Billeder på siden
PDF
ePub

Fraxinus, Herculeæque arbos umbrosa coronæ,
Chaoniique patris glandes; etiam ardua palma
Nascitur, et casus abies visura marinos.
Inseritur verò et fætu nucis arbutus horrida ;
Et steriles platani malos gessêre valentes ;

70

Castaneæ fagus, ornusque incanuit albo

Flore piri; glandemque sues fregêre sub ulmis.

Nec modus inserere, atque oculos imponere, simplex:

75

Nam quâ se medio trudunt de cortice gemmæ,
Et tenues rumpunt tunicas, angustus in ipso
Fit nodo sinus; huc alienâ ex arbore germen
Includunt, udoque docent inolescere libro.
Aut rursum enodes trunci resecantur, et altè
Finditur in solidum cuneis via; deinde feraces
Plantæ immittuntur: nec longum tempus, et ingens
Exiit ad cœlum ramis felicibus arbos,
Miraturque novas frondes et non sua poma.

Præterea genus haud unum, nec fortibus ulmis,
Nec salici, lotoque, neque Idæis cyparissis :
Nec pingues unam in faciem nascuntur olivæ,
Orchades, et radii, et amarâ pausia baccâ,
Pomaque, et Alcinoi silvæ; nec surculus idem
Crustumiis Syriisque piris, gravibusque volemis.
Non eadem arboribus pendet vindemia nostris,
Quam Methymnæo carpit de palmite Lesbos :
Sunt Thasiæ vites, sunt et Mareotides albæ ;
Pinguibus hæ terris habiles, levioribus illæ :
Et passo Psithia utilior, tenuisque Lageos,
Tentatura pedes olim, vincturaque linguam ;
Purpureæ, preciæque ; et quo te carmine dicam,
Rhætica? nec cellis ideo contende Falernis.
Sunt et Aminææ vites, firmissima vina,

80

85

90

95

Tmolus et assurgit quibus, et rex ipse Phanæus ;
Argitisque minor, cui non certaverit ulla,

Aut tantùm fluere, aut totidem durare per annos.

100

Non ego te, dîs et mensis accepta secundis,
Transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis.
Sed neque, quàm multæ species, nec nomina quæ sint,
Est numerus; neque enim numero comprendere refert :
Quem qui scire velit, Libyci velit æquoris idem

105

Discere quàm multæ Zephyro turbentur arenæ ;
Aut, ubi navigiis violentior incidit Eurus,
Nôsse quot Ionii veniant ad littora fluctus.

Nec verò terræ ferre omnes omnia possunt :
Fluminibus salices, crassisque paludibus alni
Nascuntur, steriles saxosis montibus orni;
Littora myrtetis lætissima; denique apertos
Bacchus amat colles, aquilonem et frigora taxi.
Adspice et extremis domitum cultoribus orbem,
Eoasque domos Arabum, pictosque Gelonos.
Divisæ arboribus patriæ: sola India nigrum
Fert ebenum; solis est thurea virga Sabæis.
Quid tibi odorato referam sudantia ligno

110

115

Balsamaque, et baccas semper frondentis acanthi ?

Quid nemora Æthiopum molli canentia lanâ?
Velleraque ut foliis depectant tenuia Seres ?
Aut quos oceano propior gerit India lucos,
Extremi sinus orbis ; ubi aëra vincere summum
Arboris haud ullæ jactu potuêre sagittæ ?

120

125

Et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris.
Media fert tristes succos tardumque saporem
Felicis mali, quo non præsentius ullum,
Pocula si quando sævæ infecêre novercæ,
[Miscueruntque herbas et non innoxia verba,]
Auxilium venit, ac membris agit atra venena.
Ipsa ingens arbos, faciemque simillima lauro;
Et, si non alium latè jactaret odorem,
Laurus erat folia haud ullis labentia ventis ;
Flos ad prima tenax: animas et olentia Medi
Ora fovent illo, et senibus medicantur anhelis.

130

135

Sed neque Medorum, silvæ ditissima, terra,
Nec pulcher Ganges, atque auro turbidus Hermus,
Laudibus Italiæ certent; non Bactra, neque Indi,
Totaque thuriferis Panchaïa pinguis arenis.
Hæc loca non tauri spirantes naribus ignem
Invertêre, satis immanis dentibus hydri;
Nec galeis densisque virûm seges horruit hastis:
Sed gravidæ fruges et Bacchi Massicus humor
Implevêre; tenent oleæ, armentaque læta.

140

Hinc bellator equus campo sese arduus infert;

145

Hinc albi, Clitumne, greges, et maxima taurus
Victima, sæpè tuo perfusi flumine sacro,
Romanos ad templa deûm duxêre triumphos.
Hîc ver assiduum, atque alienis mensibus æstas ;
Bis gravidæ pecudes, bis pomis utilis arbor.
At rabidæ tigres absunt, et sæva leonum
Semina; nec miseros fallunt aconita legentes ;

150

Nec rapit immensos orbes per humum, neque tanto
Squameus in spiram tractu se colligit anguis.
Adde tot egregias urbes, operumque laborem,
Tot congesta manu præruptis oppida saxis,
Fluminaque antiquos subterlabentia muros.

155

An mare quod suprà memorem, quodque alluit infrà ?
Anne lacus tantos? te, Lari maxime, teque,
Fluctibus et fremitu assurgens, Benace, marino?
An memorem portus, Lucrinoque addita claustra,
Atque indignatum magnis stridoribus æquor,
Julia quâ ponto longè sonat unda refuso,
Tyrrhenusque fretis immittitur æstus Avernis ?

160

Hæc eadem argenti rivos ærisque metalla

165

Ostendit venis, atque auro plurima fluxit.

Hæc genus acre virûm, Marsos, pubemque Sabellam,

Assuetumque malo Ligurem, Volscosque verutos,

Extulit; hæc Decios, Marios, magnosque Camillos,
Scipiadas duros bello, et te, maxime Cæsar,
Qui nunc extremis Asiæ jam victor in oris
Imbellem avertis Romanis arcibus Indum.
Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus,
Magna virûm tibi res antiquæ laudis et artis
Ingredior, sanctos ausus recludere fontes ;
Ascræumque cano Romana per oppida carmen.

170

175

Nunc locus arvorum ingeniis quæ robora cuique,

Quis color, et quæ sit rebus natura ferendis.

Difficiles primùm terræ, collesque maligni,

Tenuis ubi argilla, et dumosis calculus arvis,

180

Palladiâ gaudent silvâ vivacis olivæ.

Indicio est, tractu surgens oleaster eodem
Plurimus, et strati baccis silvestribus agri.
At quæ pinguis humus, dulcique uligine læta,
Quique frequens herbis et fertilis ubere campus,

185

Qualem sæpè cavâ montis convalle solemus
Dispicere; huc summis liquuntur rupibus amnes,
Felicemque trahunt limum ; quique editus Austro,

Et filicem curvis invisam pascit aratris :
Hic tibi prævalidas olim multoque fluentes
Sufficiet Baccho vites; hic fertilis uvæ,
Hic laticis, qualem pateris libamus et auro,
Inflavit quum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras,
Lancibus et pandis fumantia reddimus exta.
Sin armenta magis studium vitulosque tueri,
Aut fœtus ovium, aut urentes culta capellas;
Saltus et saturi petito longinqua Tarenti,
Et qualem infelix amisit Mantua campum,
Pascentem niveos herboso flumine cycnos.

190

195

Non liquidi gregibus fontes, non gramina, deerunt ;

200

Et quantùm longis carpent armenta diebus,

Exiguâ tantùm gelidus ros nocte reponet.

Nigra ferè, et presso pinguis sub vomere terra,
Et cui putre solum (namque hoc imitamur arando,)
Optima frumentis; non ullo ex æquore cernes
Plura domum tardis decedere plaustra juvencis:
Aut unde iratus silvam devexit arator,
Et nemora evertit multos ignava per annos,
Antiquasque domos avium cum stirpibus imis
Eruit illæ altum nidis petiêre relictis ;
At rudis enituit impulso vomere campus.
Nam jejuna quidem clivosi glarea ruris

205

210

[blocks in formation]

Et bibit humorem, et, quum vult, ex se ipsa remittit ;
Quæque suo viridi semper se gramine vestit,

Nec scabie et salsâ lædit rubigine ferrum :

220

Illa tibi lætis intexet vitibus ulmos;

Illa ferax oleo est; illam experiêre colendo
Et facilem pecori, et patientem vomeris unci.
Talem dives arat Capua, et vicina Vesevo

Ora jugo, et vacuis Clanius non æquus Acerris.

225

Nunc, quo quamque modo possis cognoscere, dicam.
Rara sit, an supra morem si densa, requiras ;
Altera frumentis quoniam favet, altera Baccho ;
Densa magis Cereri, rarissima quæque Lyæo;
Antè locum capies oculis, altèque jubebis
In solido puteum demitti, omnemque repones
Rursus humum, et pedibus summas æquabis arenas.
Si deerunt, rarum, pecorique et vitibus almis
Aptius, uber erit: sin in sua posse negabunt
Ire loca, et scrobibus superabit terra repletis,
Spissus ager glebas cunctantes crassaque terga
Exspecta, et validis terram proscinde juvencis.

Salsa autem tellus, et quæ perhibetur amara,
Frugibus infelix, (ea nec mansuescit arando,
Nec Baccho genus, aut pomis sua nomina, servat,)
Tale dabit specimen tu spisso vimine qualos
Colaque prælorum fumosis deripe tectis ;
Huc ager ille malus, dulcesque a fontibus undæ,
Ad plenum calcentur: aqua eluctabitur omnis
Scilicet, et grandes ibunt per vimina guttæ ;
indicium faciet manifestus, et ora

At sapor
Tristia tentantûm sensu torquebit amaror.
Pinguis item quæ sit tellus, hoc denique pacto
Discimus haud unquam manibus jactata fatiscit,
Sed picis in morem ad digitos lentescit habendo.
Humida majores herbas alit, ipsaque justo

Lætior ah! nimiùm ne sit mihi fertilis illa,

:

Neu se prævalidam primis ostendat aristis!

Quæ gravis est, ipso tacitam se pondere prodit,

230

235

240

245

250

Quæque levis. Promptum est oculis prædiscere nigram, 255
Et quis cui color. At sceleratum exquirere frigus

Difficile est; piceæ tantùm, taxique nocentes
Interdum, aut hederæ pandunt vestigia nigræ.

His animadversis, terram multò antè memento
Excoquere, et magnos scrobibus concidere montes,
Antè supinatas aquiloni ostendere glebas,
Quàm lætum infodias vitis genus: optima putri
Arva solo; id venti curant, gelidæque pruinæ,
Et labefacta movens robustus jugera fossor.

At, si quos haud ulla viros vigilantia fugit,

260

265

« ForrigeFortsæt »