Billeder på siden
PDF
ePub

Tollitur; humescunt spumis flatuque sequentûm :
Tantus amor laudum, tantæ est victoria curæ !

Primus Erichthonius currus et quatuor ausus
Jungere equos, rapidusque rotis insistere victor.
Fræna Pelethronii Lapithæ gyrosque dedêre,
Impositi dorso; atque equitem docuêre sub armis
Insultare solo, et gressus glomerare superbos.
Equus uterque labor; æquè juvenemque magistri
Exquirunt, calidumque animis et cursibus acrem ;
Quamvis sæpè fugâ versos ille egerit hostes,
Et patriam Epirum referat, fortesque Mycenas,
Neptunique ipsâ deducat origine gentem.

His animadversis, instant sub tempus, et omnes
Impendunt curas denso distendere pingui
Quem legêre ducem, et pecori dixêre maritum ;
Pubentesque secant herbas, fluviosque ministrant,
Farraque; ne blando nequeat superesse labori,
Invalidique patrum referant jejunia nati.

Ipsa autem macie tenuant armenta volentes ;
Atque, ubi concubitus primos jam nota voluptas
Sollicitat, frondesque negant, et fontibus arcent.
Sæpè etiam cursu quatiunt, et sole fatigant,
Quum graviter tunsis gemit area frugibus, et quum
Surgentem ad Zephyrum paleæ jactantur inanes.
Hoc faciunt, nimio ne luxu obtusior usus
Sit genitali arvo, et sulcos oblimet inertes;
Sed rapiat sitiens Venerem, interiusque recondat.

Rursus cura patrum cadere, et succedere matrum
Incipit. Exactis gravidæ quum mensibus errant,
Non illas gravibus quisquam juga ducere plaustris,
Non saltu superare viam sit passus, et acri
Carpere prata fugâ, fluviosque innare rapaces.
Saltibus in vacuis pascant, et plena secundum
Flumina, muscus ubi, et viridissima gramine ripa,
Speluncæque tegant, et saxea procubet umbra.

Est lucos Silari circa ilicibusque virentem
Plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo
Romanum est, cstrum Graii vertêre vocantes ;
Asper, acerba sonans; quo tota exterrita silvis
Diffugiunt armenta; furit mugitibus æther

115

120

125

130

135

140

145

150

Concussus, silvæque, et sicci ripa Tanagri.
Hoc quondam monstro horribiles exercuit iras
Inachiæ Juno pestem meditata juvencæ.
Hunc quoque, nam mediis fervoribus acrior instat,
Arcebis gravido pecori, armentaque pasces
Sole recèns orto, aut noctem ducentibus astris.

Post partum, cura in vitulos traducitur omnis;
Continuòque notas et nomina gentis inurunt ;
Et quos aut pecori malint submittere habendo,
Aut aris servare sacros, aut scindere terram,
Et campum horrentem fractis invertere glebis :
Cætera pascuntur virides armenta per herbas.
Tu quos ad studium atque usum formabis agrestem,
Jam vitulos hortare, viamque insiste domandi,
Dum faciles animi juvenum, dum mobilis ætas.
Ac primùm laxos tenui de vimine circlos
Cervici subnecte; dehinc, ubi libera colla
Servitio assuêrint, ipsis e torquibus aptos
Junge pares, et coge gradum conferre juvencos;
Atque illis jam sæpè rotæ ducantur inanes
Per terram, et summo vestigia pulvere signent.
Post valido nitens sub pondere faginus axis
Instrepat, et junctos temo trahat æreus orbes.
Interea pubi indomitæ non gramina tantùm,
Nec vescas salicum frondes, ulvamque palustrem,
Sed frumenta manu carpes sata; nec tibi fœtæ,
More patrum, nivea implebunt mulctraria vaccæ ;
Sed tota in dulces consument ubera natos.

Sin ad bella magis studium, turmasque feroces,
Aut Alphea rotis prælabi flumina Pisæ,
Et Jovis in luco currus agitare volantes ;
Primus equi labor est, animos atque arma videre
Bellantûm, lituosque pati, tractuque gementem
Ferre rotam, et stabulo frænos audire sonantes;
Tum magis atque magis blandis gaudere magistri
Laudibus, et plausæ sonitum cervicis amare.
Atque hæc jam primo depulsus ab ubere matris
Audeat, inque vicem det mollibus ora capistris
Invalidus, etiamque tremens, etiam inscius ævi.
At, tribus exactis, ubi quarta accesserit æstas,

155

160

165

170

175

180

185

190

Carpere mox gyrum incipiat, gradibusque sonare
Compositis, sinuetque alterna volumina crurum,
Sitque laboranti similis ; tum cursibus auras,
Tum vocet; ac per aperta volans, ceu liber habenis,
Equora, vix summâ vestigia ponat arenâ.
Qualis Hyperboreis Aquilo quum densus ab oris
Incubuit, Scythiæque hiemes atque arida differt
Nubila tum segetes altæ campique natantes
Lenibus horrescunt flabris, summæque sonorem
Dant silvæ, longique urgent ad littora fluctus :
Ille volat, simul arva fugâ, simul æquora verrens.

Hic vel ad Elei metas et maxima campi
Sudabit spatia, et spumas aget ore cruentas ;
Belgica vel molli meliùs feret esseda collo.
Tum demum crassâ magnum farragine corpus
Crescere jam domitis sinito; namque ante domandum
Ingentes tollent animos, prensique negabunt
Verbera lenta pati, et duris parere lupatis.

Sed non ulla magis vires industria firmat,
Quàm Venerem et cæci stimulos avertere amoris,
Sive boum, sive est cui gratior usus equorum.
Atque ideo tauros procul atque in sola relegant
Pascua, post montem oppositum, et trans flumina lata ;
Aut intus clausos satura ad præsepia servant.
Carpit enim vires paulatim uritque videndo
Fœmina, nec nemorum patitur meminisse nec herbæ.
Dulcibus illa quidem illecebris et sæpè superbos
Cornibus inter se subigit decernere amantes.
Pascitur in magnâ silvâ formosa juvenca:
Illi alternantes multâ vi prælia miscent
Vulneribus crebris ; lavit ater corpora sanguis ;
Versaque in obnixos urgentur cornua vasto
Cum gemitu; reboant silvæque et longus Olympus.
Nec mos bellantes unâ stabulare; sed alter
Victus abit, longèque ignotis exulat oris,
Multa gemens ignominiam, plagasque superbi
Victoris, tum, quos amisit inultus, amores;
Et stabula adspectans regnis excessit avitis.
Ergo omni curâ vires exercet, et inter
Dura jacet pernox instrato saxa cubili,

195

200

205

210

215

220

225

230

Frondibus hirsutis et carice pastus acutâ ;
Et tentat sese, atque irasci in cornua discit,
Arboris obnixus trunco, ventosque lacessit
Ictibus, et sparsâ ad pugnam proludit arenâ.
Post, ubi collectum robur viresque refectæ,
Signa movet, præcepsque oblitum fertur in hostem :
Fluctus uti, medio cœpit quum albescere ponto
Longiùs, ex altoque sinum trahit; utque, volutus
Ad terras, immanè sonat per saxa, neque ipso
Monte minor procumbit; at ima exæstuat unda
Verticibus, nigramque altè subjectat arenam.

Omne adeò genus in terris hominumque, ferarumque,
Et genus æquoreum, pecudes, pictæque volucres,
In furias ignemque ruunt: amor omnibus idem.
Tempore non alio catulorum oblita leæna
Sævior erravit campis nec funera vulgò
Tam multa informes ursi stragemque dedêre
Per silvas tum sævus aper, tum pessima tigris ;
Heu! malè tum Libyæ solis erratur in agris.
Nonne vides, ut tota tremor pertentet equorum
Corpora, si tantùm notas odor attulit auras ?
Ac neque eos jam fræna virûm, neque verbera sæva,
Non scopuli, rupesque cavæ, atque objecta retardant
Flumina correptos undâ torquentia montes.
Ipse ruit dentesque Sabellicus exacuit sus,
Et pede prosubigit terram, fricat arbore costas,
Atque hinc atque illinc humeros ad vulnera durat.
Quid juvenis, magnum cui versat in ossibus ignem
Durus amor? nempe abruptis turbata procellis
Nocte natat cæcâ serus freta; quem super ingens
Porta tonat cœli, et scopulis illisa reclamant
Equora; nec miseri possunt revocare parentes,
Nec moritura supèr crudeli funere virgo.

Quid lynces Bacchi variæ, et genus acre luporum, Atque canum? quid, quæ imbelles dant prælia cervi? 265 Scilicet ante omnes furor est insignis equarum ; Et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci Potniades malis membra absumpsêre quadrigæ. Illas ducit amor trans Gargara, transque sonantem Ascanium; superant montes, et flumina tranant.

235

240

245

250

255

260

270

Continuò que, avidis ubi subdita flamma medullis,
Vere magis, quia vere calor redit ossibus, illæ
Ore omnes versæ in Zephyrum stant rupibus altis,
Exceptantque leves auras; et sæpè, sine ullis
Conjugiis, vento gravida (mirabile dictu!)
Saxa per et scopulos et depressas convalles
Diffugiunt ; non, Eure, tuos, neque solis ad ortus ;
In Boream, Caurumque, aut unde nigerrimus Auster
Nascitur, et pluvio contristat frigore cœlum.
Hîc demum, hippomanes vero quod nomine dicunt
Pastores, lentum destillat ab inguine virus:
Hippomanes, quod sæpè malæ legêre novercæ,
Miscueruntque herbas, et non innoxia verba.

Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus,
Singula dum capti circumvectamur amore.
Hoc satis armentis. Superat pars altera curæ,
Lanigeros agitare greges hirtasque capellas.
Hîc labor; hinc laudem fortes sperate coloni.
Nec sum animi dubius verbis ea vincere magnum
Quàm sit, et angustis hunc addere rebus honorem.
Sed me Parnassi deserta per ardua dulcis
Raptat amor juvat ire jugis, quâ nulla priorum
Castaliam molli devertitur orbita clivo.

Nunc, veneranda Pales, magno nunc ore sonandum.
Incipiens, stabulis edico in mollibus herbam
Carpere oves, dum mox frondosa reducitur æstas;
Et multâ duram stipulâ filicumque maniplis
Sternere subter humum, glacies ne frigida lædat
Molle pecus, scabiemque ferat, turpesque podagras.
Post, hinc digressus, jubeo frondentia capris
Arbuta sufficere, et fluvios præbere recentes ;
Et stabula a ventis hiberno opponere soli
Ad medium conversa diem; quum frigidus olim
Jam cadit, extremoque irrorat Aquarius anno.

Hæ quoque non curâ nobis leviore tuendæ ;
Nec minor usus erit, quamvis Milesia magno
Vellera mutentur, Tyrios incocta rubores.
Densior hinc soboles, hinc largi copia lactis.
Quàm magis exhausto spumaverit ubere mulctra,
Læta magis pressis manabunt flumina mammis.

275

280

285

290

295

300

305

310

« ForrigeFortsæt »