Billeder på siden
PDF
ePub

constat. Nam quod olim Haenelii auctoritate adductus librum saeculi vi Augustoduni extitisse putaram, eum potius scriptura Carolingica exaratum et reliquis supparem tempore postea cognovi [cf. schol. Hor. ed. Hauth. tom. I, add. et corr. VIII. VIIII]. Neque ulla est causa cur Blandinium antiquissimum ultra annum octingentesimum p. Chr. n. ascendere existimemus. Apparet autem Flacci paucissima exemplaria servata tempore Merovingiorum litteris haud sane opportuno, unde non mirum quosdam errores membranarum omnium saeculi VII vel VIII originem prae se ferre.

De Blandiniis membranis quid statuerem et alibi plene significavi [ann. phil. a. 1861; 1862 pg. 653; 727] nec nunc oportet repeti, postquam Zangemeisterus meus, qui et libello academico de Horatii vocibus singularibus Berol. 1862 edito optime consuluit Flacco, fidem Cruquii male a nonnullis suspectatam feliciter utque nullus iam dubitando locus sit relictus adseruit Musei Rhenani XVIII, 321 sqq. Ceterum vix est quod moneam nos non Blandinios magis quam reliquos libros servili coluisse veneratione sed ut solemus iudicio ac rationi plus detulisse quam membranis omnibus.

--

Secuti igitur sumus primum codices Blandinios, deinde Graevianum, Leidensem, Vossianum, Reginensem Bentleii, qui ut ingenio reliquos Horatii carminum editores praestitit ita membranis longe optimis a Cruquio adhibitas si omiseris - videtur esse usus; praeterea Orellii Obbarii Kirchneri Holderi Kelleri aliorum libros subinde respeximus. Et nobis περιπλομένων ἐνιαυτών unus alterve codex Flacci in manus incidit, sed statim ut abiceremus ubi rimantibus in noto saturarum versu apparuisset triste illud rabiosi tempora signi' pro eo quod scripsisse poetam et Blandinii vetustissimi auctoritate et simplicis ratiocinationis pondere adstruitur. Equidem ut dicam quod sentio a novis quae sub

inde prompsere docti sive proment subsidiis nihil fere ad Horatii carmina commodi proventurum esse existimo nisi ut de Mavortii recensione certius quam hactenus licet iudicari possit. Quam tamen ipsam nisi vehementer fallor apparebit tali doctrina talique consilio esse institutam quo pleraeque omnes diopewσeic scriptorum Latinorum saeculis quarto quinto sexto factae, nempe ut in frivolis fere ac nullius momenti vitiis tollendis subsisteret Mavortius, utque locos difficiliores si modo temptaret corrumperet potius quam corrigeret. Vt iniquius iudicem de homine, tamen in tanta reliquarum membranarum multitudine facile nos ad emendanda verba Flacci supersedere posse curis eius omni pignore ausim affirmare. Neque enim quinto sextove saeculo eas quibus nunc sunt deformata traxere labes nisi admodum paucas Horatii scripta sed proximis post ipsum annis LX.

Erat ubi confugiendum videretur ad grammaticorum sive scholiastorum testimonia.

Iam Horatii libris sive explicandis sive emendandis cum a renatis inde litteris operam navarint plurimi, saeculi potissimum sexti decimi doctorum ut puta Fabricii, Lambini, Cruquii, Torrentii, Pulmanni aliorum industria congesta sunt quibus postea quasi publica et communi materia uterentur litterati, quicumque circa Flacci carmina haererent. Horum plerosque ut doctrina ita ingenio longe antecessit Bentleius, cuius tamen inventa statim post obitum eius omissa per ignaviam nostro demum saeculo quo par erat honore haberi coepta sunt. Proxima huius sunt Petri Peerlcampii et Augusti Meinekii merita, ut tamen illius detegendo errori quam inveniendo vero ingenium fuerit aptius.

Observavi autem potissimum exemplar viri summi ac maxime venerandi Augusti Meinekii, ut tamen libertatem iudicii quam saepe alias probavimus ne

hac quidem occasione omitteremus. Ceterum quod haud sane raro refellendi cum huius tum Bentleii vel Peerlkampii opiniones subituri sumus periculum, nequis livore aut iactando ingenio factum esse existimet parum veremur. Hi enim sunt viri quorum ex erroribus plerumque vix minus discas quam ex eis quae recte observarunt. Et saepe eorum dum contemplor ingenia venit in mentem quod de uno ex isdem dicere solebat Hemsterhusius, movere eum multa non movenda, sed plerisque locis veteres scriptores, si ita scripsissent, ut ille legendum decrevit, melius fuisse facturos.

Ceterum pro rationibus huius editionis ex coniecturis doctorum non nisi eas recipiendas putavi quae dubitationi fere essent exemptae. Et cum multos hoc tempore temeritate et inprudentia praecipitatos minus feliciter viderem versari in crisi Horatiana, eo magis sobrietati ac modestiae studere induxi in animum. Hinc factum ut de nostris inventis paucissima ipsis Flacci libris insereremus; quaedam, quamvis etiam sine rubore admitti posse viderentur, in notis commendasse contenti. Praeterea verecundiane dicam victus an superstitione aliquot locis priorum criticorum coniecturas cum certas ducerem et carentes dubitatione, tamen ne nimio novandi studio nos abripi quererentur nonnulli, in hac praefatione potius quam in ipsis carminibus repraesentavimus: quas tamen in maiore editione loco quo par erat recipiemus.

Sed hercule qua severitate in nostris conatibus taxandis usi sumus, eandem etiam in aliorum adhiberi par erat. Neque est cur hoc loco repetam nihil nobis magis esse invisum eorum temeritate, qui non satis ampla poetarum latinorum peritia instructi et urentes secantesque quae ne intellegant ipsorum culpa prohibentur artem criticam, qua quidem, si recte adhibeatur, nihil extat sublimius vel divinius, in ludibria vertunt et praestigias.

Quorum nomina cum vulgo sint nota hoc loco memorare non attinet.

[ocr errors]

Et de interpolatione carminum Horatianorum quid statuam cum plene declararim et olim opusculo quod legitur insertum annalibus philologicis a. MDCCCLXIII [p. 176-184] et nuper libro quo classicorum apud Nederlandos studiorum fata sum persecutus [pg. 113 sqq.], viderint quibus cordi erit sententiam nostram locis modo indicatis. Hinc pro fide quasdam strophas secernendas a reliquis et uncis includendas censuimus nec tamen multas et quarum maximam partem iam Meinekius suspectasset. Et ut dicam quod sentio quo magis in arte proficio, eo difficilior mihi videtur quaestio de interpolationibus Horatianis. Itaque omnem temeritatem ab ea segregandam existimavi. Ceterum quod omnes probabilitatis numeros implet proximis post Flaccum annis LX irrepsisse quidquid in libris eius latet versuum spuriorum, etiam metricis rationibus comprobatur. Nam c. 11, 20, 11 quod legitur 'superne' correpta finali, agnosces Lucretii, qui item breviavit, imitationem, quam proximo cuique Augusti aequalibus tempori libens adsignabis. Praeterea in versu aeque suppositicio Asclepiadeo [1, 6, 14]

digne scripserit aut pulvere Troico,

notandum dactylicum vocabulum huius metri in pede altero haud ita raro quidem apud Flaccum sed numquam reperiri apud Senecam. Congrua autem est ea observantia rationibus saeculi p. Chr. n. primi metricis, quippe quod Catulli et Horatii numeros eadem artis suptilitate excoluerit quam hexametris pentametrisque primus adhibuit Ñaso. Nec vero est cur iabes quas traxit c. 8. 1. I longo post Horatium Intervallo inditas ei putemus. Nam strophicam melicorum eius artem iam Claudii ac Neronis aetate prorsus ex peritia hominum evanuisse olim comprobavi [d. r. m. 118].

Sed enim iam singula persequamur:

Ac primum quidem inscriptiones carminum cur omiserim Meinekio obsecutus et aliis vix est quod disseram. Tamen illud sat constat eas magna ex parte non per medium aevum sed ultimis imperii Romani saeculis esse ortas nec a librariis sed a grammaticis adiectas. Ceterum qualemcumque ducentes originem relicturus fui, si ullo facerent modo ad lectionem iuvandam. Nunc aliter res habet, cum scholastici illi primos potissimum versus fingendis titulis adhibuerint, ut tamen, si ex illis nulla posset elici sententia breviter explicanda, media etiam et summa respicerent. Fefellit ea res aliquando Bentleium e. c. tum cum in Phaedri v, 6 pro vulgata 'calvus et quidam pilis defectus' posuit 'duo calvi'. Scribendum erat, quod in nostra visitur editione c. et q. aeque pilis defectus. Nec rectius idem v, 8 dedit hunc titulum occasio depicta' pro eo qui fertur recte in libris tempus'. Sumpsit qui inposuit ex v. 7. Apparet autem tempus hoc loco esse, quod saepe, кaιρóν.

Praeterea notandus mirus quidam amor et pravus homuncionum illorum, quo inpulsi studerent poetas facere personam sive rem quamcumque adloquentes. Ita e. gr. c. III, 4 habent codd. plerique ineptam inscriptionem ad urbem Romam sive Romanam, ductam ex illo [v. 37] 'quid debeas, o Roma, Neronibus'. Quid quod II, 18 legitur in libris multis tituli instar ad aurum'?

C. I-VIIII. Nota Flaccum in primis novem huius libri poematis diversis ubique usum esse numeris, nimirum ut statim illa πоλυμeтρía lectorum animos melico carmini adsuefaceret et conciliaret. Nova autem et aliena ab his quae in limine operis posuit metra adhibuit quattuor, non plura, et quidem carminibus vi. At in epodis contrario plane modulo delectatus opuscula variis generibus versuum constantia in ultimum redegit volumen idem.

I, 1, 6 evehit ad deos. Minus bene, euphoniae legem si attendas, habet illud quod scripsit de con

« ForrigeFortsæt »