Billeder på siden
PDF
ePub

sed verae numerosque modosque ediscere vitae.
quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:
si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,
narrares medicis: quod quanto plura parasti,
tanto plura cupis, nulline faterier audes?
si vulnus tibi monstrata radice vel herba
non fieret levius, fugeres radice vel herba.
proficiente nihil curarier: audieras, cui
rem di donarent, illi decedere pravam
stultitiam, et cum sis nihilo sapientior ex quo
plenior es, tamen uteris monitoribus isdem?
at si divitiae prudentem reddere possent,

145

150

155

si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes, viveret in terris te siquis avarior uno.

si proprium est quod quis libra mercatus et aere est, quaedam, si credis consultis, mancipat usus,

qui te pascit ager, tuus est, et vilicus Orbi,
cum segetes occat tibi mox frumenta daturas,
te dominum sentit. das nummos, accipis uvam,
pullos, ova, cadum temeti. nempe modo isto
paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis
aut etiam supra nummorum milibus emptum.
quid refert, vivas numerato nuper an olim?
emptor Aricini quondam, Veientis et arvi,
emptum cenat holus, quamvis aliter putat; emptis
sub noctem gelidam lignis calefactat aenum :
sed vocat usque suum, qua populus adsita certis
limitibus vicina refugit iurgia; tamquam

160

165

170

sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema

permutet dominos et cedat in altera iura.

sic quia perpetuus nulli datur usus et heres

175

heredem alterius velut unda supervenit undam,

quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris

saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus

grandia cum parvis, non exorabilis auro?

gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,
argentum, vestes Gaetulo murice tinctas,
sunt qui non habeant, est qui non curat habere.
cur alter fratrum cessare et ludere et ungui
praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter
dives et inportunus ad umbram lucis ab ortu
silvestrem flammis et ferro mitiget agrum,
scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
naturae deus humanae, mortalis in unum
quodque caput, vultu mutabilis, albus et ater.
utar et ex modico quantum res poscet acervo
tollam, nec metuam quid de me iudicet heres,
quod non plura datis invenerit: et tamen idem.
scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti
discrepet et quantum discordet parcus avaro.

distat enim, spargas tua prodigus an neque sumptum
invitus facias neque plura parare labores,

ac potius, puer ut festis quinquatribus olim,
exiguo gratoque fruaris tempore raptim.

pauperies inmunda domus procul absit: ego utrum
nave ferar
magna an parva, ferar unus et idem.
non agimur tumidis velis aquilone secundo,
non tamen adversis aetatem ducimus austris,
viribus ingenio specie virtute loco re

extremi primorum, extremis usque priores.

non es avarus: abi. quid? cetera iam simul isto
cum vitio fugere? caret tibi pectus inani
ambitione? caret mortis formidine et ira?
somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
nocturnos lemures portentaque Thessala rides?

180

185

190

195

200

205

natalis grate numeras? ignoscis amicis? lenior et melior fis accedente senecta?

quid te exempta iuvat spinis de pluribus una? vivere si recte nescis, decede peritis.

lusisti satis, edisti satis atque bibisti :

210

tempus abire tibi est, ne potum largius aequo rideat et pulset lasciva decentius aetas.

215

[graphic]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic]

H

UMANO capiti cervicem pictor equinam

iungere si velit et varias inducere plumas undique collatis membris, ut turpiter atrum desinat in piscem mulier formosa superne, spectatum admissi risum teneatis amici ? credite, Pisones, isti tabulae fore librum persimilem cuius velut aegri somnia vanae fingentur species, ut nec pes nec caput uni

BB

5

reddatur formae. pictoribus atque poetis

quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.

scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim ;
sed non ut placidis coeant inmitia, non ut
serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
inceptis gravibus plerumque et magna professis
purpureus, late qui splendeat, unus et alter
adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae

et properantis aquae per amoenos ambitus agros,
aut flumen Rhenum, aut pluvius describitur arcus.
sed nunc non erat his locus. et fortasse cupressum
scis simulare: quid hoc, si fractis enatat expes
navibus, aere dato qui pingitur? amphora coepit
institui: currente rota cur urceus exit?
denique sit quodvis simplex dumtaxat et unum.
maxima pars vatum, pater et iuvenes patre digni,
decipimur specie recti: brevis esse laboro,
obscurus fio; sectantem levia nervi
deficiunt animique; professus grandia turget;
serpit humi tutus nimium timidusque procellae ;
qui variare cupit rem prodigialiter unam,
delphinum silvis appingit fluctibus aprum.
in vitium ducit culpae fuga, si caret arte.
Aemilium circa ludum faber unus et unguis
exprimet et mollis imitabitur aere capillos,
infelix operis summa, quia ponere totum
nesciet. hunc ego me, siquid componere curem,
non magis esse velim quam naso vivere pravo,
spectandum nigris oculis nigroque capillo.
sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam
viribus, et versate diu, quid ferre recusent,
quid valeant umeri. cui lecta potenter erit res,

nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« ForrigeFortsæt »