Q. HORATII FLACCI E POD ON LIBER. CARMEN I. AD MAECENATEM. IBIS Liburnis inter alta navium, Paratus omne Caesaris periculum Subire, Maecenas, tuo. Quid nos, quibus te vita si superstite Vel Occidentis usque ad ultimum sinum, Roges, tuum labore quid juvem meo, Comes minore sum futurus in metu, Qui major absentes habet; Ut assidens implumibus pullis avis Libenter hoc et omne militabitur Aratra nitantur mea, Pecusve Calabris ante sidus fervidum Lucana mutet pascuis, Neque ut superni villa candens Tusculi Circaea tangat moenia. Satis superque me benignitas tua Ditavit. Haud paravero, Quod aut, avarus ut Chremes, terra premam, Discinctus aut perdam nepos. GEM OF SHIP WITH RAISED TOWER. CARMEN II. BEATUS ille, qui procul negotiis, Solutus omni fenore; Neque excitatur classico miles truci, Neque horret iratum mare; Forumque vitat, et superba civium Potentiorum limina. Ergo aut adulta vitium propagine Altas maritat populos, Aut in reducta valle mugientium Aut pressa puris mella condit amphoris, Vel, cum decorum mitibus pomis caput Ut gaudet insitiva decerpens pyra, Qua muneretur te, Priape, et te, pater Libet jacere modo sub antiqua ilice, Fontesque lymphis obstrepunt manantibus, Somnos quod invitet leves. At cum tonantis annus hibernus Jovis Imbres nivesque comparat, Aut trudit acres hinc et hinc multa cane Apros in obstantes plagas ; Aut amite levi rara tendit retia, Turdis edacibus dolos; Pavidumque leporem, et advenam laqueo gruem, Jucunda captat praemia. Quis non malarum, quas amor curas habet, Haec inter obliviscitur? Quod si pudica mulier in partem juvet Domum atque dulces liberos, (Sabina qualis, aut perusta solibus Pernicis uxor Apuli) L Sacrum vetustis exstruat lignis focum Claudensque textis cratibus laetum pecus, Et horna dulci vina promens dolio, Hiems ad hoc vertat mare; Non Afra avis descendat in ventrem meum, Non attagen Ionicus Jucundior, quam lecta de pinguissimis Oliva ramis arborum, Aut herba lapathi prata amantis, et gravi Vel agna festis caesa Terminalibus, Has inter epulas ut juvat pastas oves Videre fessos vomerem inversum boves Positosque vernas, ditis examen domus, Circum renidentes Lares ! Haec ubi locutus fenerator Alfius, CARMEN III. AD MAECENATEM. PARENTIS olim si quis impia manu Senile guttur fregerit, Edit cicutis allium nocentius. O dura messorum ilia! Quid hoc veneni saevit in praecordiis? Incoctus herbis me fefellit? an malas Ut Argonautas praeter omnes candidum Perunxit hoc Jasonem : Hoc delibutis ulta donis pellicem, Serpente fugit alite. Nec tantus unquam siderum insedit vapor Siticulosae Apuliae ; Nec munus humeris efficacis Herculis Inarsit aestuosius. At, si quid unquam tale concupiveris, CARMEN IV. IN MENAM. LUPIS et agnis quanta sortito obtigit, Cum bis trium ulnarum toga, Sectus flagellis hic triumviralibus Arat Falerni mille fundi jugera, |