Billeder på siden
PDF
ePub

alia nomina vera habeamus, nisi quae et locorum et temporum et rerum coniuncta necessitate fictionem excludant. Accedit non omnino improbanda coniectura, posse etiam sub diversis nominibus unam personam latere; cum praesertim inveniantur quae a corporis vel animi facultatibus sumpta esse pateat, ut Pyrrha, Glycera, Lalage, Neaera. Virilia nomina in carminibus, nisi quae virorum sunt gestarum rerum splendore nobilium, non latina esse solent sed graeca. Quod quidem factum putamus, ut graecum carminum genus in hac quoque re suam naturam teneret. Deinde a Romanis iuvenilia nomina, quae pueri ante quam togam virilem sumerent, puellae ante quam nuberent habere solebant, diutius etiam, inter familiares maxime, servata esse probabile est. Ut exempla proponam, Augustus puer Thurinus solebat appellari, neque aliud est nomen imperatoris Caligulae, aut cognomen M' Curii Dentati, qui cum dentibus natus erat. Puellarum iuvenilia nomina saepe sumebantur a colore sive capilli sive oculorum, ut Rufa, Rufilla, Rutila, Caesulla, Ravilla. Eius modi igitur nomina, cum nescio quid poeticae naturae haberent, in Horatii carmina videntur esse recepta.

Talis igitur poeta fuit, quem Quintilianus Instit. orat. X, 1, 96 fere solum ex lyricis latinis dignum habuit qui legere

Graecorum carmina imitatione exprimere et eadem sententiarum serie, nedum iisdem verbis, Latine reddere. Exordia carminum, unde initium dicendi et propositum sumat, et principales sententias, in conspicua plerumque sede vel in principio vel in media parte vel in clausula collocatas, quibus carmina sua distinguat et doctos amicos moveat vel oblectet, a Graecis auctoribus repetere solet, ut multiplicem illum ac varium orationis ornatum, in quo vix dici potest, quantopere e Graecis suis exemplaribus pendeat." ibid. p. XXI: Horatius postquam initio sane Graecos paulo sollicitius expressit, inde a libro secundo Carminum omnia ad suum iudicium conformare coepit, in tertio et quarto Graeca non mutuatus est nisi ut Graecorum suavitatem locis aliquot adderet." ibid. p. XXII: Quoniam hoc quoque vidimus, eam imitationem ab

[ocr errors]

eodem per diversissimos locos dispersam fuisse, ut non de scripto sed ex memoria plerumque facta videatur, Graeca Horatii interpretatio eo diligentior esse debet, quo verius quasi dispersa disiectorum membrorum collectio vocari potest. Saepenumero mente potius quam oculis cernitur, insignem quandam Graeci scriptoris sententiam ab Horatio arreptam et pertractatam esse, ut in verbis quidem nulla admodum similitudo appareat, si tamen inventionem et totam artem paulo accuratius inspexeris, non possis dubitare, quin eam Graecorum studio debeat." De eadem re docta commentatio est Theodori Arnoldi, ab Ecksteinio annis 1855. 1856 Halis edita; ac de Horatio Euripidis imitatore Antonius Goebelius diligentissime scripsit, cuius commentationem reperies in Mützelii Annal. (Zeitschr. f. d. Gymnasialw.) 1851. p. 298 sqq.

tur, quem sua vaticinatio immortalitatis non fefellit 57); nam inter omnes quotquot fuerunt lyrici nemo fuit qui hunc maiore honore et crebriore omnium lectione unquam superaverit. Decessit Horatius C. Marcio Censorino C. Asinio Gallo Coss., anno u. c. 746 (aetatis 57) a. d. V. Kal. Decembr., subita vi mortis oppressus,,herede Augusto palam nuncupato, cum urgente vi valetudinis non sufficeret ad obsignandas testamenti tabulas. Humatus et conditus est extremis Esquiliis iuxta Maecenatis tumulum“ 58). Hic autem eodem anno supremum diem antea obierat, postquam quanti illum habuisset etiam testamento prodidit; in quo ad Augustum haec scripserat:,,Horatii Flacci ut mei esto memor." Quos vita coniunxerat, ne mors quidem secernere voluit; hoc ita fore iam dudum poetae animus praesenserat, dixerat, sacramento firmaverat 59). Quali is corpore animique temperamento fuerit, ipse tradit. Fuit enim statura brevis 60), nigris oculis 61), nigris capillis 62), sed praecanis 63); iuvenili aetate cum bona valetudine usus esse videatur 64), nisi quod interdum fortasse lippis oculis laboraret 65), vir factus multo fuit infirmior 66) et pinguis, ut ventriculo etiam premeretur 67); ceterum adulescens calidus et postea quoque ad irascendum celer, sed ut esset placabilis 68); in corporis cultu paulo neglegentior 69).

De temporibus, quibus Horatii opera edita esse videntur, multae a multis viris doctis institutae sunt quaestiones, et singularem librum Frankius conscripsit Berolini 1839, cui titulus Fasti Horatiani; qui cum omnino accurate et diligenter quaesierit, inde,,conspectum temporum, quibus Horatius opera scripsit et edidit", (p. 80 sq.) transscribam :

1. Sermonum liber I ab anno u. c. 713 usque ad annum 720 compositus (41-34 a. Christ. n.; aetatis ann. 24-31) prodiit monobiblos a. 719 (35 a. Chr.; aetat. a. 30).

2. Sermonum liber II intra annos u. c. 719 et 724 (35-30

[blocks in formation]

a. Chr.; aetatis ann. 30-35) scriptus publici iuris factus est anno u. c. 724 70).

3. Epodon liber ab anno u. c. 713 ad annum usque u. c. 724

(41-30 a. Chr. n.; aetat. ann. 24-35) confectus editus est anno u. c. 724 vel 725 (30 vel 29 a. Chr.; aetatis anno 35 vel 36).

4. Carminum libri tres priores intra annos u. c. 724 et 730 (30-24 a. Chr.; aetat. ann. 35-41) exarati fine anni u. c. 730 aut initio proximi coniunctim evulgati sunt "1). 5. Epistularum liber I ab anno u. c. 730 usque ad VI. Id. Decembr. anni 734 (24-20 a. Chr.; aetat. ann. 41-45) perfectus exiit ante diem Horatii natalem anni u. c. 734 (20 a. Chr.).

6. Carmen saeculare anno u. c. 737 edolatum emissumque est (anno 17 a. Chr.; aetat. anno 48).

7. Carminum liber IV intra annos u. c. 737 et 741 (17 a. Chr. -13 a. Chr.; aetatis annos 48-52) confectus et anno 741 editus est 72).

8. Epistularum liber II primo iam edito et post carmen saeculare scriptus est, sed incertum quo anno.

"

70) M. Hertz, Analect. I, p. 16: Si probabilia sunt, quae hucusque disputavi (sc. de Sat. I, 1 et Vergilii Georg. libris anno fere 729 finitis), ut probabilia mihi videntur, iam cogor in castra sive Zumptii sive Kirchneri abire, qui utrumque librum coniunctim editum esse statuerunt."

71) Non possum praeterire quin Frankium in his assentientem me habere negem. Concedo editos esse libros a. 730 vel 731; sed in iis carmina esse ante annum 724 confecta vehementer aio. cf. supra p. 6 adnot. 21. Dicendum potius carminum libros tres scriptos intra annos 713 et 730 vel 731, coniunctim editos esse a. 730 vel 731.

72) Idem dicendum quod de tribus prioribus libris; in hoc quoque verisimile est inesse carmina dudum confecta et diu in scriniis servata. De Epistularum 1. I. monendum est, probabiliorem fortasse aliorum esse sententiam, qua prior epist. liber anno

Horatius ed. Dillenburger ed. VII.

demum 735 vel 736 editus esse dicitur. Cfr. Duentzer Kritik u. Erkl. T. III. p. 68 sq. Müllero videtur prior epistular. liber intra annos u. C. 730-734, posterior intra annos u. c. 742-743 scriptus esse; epistulae ad Pisones annum natalem 745 vel 746 u. c. esse suspicatur. Cf. 1. 1. p. 79 sq. Hirschfelderi sententiam si sequimur, nullum carmen trium priorum librorum post a. u. c. 731 scriptum est, non pauca etiam ante a. 724; deinde omnia carmina Alcaico metro conscripta post pugnam Actiacam composita esse putat, tum Carm. I, 4. I, 7. I, 28 et Sapphica nonnulla, ut Carm. II, 6 intra Philippensem pugnam et Actiacam. Christius (Fast. Horat. epicr.) ita sibi persuasit, ut carminum libros tres coniunctos anni 735/19 verno tempore vel potius a. 734/20 editos, epistularum librum primum post carmina iam divulgata anno 735/19 vel 736/18 foras emissum esse" crederet.

2

9. De artis poeticae aetate nil constat. (Sed tu vide ad Art. poet. praefat. et tabulam chronolog. ad a. u. c. 745.)

De ordine, quo carmina nunc per libros disposita habemus, hoc mihi videor affirmare posse, eum non casu quodam factum sed ipsius poetae consilio ac voluntate institutum esse. Videtur enim poeta Maecenatis gratiam et amicitiam etiam loco quo carmina ad optimum patronum conscripta inter reliqua librorum carmina collocavit, illustrare voluisse.

Primus Carminum liber duo habet carmina ad Maecenatem scripta, c. 1 et c. 20. Ea autem posita sunt in initiis prioris et posterioris partis libri; utraque enim pars habet 19 carmina. Bene notavit Luc. Müller (edit. 2) p. XIX:,,Horatium in primis novem huius libri poematis diversis ubique usum esse numeris, nimirum ut statim ipsa zovuεtoia lectorum animos lyrico carmini adsuefaceret et conciliaret. Nova autem et aliena ab his, quae in limine operis posuit, metra adhibuit quattuor, non plura et quidem carminibus VI."

Alter Carminum liber plurimam partem eorum comprehendit, quae ad amicos scripta sunt; atque inter 13 eiusmodi carmina tria sunt ad Maecenatem data, quae quidem omnia (12. 17. 20) et in altera parte libri reperiuntur et totum librum claudunt (c. 20).

Tertius Carminum liber habet 30 carmina in iisque tria ad Maecenatem (c. 8. 16. 29). Ex his unum (c. 16) inferiorem partem totius libri aperit, alterum (c. 8) mediam sedem superioris partis occupavit, tertium (c. 29) libri quasi agmen claudit, nam quod restat c. 30 non tam huius solius libri quam trium librorum finem facit. In fronte libri maluit collocare magna illa de salute civitatis carmina.

Epodon liber habet 17 carmina in iisque 4 ad Maecenatem data; ea autem ita disposita reperies, ut unum primam sedem (ep. 1), alterum mediam (ep. 9) obtineat, reliqua duo inter primam et mediam (ep. 3) atque inter mediam et extremam sedem (ep. 14) collocata sint. Gravia et severa carmina (ep. 1. 9) primam et mediam sedem occuparunt, iocosa et lepida (ep. 3. 14) intermixta sunt.

Sat. lib. I habet 10 satiras; quas cum in duas et aequales partes disieceris, videbis utriusque partis initia duabus satiris data esse, quibus Maecenatem poeta alloquitur (sat. 1. 6).

Sat. lib. II non habet sermonem ad Maecenatem scriptum; sed mentio eius saepius fit (3, 212. 6, 31. 41. 7, 33. 8, 22).

Epist. lib. I continet 20 epistulas, ex quibus ultima reliquis quasi comes data est; inter reliquas autem et prima et postrema ad Maecenatem scriptae sunt (ep. 1. 19); praeterea ad eundem missa est septima.

In quarto Carminum libro non reperitur carmen, quo poeta Maecenatem alloquatur. Semel tantum eius mentio fit in medio carmine 11. Sed totus liber in honorem Augusti ac Neronum editus esse dicitur.

De Epist. libro II nihil dicendum est. Iam vide, num recte sic scripserit Peerlkampius: „Ipse (Horatius), subito mortuus, neque extremam manum operi suo admovit neque libellos in unum corpus collegit. Carmina, eo mortuo reperta, amici ediderunt, addita deinde suo quaeque generi, Hexametra Hexametris, Lyrica Lyricis." Neque amici poetae neque postea grammatici illum ordinem constituissent; amici non habuerunt, cur Maecenati, iam mortuo, tantum honorem tribuerent, grammatici ordinem direxissent ad similitudinem vel argumenti vel metri vel personarum.

[blocks in formation]

Tabula chronologica.

Consules.

Quid his annis gestum sit, indicatur.

L. Aurelius Cotta L. Q. Horatius Flaccus nascitur.
Manlius Torquatus.
Cn. Domitius Calvi-
nus M. Valerius
Messalla.

C. Iulius Caesar III.
M. Aemilius Lepi-
dus.

Hoc vel superiore anno Horatius Romam venisse videtur.

Bellum Africanum. Ad Thapsum pugnatur. M. Cato Uticae moritur, Caesar quater triumphat, ex Gallia, ex Aegypto, ex Ponto, ex Africa. Caesar contra Pompeios in Hispaniam proficiscitur.

« ForrigeFortsæt »