Billeder på siden
PDF
ePub

deformat macies; tum corpora luce carentum
exportant tectis et tristia funera ducunt;
aut illae pedibus conexae ad limina, pendent,
aut intus clausis cunctantur in aedibus, omnes
ignavaeque fame et contracto frigore pigrae;

255

tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant, 260 frigidus ut quondam silvis inmurmurat auster,

265

ut mare sollicitum stridit refluentibus undis, aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis hic iam galbaneos suadebo incendere odores mellaque harundineis inferre canalibus, ultro hortantem et fessas ad pabula nota vocantem. proderit et tunsum gallae admiscere saporem arentisque rosas aut igni pinguia multo defruta vel psithia passos de vite racemos Cecropiumque thymum et grave olentia centaurea. 270 est etiam flos in pratis, cui nomen amello fecere agricolae, facilis quaerentibus herba; namque uno ingentem tollit de caespite silvam, aureus ipse, sed in foliis, quae plurima circum funduntur, violae sublucet purpura nigrae; [saepe deum nexis ornatae torquibus arae;] asper in ore sapor; tonsis in vallibus illum pastores et curva legunt prope flumina Mellae. huius odorato radices incoque baccho pabulaque in foribus plenis adpone canistris.

Sed siquem proles subito defecerit omnis, nec, genus unde novae stirpis revocetur, habebit, tempus et Arcadii memoranda inventa magistri pandere, quoque modo caesis iam saepe iuvencis insincerus apes tulerit cruor. altius omnem expediam prima repetens ab origine famam. nam qua Pellaei gens fortunata Canopi

275

280

285

289

291

293

290

294

295

accolit effuso stagnantem flumine Nilum et circum pictis vehitur sua rura phaselis, **et viridem Aegyptum nigra fecundat harena, **et diversa ruens septem discurrit in ora *usque coloratis amnis devexus ab Indis, quaque pharetratae vicinia Persidis urguet, omnis in hac certam regio iacit arte salutem. exiguus primum atque ipsos contractus in usus eligitur locus; hunc angustique imbrice tecti parietibusque premunt artis et quattuor addunt, quattuor a ventis obliqua luce fenestras. tum vitulus bima curvans iam cornua fronte quaeritur; huic geminae nares et spiritus oris multa reluctanti obstruitur, plagisque perempto tunsa per integram solvontur viscera pellem. sic positum in clauso lincunt et ramea costis. subiciunt fragmenta, thymum casiasque recentis. hoc geritur zephyris primum impellentibus undas, 305 ante novis rubeant quam prata coloribus, ante garrula quam tignis nidum suspendat hirundo. interea teneris tepefactus in ossibus umor aestuat, et visenda modis animalia miris, trunca pedum primo, mox et stridentia pinnis, miscentur tenuemque magis magis aëra carpunt, donec ut aestivis effusus nubibus imber

erupere aut ut nervo pulsante sagittae,

prima leves ineunt siquando proelia Parthi.

300

310

Quis deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem? 315 unde nova ingressus hominum experientia cepit? pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe

amissis, ut fama, apibus morboque fameque tristis ad extremi sacrum caput adstitit amnis multa querens atque hac adfatus voce parentem: 320

mater, Cyrene mater, quae gurgitis huius ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum (si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo) invisum fatis genuisti? aut quo tibi nostri

pulsus amor? quid me caelum sperare iubebas? 325 en etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem, quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers. omnia temptanti extuderat, te matre relinquo. quin age et ipsa manu felicis erue silvas,

fer stabulis inimicum ignem atque interfice messis, 330
ure sata et duram in vitis molire bipennem,
tanta meae si te ceperunt taedia laudis.'

at mater sonitum thalamo sub fluminis alti
sensit. eam circum Milesia vellera nymphae
carpebant hyali saturo fucata colore,
Drumoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque,
caesariem effusae nitidam per candida colla,
Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo,
altera tum primos Lucinae experta labores,
Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae,
ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae,
atque Ephyre atque Opis et Asia Deiopea.
et tandem positis velox Arethusa sagittis.
inter quas curam Clymene narrabat inanem
Volcani, Martisque dolos et dulcia furta,
aque Chao densos divom numerabat amores.
carmine quo captae dum fusis mollia pensa
devolvont, iterum maternas impulit auris
luctus Aristaei, vitreisque sedilibus omnes
obstipuere; sed ante alias Arethusa sorores

335

339

340

345

350

Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque

338

prospiciens summa flavom caput extulit unda,
et procul: 'o gemitu non frustra exterrita tanto,
Cyrene soror, ipse tibi, tua maxima cura,
tristis Aristaeus Penei genitoris ad undam
stat lacrimans, et te crudelem nomine dicit.'
huic percussa nova mentem formidine mater
'duc, age, duc ad nos; fas illi limina divom
tangere' ait. simul alta iubet discedere late
flumina, qua iuvenis gressus inferret. at illum
curvata in montis faciem circumstetit unda
accepitque sinu vasto misitque sub amnem.
iamque domum mirans genetricis et umida regna
speluncisque lacus clausos lucosque sonantis
ibat, et ingenti motu stupefactus aquarum
omnia sub magna labentia flumina terra
spectabat diversa locis, Phasimque Lycumque
et caput, unde altus primum se erumpit Enipeus
saxosusque sonans Hypanis Mysusque Caicus,
unde pater Tiberinus, et unde Aniena fluenta
et gemina auratus taurino cornua voltu
Eridanus, quo non alius per pinguia culta
in mare purpureum violentior effluit amnis.
postquam est in thalami pendentia pumice tecta
perventum et nati fletus cognovit inanis
Cyrene, manibus liquidos dant ordine fontis
germanae tonsisque ferunt mantelia villis;
pars epulis onerant mensas et plena reponunt
pocula; Panchaeis adolescunt ignibus arae;
et mater 'cape Maeonii carchesia Bacchi:
Oceano libemus' ait. simul ipsa precatur
Oceanumque patrem rerum nymphasque sorores,
centum quae silvas, centum quae flumina servant.
ter liquido ardentem perfundit nectare Vestam,

355

360

365

370

369

375

380

ter flamma ad summum tecti subiecta reluxit. omine quo firmans animum sic incipit ipsa:

385

390

'est in Carphatio Neptuni gurgite vates caeruleus Proteus, magnum qui piscibus aequor et iuncto bipedum curru metitur equorum. hic nunc Emathiae portus patriamque revisit Pallenen; hunc et nymphae veneramur et ipse grandaevos Nereus; novit namque omnia vates, quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur; quippe ita Neptuno visum est, immania cuius armenta et turpis pascit sub gurgite phocas. hic tibi, nate, prius vinclis capiundus, ut omnem expediat morbi causam eventusque secundet. nam sine vi non ulla dabit praecepta, neque illum orando flectes: vim duram et vincula capto

395

tende; doli circum haec demum franguntur inanes. 400 ipsa ego te, medios cum sol accenderit aestus, cum sitiunt herbae et pecori iam gratior umbrast, in secreta senis ducam, quo fessus ab undis se recipit, facile ut somno adgrediare iacentem. verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis, 405 tum variae eludent species atque ora ferarum. fiet enim subito sus horridus atraque tigris squamosusque draco et fulva cervice leaena, aut acrem flammae sonitum dabit atque ita vinclis excidet, aut in aquas tenuis dilapsus_abibit. sed quanto ille magis formas se vertet in omnis, tam tu, nate, magis contende tenacia vincla, donec talis erit mutato corpore, qualem videris, incepto tegeret cum lumina somno.'

410

Haec ait et liquidum ambrosiae defundit odorem, 415 quo totum nati corpus perduxit; at illi dulcis compositis spiravit crinibus aura,

« ForrigeFortsæt »