Billeder på siden
PDF
ePub

P. VIRGILII MARONIS

OPERA OMNIA.

VOL. IX.

OPERA OMNIA

EX EDITIONE HEYNIANA

CUM NOTIS ET INTERPRETATIONE

IN USUM DELPHINI

VARIIS LECTIONIBUS

NOTIS VARIORUM

EXCURSIBUS HEYNIANIS

RECENSU EDITIONUM ET CODICUM

ET

INDICE LOCUPLETISSIMO

ACCURATE RECENSITA.

VOLUMEN NONUM.

T

LONDINI:

CURANTE ET IMPRIMENTE A. J. VALPY, A. M

1819.

June 16, 19.7

From the Lib.a.y of James J. Higginsen New York

[blocks in formation]

DE DIDONE EJUSQUE AMORIBUS ET ÆTATE.

CUM, si historicam fidem sequaris, Didonis ætas plus quam ccc annis a Trojæ excidio Æneæque erroribus abfuisse vulgo narretur (quod jam a Servio observatum videas ad v. 459.); modo in accusando modo in excusando poëta, qui Didonis amoribus Æneam implicuit, multi docti viri passim operam suam posuerunt. Sed hanc disputationem antequam attingamus, alia, eaque nostro quidem judicio gravior, quæstio est expedienda, quam intactam fere relinqui videas, quid tandem poëtam ad hanc cogitationem ac consilium adduxisse videri possit, ut Didonis amores in carmen suum inferret? casune an ratione an exemplo hoc potissimum episodio usus sit, cum alia forte cum temporum ratione magis consentanea ad manum essent ?

Jam quid poëta in tota hac ratione secutus sit, dum Eneam ad Africæ littus tempestate atrocissima actum admovit, et supra est expositum, et iis, qui Odysseam animo tenent, obscurum esse nequit. Cum enim Ulyssis errores cum ex aliis periculis ac casibus tum ex naufragio maxime et ejectione Ulyssis in ignotam terram, multum habere suavitatis variarique narrationem videret, cum is alia loca tantum attigisse, aliis aliquamdiu immoratus esse diceretur; nisi jejunam et parum suavem suam vellet esse narrationem de Æneæ navigatione, hoc idem sibi vidit esse sequendum, ut Æneam ventis ac procellis a cursu dejectum in remotam terram, de qua nova ac mira quædam narrari possent, expelleret. Cum autem in Mari Mediterraneo, a Troade versus Italiam, navigatio fieret, si omnes animo littorales plagas percenseas, nulla facile opportunior terra cogitari potest, quam, qua usus est poëta, Carthaginiensis. Jam primum quod Australe potissimum littus adire tempestas coëgit Delph. et Var. Clas. Virg.

12 I

« ForrigeFortsæt »