Billeder på siden
PDF
ePub

agmina. Quem iuxta sequitur iactantior Ancus, nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris.

Vis et Tarquinios reges, animamque superbam

ultoris Bruti, fascesque videre receptos?
Consulis imperium hic primus saevasque secures

815

[graphic][merged small]

accipiet, natosque pater nova bella moventes
ad poenam pulchra pro libertate vocabit.
Infelix, utcumque ferent ea facta minores,
vincet amor patriae laudumque immensa cupido.

820

Quin Decios Drusosque procul saevumque securi aspice Torquatum et referentem signa Camillum.

Cæsar and Pompey.

'Illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis, concordes animae nunc et dum nocte premuntur, heu quantum inter se bellum, si lumina vitae attigerint, quantas acies stragemque ciebunt! Aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci descendens, gener adversis instructus Eoïs. Ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella, neu patriae validas in viscera vertite vires; tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo, proice tela manu, sanguis meus!

825

830

835

'Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho victor aget currum, caesis insignis Achivis. Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas, ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli, ultus avos Troiae, templa et temerata Minervae. Quis te, magne Cato, tacitum, aut te, Cosse, relinquat?

840

Quis Gracchi genus, aut geminos, duo fulmina belli,
Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem
Fabricium vel te sulco, Serrane, serentem?

Quo fessum rapitis, Fabii? Tu Maxumus ille es,
unus qui nobis cunctando restituis rem.
Excudent alii spirantia mollius aera,

845

credo equidem, vivos ducent de marmore voltus, orabunt causas melius, caelique meatus

describent radio, et surgentia sidera dicent:

850

tu regere imperio populos, Romane, memento; hae tibi erunt artes; pacisque imponere morem, parcere subiectis, et debellare superbos.'

Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit:

'Aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis

855

[graphic][merged small]
« ForrigeFortsæt »