Billeder på siden
PDF
ePub

JANI DOUSE FILII

IN

ALBIUM TIBULLUM

CONJECTANEA ET NOTÆ.

[Annotatiunculas Dousæ F. e sequentibus omnes, ut et Dousæ P. ex antecedentibus nonnullas prætermisimus, quæ scilicet jam passim comparent inter Scal. et aliorum Notas, a pag. 369. usque ad pag. 440. Ed.]

CAPUT I.

LIBER I.

Secunda Elegia libri primi excussa. Percussus Baccho, ea lectio firmata novis auctoritatibus. Ebrietatis et amoris comparatio. Janua difficilis. Lampridius explicatus: verax saga, feminæ veratrices. [Vide inter Scal. et aliorum Notas, pp. 374. 375.]

QUOD in ipso pene Tibulliani libri vestibulo occurrit nobis: lib. I. El. 2. vs. 3. Neu quisquam multo perfusum tempora Baccho: an percussum legi debeat, quod veteres quidam libri agnoscunt, a multis varie agitatum est: quorum probationes et exempla ex Plauto, Ovidio, aliisque depromta, quod nunc primum nota non sint, sciens prætereo. Addam his tantum velat supernumerarium testem Alexidem Comicum ita scribentem: Пvovo ἑκάστης ἡμέρας δύ ̓ ἡμέρας Διασειόμενοι τοὺς κροτάφους ὑπὸ τοῦ ἀκρατοῦ. Neque abludit ab his illud Athenæi lib. XI. Θεόφραστος δ' ἐν τῷ Ερωτικῷ, Χαιρήμ μονά φησι τὸν τραγικὸν λέγειν ὡς τὸν οἶνον τῶν χρωμένων κεράννυσθαι, οὕτως καὶ τὸν ἔρωτα. Unde intelligimus cur μεθύειν ἔρωτι Anacreon dixerit, curque amore saucios' Ennius et Lucretius

eadem tralatione qua Justinus, sive Trogus Pompeius, mero saucios.' Sed quoniam in hanc amoris et ebrietatis comparationem occasione oblata non quæsita incidimus, Inbet pauca adscribere quæ id illustrent. Plutarchus in Symposiacis: 'Eléxôn őri τῷ μεθύειν τὸ ἐρᾷν ὅμοιόν ἐστι, ποιεῖ γὰρ θερμούς, καὶ ἱλαρούς, καὶ διακεχυμένους. Διάνοια ἐρῶντος Heliodorus lib. III. ὅμοιόν τι καὶ μεθύοντος· εὔτρεπτον καὶ οὐδεμίαν ἕδραν ἀνεχόμενον· ἅτε τῆς ψυχῆς ἀμφοτέροις ἐφ ̓ ὑγροῦ τοῦ πάθους σαλευού σης. Διὸ καὶ πρὸς μέθην ὁ ἐρῶν, καὶ πρὸς τὸ ἐρᾷν ὁ μεθύων ἐπίφορος. Verum nt ad Tibullum revertar, si quis perfusum retinere malit, haud valde renitar; præsertim quum hic noster et alibi ita loquatur, et Martialis fere eodem modo: 'Atque inter mensas largo jam nectare fusus.' Silius Itali cus lib. vII. patrioque Lyæo Tempora quassatus. Comparationem antem quam ibidem inter amorem et ebrietatem institui, valde illustrabit hæc Xenophontis sententia: Απομ. ̓Αγυρῶ δὲ καὶ τοὺς εἰς φιλοποσίαν προκλή θέντας, καὶ τοὺς εἰς ἔρωτας ἐγκυλισθέντας, ἧττον δυναμένους τῶν τε δεόντων ἐπιμέ. λεισθαι, καὶ τῶν μὴ δεόντων ἀπέχεσθαι.

11 Capiti sint precor illa meo] De hac loquendi consuetudine alii alia : nos hoc observamus; pertinere huc quod Lampridius de Commodo tradit: 'sanguinem gladiatoris occisi eum sibi ad caput detersisse:' idque male ominosum fuisse addit; non alia ut opinor de caussa, quam quod hac ratione sibi ipse imprecari videretur, ut in se et caput suum recideret gladiatoris sanguis.

74 Mollis et inculta sit mihi somnus humo] Mire variant hic libri; alii enim in inculta, alii et in culta, nonnulli et in nuda habent. Ex qua lectionum discrepantia venit mihi in mentem legendum forte: Mollis et in dura sit mihi somnus humo. Eleganter enim opponuntur hæc: Mollis somnus, dura humus. Favet conjecturæ nostræ illud Senecæ Epist. xcI. 'Sollicitudo nos in nostra purpura versat et acerrimis excitat stimulis: mollem somnum illis dura tellus dabat.'

CAPUT II.

Versari. Pana Tityi. Petronio lux et forte an medicina facta. Avis de solo vulture: olwvós. Supplicare Pluvio Jovi. Magna urbs. Alia quædam. [Vide inter Scal, et aliorum Notas, p. 287.]

Lib. 1. El. 3. vs. 73. Illic Junonem tentare Ixionis ausi Versantur celeri noxia membra rota] Sic paulo post idem: Versatur celeri fors levis orbe rotæ.' Plautus in Cistellaria: 'versor in amoris rota miser:' pro quo perperam, meo quidem animo, 'vexor,' substituere conati sunt alii: hinc et Seneca Nat. Quæst. lib. vi. dixit: 'Nec hominum nec Deorum nec rerum timore versari.'

75 Porrectusque novem Tityus per jugera terræ Assiduas atro viscere pascit aves] Seneca Thyeste: 'Aut pœna Tityi, qui specu vasto patens Visceribus atras pascit effossis aves.' Ubi et ad hunc Tibulli locum respexit et ad illum Propertii: Atque inter

Tityi volucres mea pœna vágetur.' Similiter quoque Ovidius de eodem: 'Jugeribusque novem, qui summus distat ab imo, Visceraque assiduæ dedita præbet avi.' Videmus autem Tibullum cæterosque Homeri et Apol. lodori, apud quos Tityo duo vultures jecur rimantur, contra Ovidium Virgilii secutum opinionem, qui ab uno discerpi depascique vult: ut et Petronius ex correctione Patris: 'Cui vultur jecur ultimum pererrat, Et pectus trahit intimasque fibras, Non est quem Tityum vocaut poëtæ, Sed cordis mala, livor atque luxus.' Sed hic videatur etiam scribi posse: 'Qui vultur jecur ultimum pererrat,' et; Non est, quem Tityi vocant poëtæ:' ut livor et luxus vulturi assimulentur, quomodo fere in Epigrammate Græco, quod hinc adumbratum puto, Anthol, lib.11. Όρνεον ἠσθίομεν κεκλημένοι άθλιοι ἄνδρες, Αλλων ὀρνίθων βρώματα γιγνόμε νοι· Καὶ τὸν μὲν Τιτυὸν κατὰ γῆς δύο γῦπες ἔδουσιν, ἡμᾶς δὲ ζῶντας τέσσαρες alyvriol. Intelligit enim spem, metum, iram, cupiditatem. Cæterum notandum in hac Tityi mentione ‘aves' ́aut 'volucres' ubique pro vulturibus poni, quod ad imitationem Græci sermonis fieri credo: in illo enim olwvds cum generaliter de omnibus avibus dicatur, tamen proprie adstringitur ad hanc significationem. Tzetzes in Hesiodum: Olwvol kvpíws oi yûnes, ὡς οἰωοί· ἤτοι μόνοι δίχα συνουσίας ἐὰ ὑπηνέμια γεννῶντες.

Lib. 1. El. 4. vs. 18. Longa dies molli saxa peredit aqua] Eandem sententiam extulit Bion : Ἐκ θαμινῆς ῥαθάμιγγος, ὅκως λόγος, αἰεὶ ἰοίσας Χὰ λίθος ἐς ῥωγμὸν Koiλaivera. Item Aristænetus alludens ad Chærili versum; 'Paris yap ὕδατος ἐνδελεχῶς ἐπιστάζουσα καὶ πέτραν olde koλalvev.

Lib. 1. El. 6. vs. 1. Semper ut inducar blandos offers mihi vullus; Post tamen es misero tristis et asper, Amor] Quod Tibullus hic de amore, idem de fortuna dicit Theodorus Metochita in

Disputationibus suis; cujus verba quod longiuscula sint, non adscribo.

35 Te tenet, absentes alios suspirat amores] Sic infra lib. iv. Carm. 5. Quod si forte alios jam nunc suspi rat amores.' Legi quoque posset absentis; ut Martialis: Sic tenet absentis nostros cantatque libellos.' Si alteram retinemus, erit dictum, ut a Columella libro de Cultu Hortorum: 'Maximus ipse Deum posito jam fulmine fallax Acrisionæos veteres imitatur amores.'

Lib. 1. Eleg. 7. vs. 61. Te canit agricola, e magna cum venerit urbe] Per magnam urbem, Romam intelligendam puto, quomodo ab eodem ac. cipitur lib. II. ' hic magnæ jam locus urbis erit.'

Lib. 1. Eleg. 8. vs. 17. Num te carminibus, num te pallentibus herbis] Idem Epithetum herbis tribui videmus a Virgilio; unde et Sappho loquens de pallore illo amantium viola, ut Horatius ait, tincto: χλωροτέρη δὲ ποίας 'Euui dixit. Videndum tamen, an non pollentibus scripserit Tibullus ad vim

herbarum et efficaciam respiciens,

Lib. 1. Eleg. 9. vs. 27. Ipsa Venus somno domitos] Allusit ad Epithetum Somni Homero frequens πανδαμάτωρ.

CAPUT III.

Tibullum Lucifero currum tribuisse, contra Poëtarum consuetudinem : de qua nonnulla post Scaligerum. Lucifer desultor. Hesperum pro Lucifero sumi ab Horatio. Nocturnus quis sit in Plauti Amphytruone, isque locus præter interpretum omnium mentem enucleatus. Rota Luciferi, Solis. Boves aratores. [Vide inter Scal. et aliorum Notas, pp. 392. 394. 395.]

Lib. 1. Eleg. 10. vs. 7. Divitis hoc vitium est auri] Apposite ad hanc sententiam Seneca Nat. Quæst. lib. 1.

Postquam deterior populus ipsas subiit terras effossurus obruenda, ferrum primum in usu fuit, et id homines impune eruerent, si solum eruissent.' Hinc et Manilius Astronom. lib. v. de ferro loquens : Quod solum decuit mortales nosse metallum.'

LIBER II.

CAPUT IV. Ornati Dii. Noctis equi, currus: ætheris dorsum. Apuleius illustratus. Nox cur siderum mater dicta, triplex caussa, idque ab Orpheo esse ostensum. Chorus siderum. Varro correctus. Censorinus explicatus: item Martialis. Deus pro 'Sole.' Organum Dei. Divum lyra. Recepta in Varrone lectio defensa pariter et declarata. Veterum opinio de Planetarum stationibus, quas a Sole fieri credebant. Lascivia siderum, piscium. Tibullus bis correctus. [Vide inter Scal. et aliorum Notas, pp. 398. 400. 401.]

LIB. II. Eleg. 1. vs. 1. Quisquis adest faveat] Malim: Quisquis ades,

faveas: sic infra: ' Quisquis ades, lingua, vir mulierque, fave.'

86 Et Phrygio tibia curva sono] Sic Lucretius: ‹ Et Phrygio stimulat numero cava tibia mentes.' Ovidins: Tibia dat Phrygios, ut dedit ante, sonos.'

88 Lascivo sidera fulca chore] [Vide inter Scal. et aliorum Notas, p. 400.] Si mundum organum Solis esse intelligamus, illustris sententia fuerit et ex Orphicæ Theologiæ penetralibus depromta; is enim cælum universum Apollinis cithara temperari canit pulcherrimis versibus Hymno in Apollinem: Σὺ δὲ πάντα πόλον Kiάρу WOλUKρéktų "Apμóšeis, ôtè pèr vedτης ἐπὶ τέρματα βαίνων, Αλλοτε δ' αὖθ

ὑπάτην, ποτὲ Δώριον εἰς διάκοσμον Πάντα
πόλον κρίνας, κρίνεις βιοθρέμμονα φύλα.
Adde testimonium Platonis ex Cra-
tylo, ubi de Etymo Apollinis agit:
Κατὰ δὲ τὴν μουσικὴν δεῖ ὑπολαβεῖν
ὥσπερ τὸν ἀκόλουθόν τε καὶ τὴν ἄκοιτιν·
ὅτι τὸ α σημαίνει πολλαχοῦ τὸ ὁμοῦ, καὶ
ἐνταῦθα τὴν ὁμοῦ πόλησιν, καὶ περὶ τὸν
οὐρανὸν, οὓς δὴ πόλους καλοῦσι· καὶ τὴν
περὶ τὴν ἐν τῇ ᾠδῇ ἁρμονίαν, ἢ δὴ συμ-
φωνία καλεῖται. ὅτι ταῦτα πάντα, ως
φασιν οἱ κομψοὶ περὶ μουσικὴν καὶ ἀστρο-
νομίαν, ἁρμονία τινί πολεῖ ἅμα πάντα.
Huc respexit Virro Satyra ὄνος λύρας
• Quam mobilem divum lyram Sol
harmoge Quadam gubernans motibus
Diis veget. Neque enim assentior
doctissimo Adriano Junio sollicitanti
hanc lectionem, quæ optima est, et
noxam architectanti: Divum enim
lyra' est id quod organum Dei'
vocavit Dorylaus, scilicet mundus
ipse et Planetæ circum Solem Borep
βασιλέα χορεύοντες. Quod autem se-
quitur: 4 harmoge Quadam guber.
nans motibus Diis veget,' dixit ex opi-
nione veterum, qui ceterorum cursus
astrorum pendere a vi nutuque Solis
existimabant temperantis sibi circum-
jectas rotationes. Quin et planeta-
rum stationes a Sole fieri censebant,
at ex his Vitruvii verbis apparet
lib. ix. cap. 4. ' Ergo potius ea ratio
nobis constabit, quod fervor, quem-

ejusdemn radii violentia, et retroire cogit vapor repercussas. Quo respiciens Lucanus dixit: 'Sol tempora dividit anni; Mutat nocte diem, radiisque potentibus astra Ire vetat, cursusque vagos statione moratur. Eleganter autem lasciviam sideribus tribuit Tibullus, eadem forte ratione, qua lasciviam piscium dixit Pacuvius apud Cic. de Div. lib. 1. imitatus, ut credo, illud Livii Andronici: ‘Tum auten lascivum Nerei simum pecus.”

89 Postque venit tacitis fulvis circundatus alis Somnus] Euripides in Hecuba : ὦ πότνια χθὼν Μελανοπτερύγων μᾶτερ ὀνείρων. Et iterum in eadem Tragœdia: Εμαθον ἐνύπνιον ὀμμάτων ἐμῶν Οψιν, οὔ με παρέβα φάσμα Μελανόπο τερον, ἂν ἐσεῖδον ̓Αμφί σ' ὦ τέκνον.

CAPUT V.

Variorum locorum collatio. Divinatiuncula. Cupidus. Prodigiosus Solis pallor et quasi defectus. Vera lectio in Tibullo adserta et stabilita. [Vide inter Scal. et aliorum Notas, pp. 404. 407.408. 412.]

LIB. II. Eleg. 3. vs. 1. Rura tenent, Cornute, meam villæque puellam] His et sequentibus haud abludunt illa quæ apud Philostratum in Epistola quadam exstant: Τί οὖν μέλλω ποιεῖν ἐὰν ἐξελάσῃς εἰς ἀγρὸν ὡς πέρυσι, καὶ πολλῶν ἡμερῶν τὰς ἐν ἄστει διατριβὰς καταλίπης" ἡγοῦμαι ἀναγκαῖον σαφῶς ἀπολωλέναι, μηδὲν ἔχοντα ἡδὺ μήτε ἀκούειν ἔτι μήτε δρᾷν· ἐγὼ μὲν γὰρ ἕψεσθαί σοι νομίζω καὶ

admodum omnes res evocat et ad se ducit, eadem ratione Solis impetus vehemens radiis trigoni forma porrectus, insequentes stellas ad se perducit, et ante currentes veluti refresh τὴν πόλιν ἐξιούσῃ καὶ αὐτοὺς τοὺς ἐν ἄστει nando retinendoque non patitur pro- θεοὺς ἑλκομένους ὑπὸ τῆς θέας· τί γὰρ ἐνgredi, sed ad se cogit regredi, et in ταῦθα μόνοι ποιοῦσιν ; εἰ δὲ κἀκεῖνοι κατὰ alterius trigoni signum esse. Item χώραν μενοῦσιν, ἀλλ ̓ ἔγωγε οὐκ ἀπολειφ his Plinii lib. II. cap. 16. * Percussæ θήσομαι τοῦ ἔρωτος ἐφόλκιον· εἰ δὲ καὶ [sc. stellæ] in qua diximus parte et σκάπτειν δέοι, λήψομαι τὴν δίκελλαν· εἰ triangulo Solis radio inhibentur rec- τε κλᾷν, θεραπεύσω τὰς ἀμπέλους· εἴτε tum agere cursum, et ignea vi levan- ἐπάγειν λαχάνοις ὕδωρ, ὁδοποιήσω τὸν tar in sublime. Hoc non protinus δρόμον. intelligi potest visu nostro, ideoque existimantur stare, unde et nomen accepit statio. Progreditur deinde

47 Lentus ut intra Negligat hybernas piscis adesse minas] Quod si audaculo mihi liberet esse, omnino emendarem:

Nesciat hybernas piscis adesse minas.

pereant arcus, pereantque sagittæ, 69 O valeant fruges, ne sint modo, Phœbe, modo in terris erret inermis rure puellæ] Sic infra: Pace tua Amor.'

CAPUT VI.

LIBER III.

Pullida Ditis aqua. Patientia. Orcus pro Plutone:' is cur Dives dictus, In Lucillio conjectura probabilis. Mundus æthereus. Illudere. Alia quædam. [Vide inter Scal. et aliorum Notas, pp. 414.419.]

LIB. III. Eleg. 3. vs. 38. Dives in ignava luridus Orcus aqua] Idem fere de Acheronte Pindarus apud Plut. Ἔνθεν τὸν ἄπειρον ἐρεύγονται σκότον Βληχροὶ δνοφερᾶς νυκτὸς ποταμοί· quæ et Tibulli 'vastos amnes nigramque paludem,' et Horatii ‘languidum flumen' exprimunt. Porro Orcus hic Plutonem significat, ut apud Plautum in Epidico: Cujus quoties sepulchrum vides, sacruficas ilico Orco hostiis.' Interdum pro Charonte sumitur. Glossæ priscæ: Orcus, Xápwy.' Isidorus Origin. lib. vII. ' Orcum vocant, quasi receptorem mortuorum, unde et orca nuncupatur vas quod recipit aquas. Ipse et Græce Charon.' Hinc libertos, qui ' Orcini' dicuntur, xapwviras appellat Plutarchus. Sed hic Orci ipsius regnatorem intelligendum apparet ex adjuncto Dives; sic enim Græci ПλobTwvα VOcant διὰ τὸ νεκροῖς πλουτεῖν.

[ocr errors]

Lib. 111. Eleg. 4. vs. 1. Dii meliora ferant, nec sint insomnia vera] Lucil. Sat. lib. XXVII. Dii maluerint me

liora, atque amentiam averruncassint tuam.' Ubi libens reposuerim: ‘Dii annnerint meliora,' sententia et versu ita exigente.

35 Ima videbatur talis illudere palla] Vide quæ de hoc loco notavit Pater in Præcidaneis Catullianis. Similis autem hujus verbi significatio est etiam in illo Senecæ Thyeste:' Et curvata suis fœtibus ac tremens Illadit patulis arbor hiatibus. Quod imi tatus illustre Bataviæ nostræ decus Johannes Secundus in Basiis, quæ vel divini illius viri Julii Scaligeri testimonio, quovis nectare suaviora et plane divina. Sic autem ille: 'Qua violisque rosisque et flavicomis Narcissis Umbraculis trementibus Illudit Lauri nemus.'

Lib. I. Eleg. 6. vs. 27. Venti temeraria vota Aëriæ et nubes diripienda ferant] Idem loquendi genus usurpatum ab Homero Od. e. Eros d' etxep τι βέβακται Δεινὸν, ἄφαρ τὰ φέροιεν ἀφαρ ážαoa àéλra. Alia quæ ad hujus loci illustrationem faciunt, dixi in Catullum.

43 Felix, quicunque dolore Alterius disces posse carere tuo] Καλὸν γὰρ τὸ δύνασθαι τοῖς τῶν ἄλλων ἀγνοήμασι πρὸς dióplwow xpñolai napadelypaoi, ut ait Diodorus Siculus Biblioth. lib. 1.

CAPUT VII.

LIBER IV.

Solis genus. Jovis currus alatus apud Platonem; et ex eo Plautus, Horatius, Apuleius explicati. Olympus calo vicinus. Terram ab aëre vehi

veteres opinatos fuisse variis ex. emplis ostensum. Aliquot Epi. grammatum collatio. Gloria pro 'gloriatione.' Tibullus multotiens illustratus, semel correctus. [Vide

« ForrigeFortsæt »