Billeder på siden
PDF
ePub

agere non permittit. Cato de Regis Attali vectigalibus.' Mox citat verba. In epitome Pauli: 'Sonticum justum.' Glossæ Isidori: 'Sonticus verax.' Glossæ Græcorum. 'Sonticus, ἀληθής. Idem.

52 Sed nimius luteo] Scribe luto: Virg.mutabit vellera luto.' Idem.

Sed nimius luto] Antiquius ac Varronianum fuerit magis tangit, idque malim. Etiam luteo in prioribus editionibus impressum reperio, neque displicet. Dousa P.

66 Illius credo tunc sonuisse pedes] Scribe, pedem, ut est in prisca scriptura. Ab hoc pentametro duo disticha ex secundo libro huc retrahenda sunt: Ah pereant artes, et mollia jura colendi. Horrida villosa corpora veste tegam. Hunc si clausa mea est, si copia raru videndi. Heu miserum, laxam quid juvat esse togam? Scal.

67 Desistat lacrymare puer] Jam enim lacrymabundus dicebat: 'Heu miserum laxam quid juvat esse togam.' Idem.

69 Oderunt Pholoë] Pudicam fuisse, et nemini patuisse etiam Horatius testatur: Cyrus in asperam Declinat Pholoën; sed prius Appulis Jungentur capreæ lupis, Quam turpi Pholoë peccet adultero.' Idem.

76 Quæcumque] Emenda: Quæcunque apposita est janua dura sera. Heinsius in Addendis ad Ovid.

ELEGIA IX.

2 Fadera per Diros clam] In nostro, jam, quod rectum est: Quid tam sancte jurabas mihi, si jam jam mox pejeraturus eras? Scal.

23 Nec tibi celanti] Non dicam quam vitiosa hæc sit lectio; neque juveniliter vectabor in doctissimis viris reprehendendis, qui hoc loco emendando aut interpungendo et se et lectorem diutissime torserunt. Excerpta illa seu Eclogaria habebant egregie: Nec tibi celandi spes sit pec

care paranti. Est deus, ocultos qui vetat esse dolos. Pentametrum simile illi apud Diphilum : "Eσti díêns òplaλμds, ὅστις πάνθ' ὁρᾷ. Plane vitiosa sunt editiones, quæ doctos viros in errorem impulerunt. Alins scriptus habebat: Nec tibi celanti spes sit peccare paranti: quod et ipsum rectum est. Non est dubium, quin hanc sententiam ex Diphilo Comico expresserit : ex cujus longo testimonio apud Clementem hi versus sunt, quos expressit Tibullus : Εἴ τις δὲ θνητῶν οίεται τούφε ημέραν Κακόν τι πράσσων τοὺς θεοὺς λεληθέναι, Δοκεῖ πονηρὰ, καὶ δοκῶν ἁλίσκεται, Οτ ̓ ἂν σχολὴν ἄγουσα τυγ χάνῃ Δίκη. Idem.

25 Ipse Deus tacito permisit lene ministro] Corruptus locus, ut et cæco apparet. Noster liber, permisit leva ministro. Lege, vela. Proverbialiter permittere vela, tradere libidini, ac voluntati. Quod sane elegantissimum est, Deus permisit ministro, àvéŋkev τdu lepánovтa. Nam de vino loquens Homerus hoc verbo utitur super eadem sententia. Idem.

26 Ederet ut multo] Proverbium: 'In vino veritas.' Nam vino vim adhiberi ait Horatius: 'Munitæque adhibe vim sapientiæ.' Munitos ostendit vocari, quos nondum vinum arcana foras efferre adegit. Sic Græci eos vocant μppoúpovs, quod ad verbum est munitos.' Xenophon in Laconicis : Καὶ μὴν τὸ ὑπὸ οἴνου μὴ σφάλλεσθαι ἐπιμελεῖσθαι, εἰδότας ὅτι ἔνθα περ ἐδείπνουν οὐ καταμενοῦσι, καὶ τῇ όρφνῃ ὅσα ἡμέρᾳ χρηστέον· οὐδὲ γὰρ ὑπὸ φανοῦ τὸν ἔτι ἔμφρουρον ἔξεστι που ρεύεσθαι. Ita videmus in Horatio esse penum abstrusæ Græcarum venustatum copiæ. Idem.

33 Campania terra] Hoc loquendi genus Poëtis admodum familiare. Sic Horat. Adrium mare.' Sic 'sexum marem,' pro masculino Arnob. lib. 1v. Tertullianus de Pallio cap. 3. ‘Audaciam Græciam,' similiter. Propert.

'Heroas manus.' 'Horatia pila,' 'Augusta navis.' Prudentius: Lucinas horas.' Martialis. Lybiam palæstram.' Meursius.

39 Quid faceres] Magis placet scriptura libri nostri, Quid facerem? Scal.

42 Ipse comes multa lumina nocte tuli] Placet verbis, præ novo aliorum cominento, vobis. Hoc enim dicit Poëta: Sæpe se puero suo, cum amica communi clandestinum iter ingresso, cereum intempesta nocte adluxisse; neque puduisse quidquam, amorum suorum exercitori, hoc est, et æmulo et rivali suo, daduchi, imo pronubi, ne dicam productoris officium præstare. Atqui inquiet hic aliquis, Quid ergo ad furtivas et tumultuarias nuptias opus daducho? Nimium vero, et caussam subjungit ipsus ne videlicet furtim quispiam, et quasi ex insidiis aucupans cum auritis plagis jocosos duorum amantium sermones, secretasque blanditias, tenebrarum præsidio fretus, sublegeret, corycæi ut consuevere: cujus captiosissimi aucupii periculum non erat, quamdiu quidem Tibullus noster, ne quis forte obreptaret curiosior, quasi Argus quidam oculeus totus, restricis præsidens, non gravaretur frequentem observatione operam suam locare. Jam ad illam phrasim quod attinet: lumina tuli, eam vero habuimus et supra, in Basilica illa Edictione: Neu prope fulgenti lumina ferte face.' Dousa P.

[ocr errors]

51 Tu procul hinc absis] Hanc chriam in gnomen convertunt Eclogaria illa: Sit procul a nobis formam cui vendere cura est.' Scal.

59 Nec lasciva soror dicatur plura bibisse Pocula, quam plures hæc meruisse viros] 'Merere viros,' eleganter, imo proprie. Hinc enim 'Meretrices' dictæ; ac Scorta meritoria.' Vide Noniam nisi cui Aurati potius ac Scaligeri sententiam sequi consilium est, Emeruisse, legentium, hoc est,

emeritos, vasisque ac lateribus exhaustis, quasi stipendiis expunctos, imo expeculiatos penitus reddidisse. Dousa P.

60 Emeruisse viros] Tò Emerere vi. ros in ea significatione, in qua illud: 'Quæ tot nocte viros peregit una.' Scal.

[ocr errors]

61 Illam sæpe ferunt convivia ducere Baccho, Dum rota Luciferi provocet orta diem] Attribuit currum Lucifero, quum apud alios fere solo equo vectetur fusco quidem vespere, quando dicitur σmepos, candido autem mane, quando est pwopópos. Quod ex Ovidii versu in Fastis, Hesperus et fusco roscidus ibat equo,' observavit seculi nostri ornamentum Jos. Scaliger in libro secundo singularis illius atque admirandi operis de Emendatione Temporum. Quod quia ab illo tantum obiter dictum est, neque pluribus auctorum testimoniis confirmatum, ad fidem majorem hic accuratins quædam exædificare decrevi super fundamentis ab illo jactis. De' candido' quidem equo non memini legere. Cæterum de ‘fusco' est apud Pedonem Albinovanum Elegia in Mæcenatis obitum : Quæsivere chori juvenem sic Hesperon illum, Quem nexum medio solvit in igne Venus: Quem nunc in fuscis placida sub nocte uitentem Luciferum contra currere cernis equis.' Nisi quod et hic videtur de curru intelligi posse, cum dicit equis.' Sed apertius Statius Papinius in Thebaid. VI. Roscida jam novies cœlo dimiserat astra Lucifer, et totidem Lunæ prævenerat auro Mutato nocturnus equo.' Quod autem Scaliger addit; 'desultorem ' dici Luciferum, paresque equos habere, ut desultores in Circo, quoniam exemplum nullum adduxit, auctoritatem ejus rei commoda petam a Cassiodoro ita scribente: Equi desultatorii, per quos Circensium ministri missus denunciant exituros,

[ocr errors]

Luciferi præcursorias velocitates imitantur.' Sed neque illud observatione indignum, ant ab hoc loco alienum est, Horatium, (quod tamen monere neglexerunt Commentatores,) utramque Veneris stellæ adpellationem sub 'Vesperi' vocabulo confudisse, quum ait: 'Nec tibi Vespero Surgente decedunt amores, Nec rapidum fugiente Solem.' 'Hesperus' enim hic etiam pro Lucifero' accipitur, cujus rei haud scio an exemplum aliud exstet, nisi quod Plautus in Amphitryone Nocturnum,' (quem non noctis Deum, ut vulgo capiunt, sed Hesperum esse mihi persuadeo,) pro Lucifero sumserit, ut quidem eum locum præter interpretum mentem explicandum censeo: Credo ego noctu Nocturnum obdormisse ebrium.' Valde enim insulsus locus fuerit, si noctis Deum, qui tunc, diei finibus in arctum redactis, pomaria sua valde extenderat, ac non potius Luciferum, quod non exoriretur, velut sui muneris oblitum in somnum profundiorem incidisse intelligat, præsertim quum Solem eandem ob caussam paulo post accuset his verbis: Credo ædepol equidem dormire Solem atque appotum probe!' Neque turbet aliquem, quod statim deinde 'Vesperuginis' mentio fiat a Sosia; hæc enim decore confunduntur in persona servi: Noc turnum' porro pro Hespero videtur etiam Statius accepisse in versibus quos modo adduxi, quum dicit: 'Mutato Nocturnus equo.' Nisi sit Luciferi epithetum, et nocturnum Luciferum,' pro 'Noctifero' posuerit. Hæc scripseram, cum deprehendi postea in Lactantio, sive Luctatius est, Statii interprete, hæc, quæ unice ad rem nostram faciunt: 'Lucifer et mane oritur, et vespere; sed equo mutato: ac paulo post: Post autem quadrigas dant Soli, bigas Lunæ, equos singulos syderibus: eundem ergo Vesperum vult haberi, ut Hora

tius Vesperum pro Lucifero posuit.'. Sed ut tandem ad Tibullum redeamus: video quomodo Lucifer e curru suo, cui eum modo imposueram, deduci ac detrahi possit in hoc quidem Tibulliano versu, sed non cantu, quod Lunæ supra apud hunc nostrum eventurum fuerat, nisi æra repulsa restitissent, verum significatione mutata, sirotam Luciferi' scilicet pro ipso Lucifero capiamus; utrotam Solis ' pro ipso Solis corpore legimus apud Lucretium, Ciceronem, Virgilium, Sidonium Apollinarem, atque alios. Dousa F.

63 Illa queat nullam] Recta est scriptura in nostro: Illa nulla queat melius consumere noctem. Scal.

69 Ista hæc persuadet] Potest et eipwviks sine interrogatione. Scilicet ista facies tua illi persuadeat, ut se ornet tibi. Quasi dicat: Cadaverosa hæc facies tua nunquam illam alliciet, &c. Idem.

72 Remque domumque tuam] Lipsius emendat: teque domumque tuam, ex Propertio: Improba qui tulerim teque tuamque domum.' Et vere faveo conjecturæ isti, ut domum pro gente scilicet et familia accipiatur. Aut certe mariti ædes intelligendæ, in quas sponsa primum ex more deducta fuerat jam olim. Unde locutio usitatissima uxorem domum ducere' pro 'nuptias facere,' et quod nos ducere' simpliciter dictitamus. Quanquam et rem retineri non insulse posset, atque ad senile retritum rutabulum ambigue accommodari. Quis enim nescit, partes eas, quibus viri sumus, per 'res,' ‘vasa,' ac peculium' honesta circuitione effatas atque enunciatas antiquitus? Dousa P.

[ocr errors]

77 Aliis] Ipsus Alii bis itidem repetitum dandi casu libenter legerim. Constat enim de uno silicernio tantum, cum quo frater suus caput limasset, loqui Poëtam. Dousa P.

82 Fixa notet casus aurea palma meos] Ego suspicor legendum aurea

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

5 At nihil ille miser meruit] Melius, meo judicio, Eclogaria: Forsan et ille nihil meruit. Idem.

7 Divitis hoc vitium est auri] Eleganter et vere malorum omnium caussam auro potius quam ferro imputandum censet, ut et Ovid. Met. I. < Jamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum Prodierat; prodit bellum quod pugnat utroque.' Dousa F.

12 Micante] Ita in optimæ notæ exemplaribus, non tremente, quod a glossa est. Neque aliter Virgilius; quasi ipsus sese explicans, micat anribus et tremit artus.' Item Ovid. haud semel corque timore micat.' Dousa P.

:

[ocr errors]

18 Sic veteris sedes incoluistis avi] Veteris avi, dicit, ad avitam generis sui nobilitatem (ut arbitror) denotandam, jam inde ab antiquo annulorum jure ac Equestri dignitate insignis. Idem.

23 Ipsa ferebat] Legendum haud dubie ipse; quomodo et paulo post: 'Rusticus e lucoque vehit male sobrius ipse :' non ipso,' aut Eluco revehit; id quod Criticis nostris animos tantopere adauxit. Idem.

26 Hostiaque e plena] V. C. Lipsii, Hostia erit plena mystica porcus hara: unde nullam lacunam esse apparet, ut etiam commoniti sumus a Tibulli enarratoribus nullum lacunæ vesti

gium in libris chirographis apparere, Idem.

Hostiaque e plena] Larum victima familiaris et compitalitia, porcus. Propertius: 'Parva saginati lustrabant compita porci.' Nihil est inte grius hoc loco, quem tamen docti viri mancum clamant. Scal.

Mystica] Propter Cererem, ut nemo nescit. Itaque in nummo Q. VIBI, C. F. cusa est Ceres cum porca. Idem,

27 Hunc pura] Scribe Hanc, ut est in manuscripto. Hanc victimam scilicet. Idem.

29 Sic placeam vobis] O Lares. Quare frustra hic desiderari aliquid suspicantur. Idem.

36 Puppis aquæ] In V. C. Lipsii pullus aquæ lectitabatur. Dousa P.

37 Illic percussisque genis] Liber scriptus perscissisque. 'Perscindere genas,' quod in Lege XII. Tabularum 'radere genas,' àμvoσew. Nisi quis malit percisis. 'Os tibi percisum est.' Martialis et Plautus. Scal.

Perscissisque] Malim pertusisque, quam percussisque legi, aut etiam percisis. Sic eadem Elegia postea. 'Flet teneras subtusa genas.' Dousa P. Pertusis puto. Claudianus : 'Et contusa genas mediis apparet in astris Africa.' Livin.

42 Et calidam fesso comparat uzor aquam] Attigisse videtur poëta mo. rem antiquum. Solebant namque veteres ex itinere fessi aqua calida se fovere atque lavare. Plautus Epidico: Abi intro, ac jube huic aquam calefieri.' Ubi Epidicus monet Stra. tippoclen, ut jubeat aquam calefieri ad lavandam virginem peregre ve nientem: et in Bacchid. 'Aqua calet; eamus hinc intro, ut laves: Nam ut in navi vecta es, credo timida es.' Et in Trucul. Sed obsecro hercle, Astaphium, i intro, ac nuncia me addesse ; tu i propere, et suade jam ut satis laverit.' Ramirez.

6

46 Duxit araturos] Aratores est in V. C. Lipsii; quod placet, cum pro

eo etiam faciat Ovid. Fast. 1. Cedebat taurus arator equo.' Dousa P. Sic pulchre respondebit illi quod Græci Poëtæ dicunt aporĥpas. Orpheus Hymno in Cererem de illa idem quod hic de Pace scribens: Η πρώτη ζεύξασα βοῶν ἀροτῆρα τένοντα, Dousa F.

49 Pace bidens vomerque vigent] Excerpta: nitet. Virg. 'splendescere vomer aratro.' Marcas Cato in Oratione ad Filium: • Vir bonus est, Marce fili, colendi peritus, cujus ferramenta splendent.' Scal.

51 Rusticus e lucoque vehit] Nihil mute. Poterat tamen legi: 'Rusticus elucoque vehit malesobrius ipse,' &c. malesobrius eluco. Elucus wλopaola. Tertullianus; ab eluco defensitare.' Vide Gellium libro decimo sexto, capite duodecimo. Idem.

Male sobrius ipso] V. C. non ipso sed uno referebat, quod si cui probetur, unitatem istam plaustro non luco accommodandam meminerit sibi. Dousa F.

55 Flet teneras subtusa genas] Lego,

subfusa. Virgilius: Tristior, et la crimis oculos subfusa nitentes.' Facile divinatu, quare pudicitia expugnata erubescat. Potest etiam retineri subtusa, verberata. Sed altera lectio melior. Scal.

59 Ah lapis est ferrumque] Sic Ennius Andromacha: 'Sed quasi ferrum, aut lapis Durat, rårenter gemitum conatur gravem.' Ita enim lego et distinguo ista. Moschus Idyll. πέτρης γ ̓ ἔχων νόον, ἠὲ σιδήρου, Καρτερὸν Ev σTheEσσL. Hinc et lapideum cor' Ennius et σιδήρειον ἦτορ Homerus dixit. Dousa F.

62 Sit satis ornatas] Noster liber, Sit satis ornatus dissoluisse coma: satis sit destruxisse suggestum comæ. Scal.

64 Quo tenera irato] Repono Quoi, pro Cui, more Catulli et veterum. Eidem etiam casui hoc verbum lib. 11. Eleg. 5. connexuit Tibullus: Nam ferus ille suæ plorabit sobrius idem.' Et Propertius: Felix qui potuit præsenti flere puellæ.' Dousa P.

[ocr errors]

ELEGIA I.

LIBER II.

1 Quisquis adest valeat] Lege, faveat. Alibi: Quisquis ades, lingua, vir mulierque, fave.' Scal.

Quisquis adest faveat] Sacra cœtumque a faventibus celebrari præcipit Virgilius Æn. 1. et VIII. Formula, quantum auguror, ita concipiebatur: 'Linguis favete quisquis ades.' Hanc ego conjecturam ex Ovidio et Tibullo capio: quibus magistris lubenter errare me patiar. Ovid. Met. xv. 'cognovit numina castos Evinctus vitta crines albente sacerdos: En dens est! deus est! animis linguisque favete Quisquis ades, dixit: sis, o pulcherri

6

me, visus Utiliter, populosque juves tua sacra colentes. Quisquis adest, visum veneratur numen, et omnes Verba sacerdotis referunt geminata piumque Æneadæ præstant et mente et voce favorem.' Idem in Ibin:

Nulla mora est in me: peragam rata vota sacerdos: Quisquis ades, sacris ore favete meis.' Verbum autem hoc Quisquis ' utrumque sexum continere, vel me tacente, mediocriter docti intelligunt. Non. Marcellus: Quisquis et gen. femin. attribui posse veterum autoritas voluit.' Livius: 'Mulier quisquis es, te volumus.' Cæcilius: Quæso igitur quisquis es

[ocr errors]
« ForrigeFortsæt »