Billeder på siden
PDF
ePub
[blocks in formation]

SUMPTUS FECIT F. TEMPSKY. SUMPTUS FECIT G. FREYTAG.

MDCCCLXXXVIII.

[blocks in formation]

SATHER

Typis descripsit Adolphus Holzhausen, Vindobonae.

PRAEFATIO.

Quae edenti mihi Bucolica et Georgica Vergilii de textus qui vocatur constituendi ratione dicenda sunt, ea iam in praefatione Aeneidis abhinc prope biennium editae praecepi; hoc addo, me in horum carminum verbis exhibendis codicis Medicei lectionum tenaciorem quam in Aeneide fuisse atque in recipiendis coniecturis versibusque transponendis aut delendis. multo restrictiorem. de strophica quam appellant compositione eclogarum quid sentiam, sublatae, quas Ribbeckius modo Graecas modo Latinas versibus apposuit, litterulae indicio sunt. quaestione autem illa de secundis curis, quas Vergilium in retractanda Georgica impendisse viri docti ex locis quibusdam Servii aliorumque colligunt, puto carere posse praefationem editionis scholarum in usum paratae, praesertim impeditiore quam quae paucis absolvi possit.

Reliquum est, ut gratias agam Francisco Ullspergero collegae, qui in hac quoque parte opusculi mei multum ad plagulas emendandas curae et diligentiae contulit.

Scripsi Smichovii apud Pragam a. d. XVIII Kalendas Septembres MDCCCLXXXVII.

171996

W. Klouček.

PA

« ForrigeFortsæt »