Billeder på siden
PDF
ePub

uno eodemque igni: sic nostro Daphnis amore. sparge molam, et fragilis incende bitumine laurus. Daphnis me malus urit, ego hanc in Daphnide laurum.

85

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. 3 Talis amor Daphnim, qualis cum fessa iuvencum per nemora atque altos quaerendo bocula lucos propter aquae rivom viridi procumbit in ulva, perdita nec serae meminit decedere nocti, talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi. ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daph

nim.

2' Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit,

90

95

pignora cara sui: quae nunc ego limine in ipso, terra, tibi mando; debent haec pignora Daphnim. ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. 3′′ Has herbas atque haec Ponto mihi lecta venena ipse dedit Moeris (nascuntur pluruma Ponto); his ego saepe lupum fieri et se condere silvis Moerim, saepe animas imis excire sepulchris atque satas alio vidi traducere messis.

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daph

[blocks in formation]

2′′ Fer cineres, Amarylli, foras rivoque fluenti transque caput iace, nec respexeris. his ego Daphnim adgrediar; nihil ille deos, nil carmina curat.

105

ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. 1" AM. Aspice: corripuit tremulis altaria flammis sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse. DOM. bonum sit! nescio quid certest, et Hylax in limine latrat. credimus? an qui amant, ipsi sibi somnia fingunt?

parcite, ab urbe venit, iam parcite, carmina, Daphnis.

[blocks in formation]

L. Quo te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem? M. O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri (quod numquam veriti sumus) ut possessor agelli diceret haec mea sunt; veteres migrate coloni.' nunc victi tristes, quoniam Fors omnia versat, hos illi (quod nec vertat bene) mittimus haedos. L. Certe equidem audieram, qua se subducere colles incipiunt mollique iugum demittere clivo,

5

usque ad aquam et veteres iam fracta cacumina fagos omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.

M. Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum Chaonias dicunt aquila veniente columbas.

10

15

quod nisi me quacumque novas incidere lites ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix, nec tuus hic Moeris nec viveret ipse Menalcas. L. Heu, cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua nobis paene simul tecum solacia rapta, Menalca?

20

quis caneret nymphas? quis humum florentibus herbis spargeret aut viridi fontes induceret umbra? vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper, cum te ad delicias ferres Amaryllida nostras: "Tityre, dum redeo (brevis est via) pasce capellas, et potum pastas age, Tityre, et inter agendum Occursare capro (cornu ferit ille) caveto.'

25

M. Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat: 'Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis, Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae,

cantantes sublime ferent ad sidera cycni.'

L. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos,
sic cytiso pastae distendant ubera vaccae:
incipe, siquid habes. et me fecere poetam
Pierides, sunt et mihi carmina, me quoque dicunt
vatem pastores; sed non ego credulus illis.

30

nam neque adhuc Vario videor nec dicere Cinna 35 digna, sed argutos inter strepere anser olores.

40

M. Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto, si valeam meminisse; neque est ignobile carmen. 'huc ades, o Galatea! quis est nam ludus in undis? hic ver purpureum, varios hic flumina circum fundit humus flores, hic candida populus antro imminet, en lentae texunt umbracula vites: huc ades; insani feriant sine litora fluctus.' L. Quid, quae te pura solum sub nocte canentem audieram? numeros memini, si verba tenerem. 'Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus? ecce Dionaei processit Caesaris astrum,

astrum, quo segetes gauderent frugibus et quo duceret apricis in collibus uva colorem.

45

insere, Daphni, piros; carpent tua poma nepotes.' 50 M. Omnia fers, aetas, animum quoque; saepe ego longos cantando puerum memini me condere soles: nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim iam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores.

sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas. L. Causando nostros in longum ducis amores. et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes, aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae. hinc adeo media est nobis via; namque sepulchrum incipit apparere Bianoris: hic, ubi densas agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus; hic haedos depone, tamen veniemus in urbem.

55

60

aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur, cantantes licet usque (minus via laedit) eamus; cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.

65

M. Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus: carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.

X

GALLVS.

a1 Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborum.
pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
carmina sunt dicenda: neget quis carmina Gallo?
2 sic tibi, cum fluctus supterlabere Sicanos,
Doris amara suam non intermisceat undam:
3 incipe; sollicitos Galli dicamus amores,

dum tenera attondent simae virgulta capellae. non canimus surdis, respondent omnia silvae. A1 Quae nemora aut qui vos saltus habuere, puellae naides, indigno cum Gallus amore peribat?

1' nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi ulla moram fecere, neque Aoniae Aganippe.

2 illum etiam lauri, etiam flevere myricae,

pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem.
Maenalus et gelidi fleverunt saxa Lycaei.
stant et oves circum (nostri nec paenitet illas:
et formonsus ovis ad flumina pavit Adonis),
venit et upilio, tardi venere subulci,

5

10

15

18

uvidus hiberna venit de glande Menalcas.

20

omnes 'unde amor iste' rogant 'tibi?' venit Apollo:

nec te paeniteat pecoris, divine poeta

17

'Galle, quid insanis?' inquit. 'tua cura Lycoris perque nives alium perque horrida castra secutast." 4 venit et agresti capitis Silvanus honore

florentis ferulas et grandia lilia quassans.

4' Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi sanguineis ebuli bacis minioque rubentem.

3' 'ecquis erit modus?' inquit. 'Amor non talia curat: nec lacrimis crudelis Amor nec gramina rivis nec cytiso saturantur apes nec fronde capellae.' A'1Tristis at ille 'tamen cantabitis, Arcades', inquit 'montibus haec vostris, soli cantare periti

1' Arcades. o mihi tum quam molliter ossa quiescant, vestra meos olim si fistula dicat amores!

2 atque utinam ex vobis unus vestrique fuissem aut custos gregis aut maturae vinitor uvae! certe sive mihi Phyllis sive esset Amyntas

3

25

30

35

seu quicumque furor (quid tum, si fuscus Amyntas? et nigrae violae sunt et vaccinia nigra), mecum inter salices lenta sub vite iaceret: serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.

hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori, hic nemus: hic ipso tecum consumerer aevo.

4 nunc insanus Amor duri me Martis in armis tela inter media atque adversos detinet hostes: 4 tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum

3' Alpinas a! dura nives et frigora Rheni

me sine sola vides. a, te ne frigora laedant! a, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas! B1 Ibo et Calchidico quae sunt mihi condita versu carmina pastoris Siculi modulabor avena.

2 certum est in silvis inter spelaea ferarum

.)

40

45

50

« ForrigeFortsæt »