Billeder på siden
PDF
ePub

CARMINA.

RECENSVIT

GODOFREDVS HERMANNVS.

LIPSIAE

APVD WEIDMANNOS

1849.

[merged small][merged small][ocr errors]

PRAEFATIO.

Bionis et Moschi quae habemus carmina quum essent ex libris et lacunosis et valde mendosis edita, multos quidem doctorum ad emendandum excitarunt, sed eorum plerique id ea et levitate et temeritate egerunt, ut auxerint magis numerum vitiorum quam minuerint. Qui autem horum poetarum reliquias nitidius quam ante eum factum erat edidit, Augustus Meinekius, de multorum videtur locorum emendatione desperasse, aliorum autem tractationem servasse ampliori de qua cogitabat editioni poetarum bucolicorum. Interea ego, quum dolerem quod carmina illa, quae venustissima sunt diligentissimeque elaborata, ita neglecta iacerent ut vix ulla pagina sine offensione legi posset, nolui in scriniis retinere quae me putarem conferre posse ut etiam cum voluptate legerentur. Quod feci sic ut et de librorum scripturis et de coniecturis doctorum praeterirem quae inutilia atque oblivione digna essent, afferrem autem quae lectoribus iudicandi de vero copiam facerent. Interdum tamen de innumerabilibus illis vel interpretandi vel emendandi conatibus, qui nemini cuiquam debebant in mentem venire, non piguit aliquid excerpere quod notarem aut refutarem. Permagnus enim numerus est illorum, qui

« ForrigeFortsæt »