Billeder på siden
PDF
ePub

P. VERGILI MARONIS

OPERA

CUM APPENDICE

IN USUM SCHOLARUM

ITERUM RECOGNOVIT

OTTO RIBBECK

PRAEMISIT DE VITA ET SCRIPTIS POETAE

NARRATIONEM

EDITIO STEREOTYPA

LIPSIAE

IN AEDIBUS B. G. TEUBNERI

MDCCCXCVIII

HARVARI UNIVERSITY LIBRARY 046784

LIPSIAE: TYPIS B. G. TEUBNERI

DE VITA ET SCRIPTIS

P. VERGILI MARONIS

NARRATIO.

De vita et scriptis Vergilii narraturis inprimis auctores nominandi sunt antiquissimi L. Varius (Quintil. X 3, 8) et C. Melissus, Maecenatis libertus (Donatus vitae p. 58, 5 R.), et si qui alii 'amici familiaresque' ‘de ingenio moribusque' poetae commentati sunt (Gellius XVII 10: vide prolegg. mea critica p. 88 sq.). mox cum obtrectatores, maxime qui vitia' eius persecutus est Herennius (Donatus vitae p. 65, 21), calumniis memoriam optimi viri polluissent, Q. Asconius Pedianus extitit, qui quamquam viginti fere post mortem Vergilii annis natus (circa annum 756), tamen testibus usus optimis cum illis, quorum nomina supra memoravimus, tum aliis maioribus natu hominibus, qui vivum etiam poetam novissent sermonibusque qualis fuisset narrare solerent, libro contra obtrectatores Vergilii scripto et mores et artem eius ita defenderet, ut ne temporum quidem, quibus singula poemata elaborata editaque essent, notationes argumentorumque enarrationem neglegeret (vide prolegg. p. 89. 100 sqq.).

Novit autem Vergilium ab Ovidio (ex Ponto IV 16, 11 sq.) modice laudatus poeta epicus et elegiacus Iulius Montanus, cuius de suavissima illius voce dictum quoddam (in Donati vita p. 61, 6 R.) non dubito quin idem Seneca rhetor tradiderit, qui eiusdem Montani de Vergilianis versiculis quibusdam iudicium in contro

a*

versiarum libro VII p. 288 M. commemoravit. tradidisse autem facile potest in deperdito aliquo harum ipsarum controversiarum libro1). praeterea potest Asconius usus esse Cornelii (Galli, ni fallor, familiarissimi Vergilio poetae) vel carmine vel prosa oratione scripto quodam commentario, quo is aenigma ecl. III 106 propositum ipso Marone auctore explicaverit (vide prolegg. p. 97 sq. et H. Hagenum ad scholl. Bern. praefantem p. 712 sq.).

Ex ceteris poetae aequalibus C. Iulius Hyginus, Augusti libertus, qui doctos 'in Vergilium' (Gellius I 21) vel 'de Vergilio' (idem XVI 6, 14) commentarios conscripsit, numquid de vita quoque exposuerit nescimus, nisi forte illam de Nolae memoria in ge. II 225 oblitterata fabellam ad eius auctoritatem probabiliter rettulerunt homines docti (vide prolegg. 120 sq.).

Interpretum primus quantum scimus (nam de Cornuto et Aspro traditum nihil est) M. Valerius Probus vitam Vergilii quamvis breviter in hypomnematis enarravit, unde ab imperito homine vel potius plures deinceps per manus neglegentissime excerpta videtur esse quae nunc 'de commentario Valeri Probi sublata' circumfertur misere mutilata illa quidem, uno etiam errore turpissimo inquinata 2), sed excepto qui extremis adsutus est panno de Servii Mauri' epigrammate (cf. Reifferscheidii quaestt. Suetonn. p. 398) interpolamentis vanisque fabellis libera, quamquam virtutibus propriis

1) Cf. quae de Arellio Fusco Vergilii imitatore narrantur p. 548 sqq. M.

2) Cf. Alexander Riese de commentario Vergiliano qui M. Valerii Probi nomine circumfertur' p. 24 quaeque ipse in Fleckeiseni annalibus philoll. a. 1863 p. 351 sqq. disputavi. Ad minorem suum Valerium Probum omnia reiecit Steupius de Probis grammaticis p. 120; ad Berytium veterem rediit B. Kuebler 'de M. Valerii Probi Berytii commentariis Vergilianis' 1881.

praedita prope nullis. nec bucolicon prolegomena quae secuntur eodem nomine illustria quamvis manifestis inscitiae vere barbarae maculis deturpata nihil habent quod ad Berytii auctoritatem probabiliter possit referri.

Probi ex commentario etiam tunc integro ceterisque ex fontibus, maxime autem ni fallor ex Asconii libro Suetonius de viris illustribus scribens vitam Vergilii concinnavit, quam saeculo quarto medio Aelius Donatus obiter retractatam a se1) commentario suo praeposuit, quo factum est ut bonae frugis plena, quamquam fabellis partim ineptis minime libera, de Vergilio memoria nobis quoque servata sit. quam resectis additamentis quae ex Servii commentario petita sunt et medii aevi ineptiis, quae in noviciis exemplaribus*) genuino textui aspersa P. Daniel primus inter editores spreverat, ad codicum fidem recensuit Augustus Reifferscheidius in libro quo Suetonii praeter Caesarum libros reliquias collegit p. 54 sqq. postque eum denuo H. Hagen, qui scholiis Bernensibus iterum a se editis praemisit in annalium philologicorum supplementis vol. IV p. 734 sqq., ipso Suetonii libro usus discipulus Donati S. Hieronymus additamentis ad Eusebii chronicon pauca inde excerpta inseruit. Donati autem commentariolum in versus redegit Prisciano antiquior Phocas, grammaticus urbis Romae, qui in fine truncati ad nos pervenerunt: extant in eodem libro Reifferscheidiano p. 68 sqq. (cf. eiusdem quaestt. Suett. p. 403 sq. et quae M. Hauptius in Hermae vol. I p. 41 monuit).

1) Cf. Reifferscheidius quaestt. Suetonn. 401, cui oblocutus Riesius 1. 1. mere repetitum a Donato Suetonii commentarium esse non contendisset, si accuratius verba illius perlustravisset. Ceterum cf. Nettleship ancient lifes of Vergil 1879.

2) in Bernensi codice 527 saeculi XIV-XV et in libris impressis: vide Hagenum 1. 1. p. 680.

« ForrigeFortsæt »