Billeder på siden
PDF
ePub

Q. HORATII FLACCI

EPISTOLARUM

LIBER PRIMUS.

YOUTH WITH ROD.

EPISTOLA I.

AD MAECENATEM.

PRIMA dicte mihi, summa dicende Camena,
Spectatum satis, et donatum jam rude, quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo.
Non eadem est aetas, non mens. Veianius, armis
Herculis ad postem fixis, latet abditus agro,
Ne populum extrema toties exoret arena.
Est mihi purgatam crebro qui personet aurem :

7

Solve senescentem mature sanus equum, ne

Peccet ad extremum ridendus, et ilia ducat.

Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono;

Quid verum atque decens curo et rogo, et omnis in hoc sum;
Condo et compono quae mox depromere possim.

Ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter:
Nullius addictus jurare in verba magistri,
Quo me cunque rapit tempestas, deferor hospes.
Nunc agilis fio, et mersor civilibus undis,
Virtutis verae custos rigidusque satelles :
Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor,
Et mihi res, non me rebus, subjungere conor.
Ut nox longa, quibus mentitur amica, diesque
Longa videtur opus debentibus; ut piger annus
Pupillis, quos dura premit custodia matrum ;
Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem
Consiliumque morantur agendi naviter id, quod
Aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque ;
Aeque neglectum pueris senibusque nocebit.

Restat, ut his ego me ipse regam solerque elementis :
Non possis oculo quantum contendere Lynceus,
Non tamen idcirco contemnas lippus inungi;
Nec, quia desperes invicti membra Glyconis,
Nodosa corpus nolis prohibere cheragra.
Est quadam prodire tenus, si non datur ultra.
Fervet avaritia miseroque cupidine pectus :
Sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem
Possis, et magnam morbi deponere partem.
Laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te
Ter pure lecto poterunt recreare libello.
Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator,
Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,
Si modo culturae patientem commodet aurem.
Virtus est vitium fugere, et sapientia prima
Stultitia caruisse. Vides, quae maxima credis
Esse mala, exiguum censum, turpemque repulsam,

43

Quanto devites animi capitisque labore.

Impiger extremos curris mercator ad Indos,
Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes :
Ne cures ea, quae stulte miraris et optas,
Discere, et audire, et meliori credere non vis?
Quis circum pagos et circum compita pugnax
Magna coronari contemnat Olympia, cui spes,
Cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae?
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
O cives, cives, quaerenda pecunia primum est;
Virtus post nummos: haec Janus summus ab imo
Prodocet; haec recinunt juvenes dictata senesque,
Laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.
Est animus tibi, sunt mores, et lingua fidesque,
Sed quadringentis sex septem millia desunt ;
Plebs eris. At pueri ludentes, Rex eris, aiunt,
Si recte facies. Hic murus aëneus esto,
Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
Roscia, dic sodes, melior lex, an puerorum est
Nenia, quae regnum recte facientibus offert,
Et maribus Curiis et decantata Camillis?
Isne tibi melius suadet, qui, rem facias; rem,
Si possis recte, si non, quocunque modo rem ;
Ut propius spectes lacrimosa poëmata Pupi :
An qui, Fortunae te responsare superbae
Liberum et erectum, praesens hortatur et aptat?
Quodsi me populus Romanus forte roget, cur
Non, ut porticibus, sic judiciis fruar isdem ;

Nec sequar aut fugiam, quae diligit ipse vel odit :

Olim quod volpes aegroto cauta leoni

Respondit, referam : Quia me vestigia terrent

Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.

Bellua multorum es capitum. Nam quid sequar? aut quem? Pars hominum gestit conducere publica: sunt qui

Crustis et pomis viduas venentur avaras,

Excipiantque senes, quos in vivaria mittant :

79

Multis occulto crescit res fenore. Verum
Esto aliis alios rebus studiisque teneri ;
Idem eadem possunt horam durare probantes?
Nullus in orbe sinus Baiis praelucet amoenis,
Si dixit dives, lacus et mare sentit amorem
Festinantis heri; cui si vitiosa libido
Fecerit auspicium, cras ferramenta Teanum
Tolletis, fabri. Lectus genialis in aula est:
Nil ait esse prius, melius nil caelibe vita ;
Si non est, jurat bene solis esse maritis.
Quo teneam voltus mutantem Protea nodo?
Quid pauper? Ride: mutat coenacula, lectos,
Balnea, tonsores; conducto navigio aeque
Nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.
Si curatus inaequali tonsore capillos
Occurri, rides; si forte subucula pexae

Trita subest tunicae, vel si toga dissidet impar,
Rides. Quid, mea cum pugnat sententia secum ;
Quod petiit, spernit; repetit quod nuper omisit;
Aestuat, et vitae disconvenit ordine toto;
Diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis ?
Insanire putas sollemnia me, neque rides,
Nec medici credis, nec curatoris egere
A praetore dati; rerum tutela mearum
Cum sis, et prave sectum stomacheris ob unguem
De te pendentis, te respicientis amici.

Ad summam sapiens uno minor est Jove, dives,
Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum;
Praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est.

EPISTOLA II.

AD LOLLIUM.

TROJANI belli scriptorem, maxime Lolli,
Dum tu declamas Romae, Praeneste relegi:

108

2

Qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non,
Plenius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.
Cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi.
Fabula, qua Paridis propter narratur amorem
Graecia Barbariae lento collisa duello,

Stultorum regum et populorum continet aestus.
Antenor censet belli praecidere causam.
Quid Paris? ut salvus regnet vivatque beatus,
Cogi posse negat. Nestor componere lites
Inter Peliden festinat et inter Atriden;

Hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque.
Quidquid delirant reges, plectuntur Achivi.
Seditione, dolis, scelere, atque libidine et ira
Iliacos intra muros peccatur et extra.
Rursus, quid virtus et quid sapientia possit,
Utile proposuit nobis exemplar Ulixen ;

Qui domitor Trojae, multorum providus urbes
Et mores hominum inspexit; latumque per aequor,
Dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa
Pertulit, adversis rerum immersabilis undis.
Sirenum voces et Circae pocula nosti;

Quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,
Sub domina meretrice fuisset turpis et excors,
Vixisset canis immundus, vel amica luto sus.
Nos numerus sumus, et fruges consumere nati,
Sponsi Penelopae, nebulones, Alcinoique
In cute curanda plus aequo operata juventus;
Cui pulchrum fuit in medios dormire dies, et
Ad strepitum citharae cessatum ducere curam.
Ut jugulent homines, surgunt de nocte latrones;
Ut te ipsum serves, non expergisceris? Atqui
Si noles sanus, curres hydropicus; et ni

Posces ante diem librum cum lumine, si non
Intendes animum studiis et rebus honestis,
Invidia vel amore vigil torquebere. Nam cur,
Quae laedunt oculum, festinas demere; si quid

38

« ForrigeFortsæt »