Billeder på siden
PDF
ePub

Antè locum similem exquirunt, ubi prima paretur
Arboribus seges, et quò mox digesta feratur ;
Mutatam ignorent subitò ne semina matrem.
Quin etiam cœli regionem in cortice signant ;
Ut, quo quæque modo steterit, quâ parte calores
Austrinos tulerit, quæ terga obverterit axi,
Restituant: adeò in teneris consuescere multum est!
Collibus, an plano meliùs sit ponere vitem
Quære priùs. Si pinguis agros metabere campi,
Densa sere; in denso non segnior ubere Bacchus :
Sin tumulis acclive solum collesque supinos,
Indulge ordinibus; nec seciùs omnis in unguem
Arboribus positis secto via limite quadret.
Ut sæpè, ingenti bello quum longa cohortes
Explicuit legio, et campo stetit agmen aperto,
Directæque acies, ac latè fluctuat omnis
Ære renidenti tellus; necdum horrida miscent
Prælia, sed dubius mediis Mars errat in armis :
Omnia sint paribus numeris dimensa viarum ;
Non animum modò utì pascat prospectus inanem,
Sed quia non aliter vires dabit omnibus æquas
Terra, neque in vacuum poterunt se extendere rami.
Forsitan et, scrobibus quæ sint fastigia, quæras.
Ausim vel tenui vitem committere sulco.

Altior ac penitùs terræ defigitur arbos ;
Esculus in primis, quæ quantùm vertice ad auras
Ætherias, tantùm radice in Tartara tendit.

270

Semina; neve oleæ silvestres insere truncos :
Nam sæpè incautis pastoribus excidit ignis,
Qui, furtim pingui primùm sub cortice tectus,
Robora comprendit, frondesque elapsus in altas

275

280

285

290

Ergo non hiemes illam, non flabra, neque imbres,
Convellunt; immota manet, multosque nepotes,
Multa virûm volvens durando sæcula, vincit :
Tum fortes latè ramos et brachia tendens
Huc illuc, media ipsa ingentem sustinet umbram.
Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem ;
Neve inter vites corylum sere; neve flagella

Summa pete, aut summâ destringe ex arbore plantas ; 300
Tantus amor terræ ! neu ferro læde retuso

295

305

Ingentem cœlo sonitum dedit; inde secutus
Per ramos victor perque alta cacumina regnat,
Et totum involvit flammis nemus, et ruit atram
Ad cœlum piceâ crassus caligine nubem ;
Præsertim si tempestas a vertice silvis
Incubuit, glomeratque ferens incendia ventus.
Hoc ubi, non a stirpe valent, cæsæque reverti
Possunt, atque imâ similes revirescere terrâ :
Infelix superat foliis oleaster amaris.

Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor
Tellurem Boreâ rigidam spirante moveri :
Rura gelu tum claudit hiems, nec semine jacto
Concretam patitur radicem affigere terræ.
Optima vinetis satio, quum vere rubenti
Candida venit avis, longis invisa colubris;
Prima vel autumni sub frigora, quum rapidus Sol
Nondum hiemem contingit equis, jam præterit æstas.
Ver adeò frondi nemorum, ver utile silvis :
Vere tument terræ, et genitalia semina poscunt.
Tum Pater omnipotens fœcundis imbribus Æther
Conjugis in gremium lætæ descendit, et omnes
Magnus alit, magno commixtus corpore, fœtus.
Avia tum resonant avibus virgulta canoris,
Et Venerem certis repetunt armenta diebus.
Parturit almus ager: Zephyrique tepentibus auris
Laxant arva sinus; superat tener omnibus humor;
Inque novos soles audent se germina tutò
Credere; nec metuit surgentes pampinus austros,
Aut actum cœlo magnis aquilonibus imbrem ;
Sed trudit gemmas, et frondes explicat omnes.
Non alios primâ crescentis origine mundi
Illuxisse dies, aliumve habuisse tenorem,
Crediderim ver illud erat, ver magnus agebat
Orbis, et hibernis parcebant flatibus Euri;
Quum primæ lucem pecudes hausêre, virûmque
Ferrea progenies duris caput extulit arvis,
Immissæque feræ silvis, et sidera cœlo.
Nec res hunc teneræ possent perferre laborem,
Si non tanta quies iret frigusque caloremque
Inter, et exciperet cœli indulgentia terras.

310

315

320

325

330

335

340

345

Quod superest, quæcumque premes virgulta per agros, Sparge fimo pingui, et multâ memor occule terrâ : Aut lapidem bibulum, aut squalentes infode conchas; Inter enim labentur aquæ, tenuisque subibit Halitus, atque animos tollent sata: jamque reperti Qui saxo supèr atque ingenti pondere testæ Urgerent; hoc effusos munimen ad imbres ; Hoc, ubi hiulca siti findit Canis æstifer arva.

Seminibus positis, superest deducere terram
Sæpiùs ad capita, et duros jactare bidentes;
Aut presso exercere solum sub vomere, et ipsa
Flectere luctantes inter vineta juvencos:
Tum leves calamos, et rasæ hastilia virgæ,
Fraxineasque aptare sudes, furcasque bicornes,
Viribus eniti quarum, et contemnere ventos
Assuescant, summasque sequi tabulata per ulmos.

Ac, dum prima novis adolescit frondibus ætas,
Parcendum teneris et dum se lætus ad auras
Palmes agit, laxis per purum immissus habenis,
Ipsa acie nondum falcis tentanda; sed uncis
Carpendæ manibus frondes, interque legendæ.
Inde, ubi jam validis amplexæ stirpibus ulmos
Exierint, tum stringe comas, tum brachia tonde;
Antè reformidant ferrum; tum denique dura
Exerce imperia, et ramos compesce fluentes.

Texendæ sepes etiam, et pecus omne tenendum,
Præcipuè dum frons tenera imprudensque laborum :
Cui, super indignas hiemes, solemque potentem,
Silvestres uri assiduè capreæque sequaces
Illudunt; pascuntur oves, avidæque juvencæ.
Frigora nec tantùm canâ concreta pruinâ,
Aut gravis incumbens scopulis arentibus æstas,
Quantùm illi nocuêre greges, durique venenum
Dentis, et admorso signata in stirpe cicatrix.

Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris
Cæditur, et veteres ineunt proscenia ludi ;
Præmiaque ingeniis, pagos et compita circum,
Thesidæ posuêre, atque inter pocula læti
Mollibus in pratis unctos saluêre per utres.
Nec non Ausonii, Trojâ gens missa, coloni

350

355

360

365

370

375

380

385

Versibus incomptis ludunt, risuque soluto,
Oraque corticibus sumunt horrenda cavatis :
Et te, Bacche, vocant per carmina læta, tibique
Oscilla ex altâ suspendunt mollia pinu.
Hinc omnis largo pubescit vinea fœtu;
Complentur vallesque cavæ, saltusque profundi,
Et quòcumque deus circùm caput egit honestum.
Ergo ritè suum Baccho dicemus honorem
Carminibus patriis, lancesque et liba feremus:
Et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram,
Pinguiaque in verubus torrebimus exta colurnis.
Est etiam ille labor curandis vitibus alter,
Cui nunquam exhausti satis est ; namque omne quotannis
Terque quaterque solum scindendum, glebaque versis
Æternùm frangenda bidentibus, omne levandum
Fronde nemus: redit agricolis labor actus in orbem,
Atque in se sua per vestigia volvitur annus.

Ac jam olim, seras posuit quum vinea frondes,
Frigidus et silvis aquilo decussit honorem ;
Jam tum acer curas venientem extendit in annum
Rusticus, et curvo Saturni dente relictam
Persequitur vitem attondens, fingitque putando.
Primus humum fodito, primus devecta cremato
Sarmenta, et vallos primus sub tecta referto :
Postremus metito. Bis vitibus ingruit umbra ;
Bis segetem densis obducunt sentibus herbæ :
Durus uterque labor. Laudato ingentia rura ;
Exiguum colito. Nec non etiam aspera rusci
Vimina per silvam, et ripis fluvialis arundo
Cæditur, incultique exercet cura salicti.
Jam vinctæ vites, jam falcem arbusta reponunt,
Jam canit extremos effoetus vinitor antes :,"
Sollicitanda tamen tellus, pulvisque movendus ;
Et jam maturis metuendus Jupiter uvis.

Contrà, non ulla est oleis cultura: neque illæ
Procurvam exspectant falcem, rastrosque tenaces,
Quum semel hæserunt arvis, aurasque tulerunt.
Ipsa satis tellus, quum dente recluditur unco,
Sufficit humorem, et gravidas cum vomere fruges.
Hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam.

H

390

395

400

405

410

415

420

425

[ocr errors]

Poma quoque, ut primùm truncos sensêre valentes,
Et vires habuêre suas, ad sidera raptim

Vi propriâ nituntur, opisque haud indiga nostræ.
Nec minùs interea fœtu nemus omne gravescit,
Sanguineisque inculta rubent aviaria baccis ;
Tondentur cytisi; tædas silva alta ministrat,
Pascunturque ignes nocturni, et lumina fundunt.
Et dubitant homines serere, atque impendere curam !
Quid majora sequar? salices humilesque genistæ,
Aut illæ pecori frondem, aut pastoribus umbras
Sufficiunt, sepemque satis, et pabula melli.
Et juvat undantem buxo spectare Cytorum,
Naryciæque picis lucos: juvat arva videre,
Non rastris, hominum non ulli obnoxia curæ.
Ipsæ Caucasio steriles in vertice silvæ,
Quas animosi Euri assiduè franguntque feruntque,
Dant alios aliæ fœtus; dant utile lignum,
Navigiis pinos, domibus cedrumque cupressosque ;
Hinc radios trivêre rotis, hinc tympana plaustris
Agricolæ, et pandas ratibus posuêre carinas.
Viminibus salices fœcundæ, frondibus ulmi:
At myrtus validis hastilibus, et bona bello
Cornus; Ituræos taxi torquentur in arcus.
Nec tiliæ leves aut torno rasile buxum
Non formam accipiunt, ferroque cavantur acuto.
Nec non et torrentem undam levis innatat alnus,
Missa Pado; nec non et apes examina condunt
Corticibusque cavis vitiosæque ilicis alveo.
Quid memorandum æquè Baccheïa dona tulerunt ?
Bacchus et ad culpam causas dedit ille furentes
Centauros leto domuit, Rhætumque, Pholumque,
Et magno Hylæum Lapithis cratere minantem.

O fortunatos nimiùm, sua si bona nôrint,
Agricolas quibus ipsa, procul discordibus armis,
Fundit humo facilem victum justissima tellus.
Si non ingentem foribus domus alta superbis
Manè salutantûm totis vomit ædibus undam,
Nec varios inhiant pulchrâ testudine postes,
Illusasque auro vestes, Ephyreïaque æra;
Alba neque Assyrio fucatur lana veneno,

430

435

440

445

450

455

460

465

« ForrigeFortsæt »