In villos abeunt vestes, in crura lacerti ; Fit lupus, et veteris servat vestigia formae : Canities eadem est, eadem violentia vultus, Idem oculi lucent, eadem feritatis imago. Occidit una domus ; sed non domus una perire Digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinnys; In facinus jurasse putes. Dent ocius omnes, Quas meruere pati - sic stat sententia- poenas. Dicta Jovis pars voce probant stimulosque frementi Adjiciunt; alii partes assensibus implent. Est tamen humani generis jactura dolori Omnibus, et, quae sit terrae mortalibus orbae Forma futura, rogant ; quis sit laturus in aras Tura? ferisne paret populandas tradere terras? Talia quaerentes - sibi enim fore cetera curae Rex superum trepidare vetat, sobolemque priori Dissimilem populo promittit origine mira. Jamque erat in totas sparsurus fulmina terras; Sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether Conciperet flammas, longusque ardesceret axis. Esse quoque in fatis reminiscitur, affore tempus,
--
Coeperat; irridet primo pia vota Lycaon, Mox ait, Experiar, deus hic, discrimine aperto, An sit mortalis, nec erit dubitabile verum. Nocte gravem somno nec opina perdere morte Me parat haec illi placet experientia veri. Nec contentus eo, missi de gente Molossa Obsidis unius jugulum mucrone resolvit, Atque ita semineces partim ferventibus artus Mollit aquis partim subjecto torruit igni. Quos simul imposuit mensis, ego vindice flamma In dominum dignosque everti tecta Penates. Territus ipse fugit, nactusque silentia ruris Exululat frustraque loqui conatur: ab ipso Colligit os rabiem, solitaeque cupidine caedis Vertitur in pecudes; et nunc quoque sanguine gaudet. 235
Quo mare, quo tellus correptaque regia coeli Ardeat et mundi moles operosa laboret. Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum : Poena placet diversa, genus mortale sub undis Perdere et ex omni nimbos dimittere coelo. Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris Et quaecumque fugant inductas flamina nubes, Emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis, Terribilem picea tectus caligine vultum ; Barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis, Fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque. Utque manu late pendentia nubila pressit, Fit fragor: hinc densi funduntur ab aethere nimbi. Nuntia Junonis varios induta colores, Concipit Iris aquas alimentaque nubibus affert. Sternuntur segetes, et deplorata colonis Vota jacent longique perit labor irritus anni. Nec coelo contenta suo est Jovis ira; sed illum Caeruleus frater juvat auxiliaribus undis. Convocat hic amnes : qui postquam tecta tyranni Intravere sui, Non est hortamine longo
![[ocr errors]](https://books.google.dk/books/content?id=LdQPAAAAYAAJ&hl=da&output=html_text&pg=PA6&img=1&zoom=3&q=editions:HARVARDHN6PRC&cds=1&sig=ACfU3U11-5bwAlY_BZvdApVZWOulfSsbvw&edge=0&edge=stretch&ci=319,930,27,5)
Nunc, ait, utendum: vires effundite vestras Sic opus est aperite domos, ac mole remota Fluminibus vestris totas immittite habenas. Jusserat hi redeunt, ac fontibus ora relaxant, Et defrenato volvuntur in aequora cursu. Ipse tridente suo terram percussit; at illa Intremuit motuque vias patefecit aquarum. Exspatiata ruunt per apertos flumina campos, Cumque satis arbusta simul pecudesque virosque Tectaque, cumque suis rapiunt penetralia sacris. Si qua domus mansit potuitque resistere tanto Indejecta malo, culmen tamen altior hujus Unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres. Jamque mare et tellus nullum discrimen habebant: Omnia pontus erat; deerant quoque litora ponto.
Occupat hic collem; cymba sedet alter adunca Et ducit remos illic, ubi nuper ararat ; Ille super segetes aut mersae culmina villae Navigat; hic summa piscem deprendit in ulmo. Figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato, Aut subjecta terunt curvae vineta carinae ; Et, modo qua graciles gramen carpsere capellae, Nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae. Mirantur sub aqua lucos urbesque domosque Nereides, silvasque tenent delphines et altis Incursant ramis agitataque robora pulsant. Nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones, Unda vehit tigres, nec vires fulminis apro Crura nec ablato prosunt velocia cervo, Quaesitisque diu terris, ubi sistere possit, In mare lassatis volucris vaga decidit alis. Obruerat tumulos immensa licentia ponti, Pulsabantque novi montana cacumina fluctus. Maxima pars unda rapitur; quibus unda pepercit, Illos longa domant inopi jejunia victu.
Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis, Terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo Pars maris et latus subitarum campus aquarum. Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, Nomine Parnasus, superatque cacumine nubes. Hic ubi Deucalion- nam cetera texerat aequor Cum consorte tori parva rate vectus adhaesit, Corycidas Nymphas et numina montis adorant Fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat. Non illo melior quisquam nec amantior aequi Vir fuit, aut illa metuentior ulla deorum. Jupiter ut liquidis stagnare paludibus orbem, Et superesse videt de tot modo millibus unum, Et superesse videt de tot modo millibus unam, Innocuos ambos, cultores numinis ambos, Nubila disjecit, nimbisque aquilone remotis
Et coelo terras ostendit et aethera terris. Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo Mulcet aquas rector pelagi, supraque profundum Exstantem atque humeros innato murice tectum Caeruleum Tritona vocat, conchaeque sonanti Inspirare jubet fluctusque et flumina signo Jam revocare dato. Cava buccina sumitur illi Tortilis, in latum quae turbine crescit ab imo, Buccina, quae medio concepit ubi aëra ponto, Litora voce replet sub utroque jacentia Phoebo. Tunc quoque, ut ora dei madida rorantia barba Contigit et cecinit jussos inflata receptus, Omnibus audita est telluris et aequoris undis, Et quibus est undis audita, coërcuit omnes. Jam mare litus habet, plenos capit alveus amnes, Flumina subsidunt collesque exire videntur, Surgit humus, crescunt loca decrescentibus undis, Postque diem longam nudata cacumina silvae Ostendunt limumque tenent in fronde relictum.
Redditus orbis erat. Quem postquam vidit apertum, Et desolatas agere alta silentia terras, Deucalion lacrimis ita Pyrrham affatur obortis : O soror, O conjux, O femina sola superstes, Quam commune mihi genus et patruelis origo, Deinde torus junxit, nunc ipsa pericula jungunt, Terrarum, quascumque vident occasus et ortus, Nos duo turba sumus: possedit cetera pontus. Haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae Certa satis terrent etiam nunc nubila mentem. Quid tibi, si sine me fatis erepta fuisses,
Nunc animi, miseranda, foret? Quo sola timorem Ferre modo posses; quo consolante doleres? Namque ego- crede mihi si te quoque pontus haberet,
360
Te sequerer, conjux, et me quoque pontus haberet. O utinam possem populos reparare paternis Artibus, atque animas formatae infundere terrae!
Nunc genus in nobis restat mortale duobus Sic visum superis hominumque exempla manemus. Dixerat, et flebant. Placuit coeleste precari Numen, et auxilium per sacras quaerere sortes. Nulla mora est: adeunt pariter Cephisidas undas, Ut nondum liquidas sic jam vada nota secantes. Inde ubi libatos irroravere liquores Vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae Ad delubra deae, quorum fastigia turpi Pallebant musco, stabantque sine ignibus arae. Ut templi tetigere gradus, procumbit uterque Pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo, Atque ita, Si precibus, dixerunt, numina justis Victa remollescunt, si flectitur ira deorum,
Dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri Arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus. Mota dea est, sortemque dedit: Discedite templo, Et velate caput cinctasque resolvite vestes, Ossaque post tergum magnae jactate parentis. Obstupuere diu, rumpitque silentia voce Pyrrha prior jussisque deae parere recusat, Detque sibi veniam, pavido rogat ore, pavetque Laedere jactatis maternas ossibus umbras. Interea repetunt caecis obscura latebris Verba datae sortis secum inter seque volutant: Inde Promethiades placidis Epimethida dictis Mulcet et, Aut fallax, ait, est sollertia nobis, Aut pia sunt nullumque nefas oracula suadent. Magna parens terra est, lapides in corpore terrae Ossa reor dici jacere hos post terga jubemur. Conjugis augurio quanquam Titania mota est, Spes tamen in dubio est : adeo coelestibus ambo Diffidunt monitis; sed quid tentare nocebit ? Discedunt, velantque caput tunicasque recingunt, Et jussos lapides sua post vestigia mittunt. Saxa- quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?
« ForrigeFortsæt » |