Achillem.
Constitit, et lacrimans, Quis iam locus' inquit 'Achate,

445

450

455

quae regio in terris nostri non plena laboris ?
En Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi;
sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt.
Solve metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.'
Sic ait, atque animum pictura pascit inani,
multa gemens, largoque umectat flumine voltum.

The Painted Walls.

Namque videbat, uti bellantes Pergama circum hac fugerent Graii, premeret Troiana iuventus, hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles. Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno Tydides multa vastabat caede cruentus, ardentisque avertit equos in castra, prius quam pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent. Parte alia fugiens amissis Troïlus armis,

460

465

470

infelix puer atque impar congressus Achilli,

475

fertur equis, curruque haeret resupinus inani,

lora tenens tamen; huic cervixque comaeque trahuntur

per terram, et versa pulvis inscribitur hasta.

Interea ad templum non aequae Palladis ibant crinibus Iliades passis, peplumque ferebant, suppliciter tristes et tunsae pectora palmis; diva solo fixos oculos aversa tenebat.

480

Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros, exanimumque auro corpus vendebat Achilles.

Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo,
ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici,
tendentemque manus Priamum conspexit inermis.
Se quoque principibus permixtum adgnovit Achivis,
Eoasque acies et nigri Memnonis arma.
Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis

485

490

Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet,

« ForrigeFortsæt »