Billeder på siden
PDF
ePub

CARMEN XX.

AD MAECENATEM.

VILE potabis modicis Sabinum
Cantharis, Graeca quod ego ipse testa
Conditum levi, datus in theatro
Cum tibi plausus,

Care Maecenas eques; ut paterni
Fluminis ripae, simul et jocosa
Redderet laudes tibi Vaticani
Montis imago.

Caecubum, et praelo domitam Caleno
Tu bibes uvam: mea nec Falernae
Temperant vites, neque Formiani
Pocula colles.

CARMEN XXI.

IN DIANAM ET APOLLINEM.

DIANAM tenerae dicite virgines,
Intonsum, pueri, dicite Cynthium,
Latonamque supremo

Dilectam penitus Jovi.

Vos laetam fluviis et nemorum coma, Quaecunque aut gelido prominet Algido, Nigris aut Erymanthi

Silvis, aut viridis Cragi :

Vos Tempe totidem tollite laudibus,
Natalemque, mares, Delon Apollinis,
Insignemque pharetra

Fraternaque humerum lyra.

Hic bellum lacrimosum, hic miseram famem Pestemque, a populo et principe Caesare, in Persas atque Britannos

Vestra motus aget prece.

[blocks in formation]

INTEGER vitae scelerisque purus
Non eget Mauris jaculis, neque arcu,
Nec venenatis gravida sagittis,

Fusce, pharetra ;

Sive per Syrtes iter aestuosas,
Sive facturus per inhospitalem
Caucasum, vel quae loca fabulosus
Lambit Hydaspes.

Namque me silva lupus in Sabina,
Dum meam canto Lalagen, et ultra
Terminum curis vagor expeditis,
Fugit inermem,

Quale portentum neque militaris
Daunias latis alit aesculetis,

Nec Jubae tellus generat, leonum
Arida nutrix.

Pone me pigris ubi nulla campis
Arbor aestiva recreatur aura,

Quod latus mundi nebulae malusque
Juppiter urget;

Pone sub curru nimium propinqui
Solis in terra domibus negata;
Dulce ridentem Lalagen amabo,
Dulce loquentem.

GEM WITH FLOGGING.

CARMEN XXIII.

AD CHLOEN.

VITAS hinnuleo me similis, Chloë,
Quaerenti pavidam montibus aviis
Matrem, non sine vano

Aurarum et silüae metu.

Nam seu mobilibus veris inhorruit
Adventus foliis, seu virides rubum
Dimovere lacertae,

Et corde et genibus tremit.

Atqui non ego te, tigris ut aspera
Gaetulusve leo, frangere persequor.
Tandem desine matrem

Tempestiva sequi viro.

CARMEN XXIV.

AD VIRGILIUM.

QUIS desiderio sit pudor aut modus
Tam cari capitis? Praecipe lugubres
Cantus, Melpomene, cui liquidam pater
Vocem cum cithara dedit.

Ergo Quintilium perpetuus sopor
Urget! cui Pudor, et Justitiae soror
Incorrupta Fides, nudaque Veritas
Quando ullum inveniet parem?

Multis ille bonis flebilis occidit;
Nulli flebilior quam tibi, Virgili.
Tu frustra pius, heu! non ita creditum
Poscis Quintilium deos.

Quodsi Threïcio blandius Orpheo
Auditam moderere arboribus fidem;
Non vanae redeat sanguis imagini,
Quam virga semel horrida,
Non lenis precibus fata recludere,
Nigro compulerit Mercurius gregi.
Durum! sed levius fit patientia
Quidquid corrigere est nefas.

CARMEN XXV.

AD LYDIAM.

PARCIUS junctas quatiunt fenestras
Ictibus crebris juvenes protervi,
Nec tibi somnos adimunt, amatque
Janua limen,

Quae prius multum facilis movebat
Cardines. Audis minus et minus jam,
"Me tuo longas pereunte noctes,
Lydia, dormis?"

Invicem moechos anus arrogantes
Flebis in solo levis angiportu,
Thracio bacchante magis sub inter-

lunia vento;

Cum tibi flagrans amor, et libido,
Quae solet matres furiare equorum,
Saeviet circa jecur ulcerosum ;

Non sine questu,

Laeta quod pubes hedera virente
Gaudeat pulla magis atque myrto ;

Aridas frondes Hiemis sodali

Dedicet Hebro.

« ForrigeFortsæt »